CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687275 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687275.

Nodus 687275 in documento skerle-n-status.xml


§.75um Collaterales Navigationis Canales, qui in Danubium ducunt.

Reliqui navigabiles Hungariae fluvii Collaterales tantum Navigationi Canales praestant, tales sunt respectu Danubii Vagus, Granus Raba et Dravus.

Vagus iam Rosenberga usque Comaromium ubi Danubio influit, ratibus Fraequentatur; Navigiis propter nimis praecipitem quem habet Cursum vix patet: et ideo nec repulsuales vias, nec adversam recipit Navigationem. Canalis hic praeter aedilia et focalia Ligna, et nonnulla artefacta vix aliam Commercio materiam praebet. Mappam eius iam Anno 1780. Hydraula Hölczl elaboravit, operantique eotum Commissario Regio Comiti Balassa exhibuit, erga cuius Relationem Ordinati fuere necessarii non tam ad eius Regulationem, quam ad praevertenda ulteriora Damna Laboratores.

Grani, qui Neosolio Strigonium usque ubi Danubio illabitur, ratibus fraequentatur eadem per omnia, quae Vagi ratio est. Mappam eius modernus Consiliariis Aulicus Valcher confecit, nulla tamen eius, etiam post hanc regulatio subsecuta est.

Raba Körmöndino usque Iaurinum ubi se Danubio miscet et moderatum Cursum, et tantum Volumen aquae habet, ut minora Navigia sustinere imo repulsualem etiam viam admittere possit, verum intervallum hoc adeo exiguum est, ut vix aliquod ad internam Communicationem momentum adferre possit. Et ideo ne mappa quidem eius hactenus exstat.

Dravus Zavrihio usque Legradinum adeo praecipiti Cursu currit, adeo fragiles habet rippas, ut ferme ratibus tantum pateat, neque capax sit viae Repulsualis, adeoque nec adversam Navigationem admittat. Ut malo hinc subveniatur, Colonellus Biequin artificialem iuxta Littora eius, per totum hunc tractum Canalem iam dudum proiectaverat, verum proiectum hoc Hydraula Freman e Hydraulicis motivis reiecit, et alioquin res ipsa ostendit, quod procurandum per id Commercii emolumentum, necessariam in id Aeris Summam nunquam compensaret.

Dravus Legradino usque Eszekinum, ubi se Danubio infundit iam ita moderatum Cursum habet, ut repulsualem etiam viam recipere possit. Verum hoc etiam spatio copiosis Truncis scatet, complures gyros format, et in multos ramos frequenter abit. Prout omnia haec Hydraula Pichler in exacta quam Anno 1775. confecit eiusdem fluvii mappa adaequate expressit. Donec Belgradum Ditionis Austriacae fuit praecipuumque Commercii Emporium effecit, ut ut impedita frequens tamen fuit Dravana Navigatio. Hoc enim Canali et adiacentes illi Hungarici, Croaticique Comitatus Producta sua, ac praesertim vina, et ipsa Styria partim Producta, partim etiam artefacta sua Levi impendio dimittebant. Si Danubius et Dravus iam tunc repulsandibus viis provisus fuisset, Ductus hic Capitalem Certe Navigationis Canalem effecisset. Nunc fluvius hic nullo alio nomine Commercio subservit, quam quod Pettovienses Aedilia Ligna, Asseres, Clavos, aliaque ferrea Instrumenta plerumque Eszekinum aliquando ultro etiam ratibus transportent. Quodsi tamen aut Belgradum aliquando reciperetur, aut forte interea Zemlinum in Celebre Emporium assurgat, operae pretium certe erit regulato Dravo tam secundam, quam et adversam Canali hoc Navigationem debite instaurare.

Caeterum Collateralem huius Dravi Canalem Mura efficit, qui ab Oppido Beltinecz usque Legradinum, ubi se Dravo miscet, Insulam Muraköz alluit. Hic a Lendvensi ponte ita moderate decurrit, et tantum aquae volumen habet, ut et minores Naves sustinere, et viam repulsualem recipere possit. Nunc tamen ratibus tantum fraequentatur, quibus Graecenses Mercatores, quorum moenia fluvius hic praeterfluit, eosdem ferme Articulos, quos Pettovienses per Dravum dimittunt, iisdemque adsitos huic Comitatus provident. Quanquam Hungarus Quaestor exiguo tantum Spatio per fluvium hunc possit navigare, cum tamen in eius effluxu iam Dravanae et Danubianae Navigationis beneficium nanciscatur, eius mentio vel eo nomine iniicienda videbatur, ut appareat, quod et ille et Dravus unice ob deffectum viae repulsualis passivum tantum pro Hungaria Canalem praebeat.