CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687197 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687197.

Nodus 687197 in documento skerle-n-status.xml


§.74. Capitalis Navigationis Canalis per Colapim et Savum.

Colapis usque Ozalyinum torrentis potius quam fluminis Speciem praesefert, post Cataractam Ozalyiensem iam Cursum Suum ita moderatur, ut Carlostadio usque Siscium ubi Savo influit tutam praebeat Navigationem. Secundae Navigationi praeter molas nil ferme aliud obstat, quam Cataractae ad Szerediglo et Degoy per has enim parva aqua transiri non potest Utrique huic impedimento tollendo, erga relationem Comissionis Rabianae manus iam admota, opus tamen consummatum non fuit, nimirum rumpebantur Saxa, cum Celebris temporis sui Hydraula Freiman irritum futurum hunc Laborem edixit utque potius Cataractae hae per artificialem Canalem circumeantur, svasit. Nunc hydraula Fluminensis Gnamb Scopum hunc per collocanda debitis Locis Calcaria minori impedimento obtineri posse arbitratur. Caeterum Siscio usque Carlostadium adversa etiam Navigatio patet quidem, quibusdam tamen adhuc Locis attractio per homines perfici debet.

Savus usque Rugviczam exiguo supra Siscium intervallo Situm Locum, adeo praecipitem Cursum habet, ut ratibus tantum, minoribusque Navigiis pateat, repulsuales vias propter ripparum instabilitatem, adeoque adversam etiam Navigationem non patiatur, a Rugvicza cursum ita moderatum habet, ut Commodam usque Zemlinum Secunda aqua praebeat Navigationem: Ad Ostrilugh tamen in Confinio Slavonico tantum Gyrum facit ut is vix sex horis absolvi possit, ubi tamen punctum, ubi Gyrus hic a Rectilinio discedit a puncto illo, ubi iterum ad eandem Lineam redit, vix 80 Orgias constituit. Huic quoque Gyro transecando, erga Commissionis Rabianae Proiectum manus iam admota, postea tamen Opus interruptum fuit. Zemlino usque Siscium, quanquam una rippa longo terrarum tractu ad Turcam pertineat, nihil ferme est, quod [ad] adversam Navigationem impediat: Semitae enim attractoriae in Littore Croatico per totum hunc Ductum ita instauratae sunt ut attractio Solis Equis perficiatur. Caeterum totus Carlostadio usque Zemlinum ductus, licet duos fluvios complectatur, in Linea tamen commerciali pro uno reputari debet. Transit ille partim in Hungaricam et Turcicam, partim inter Militarem et Politicam, partim inter Solam Militarem, partim denique inter Solam Politicam Iurisdictionem. Turcae tempore pacis vix aliqua Navigationis Impedimenta ponunt, tempore Belli eam infestam reddere non intermittunt. Militaris Status ubi utramque rippam habet, quoad coactivum natura sua militare Systema admittit eam utcunque sustinet. Ubi una rippa ad unam, alia ad aliam pertinet Iurisdictionem olim frequentes Controversiae oriebantur: nunc maior iam Cointelligentia viget. Huius quoque Savano Colapinae Navigationis Statum et impedimenta primum quidem Commissio Rabiana 1772., dein Comes Mailats qua eotum Gubernator 1780. postremo Comes Sermage 1787. in relationibus suis adumbrarunt.

Caeterum per hunc aquaeductum partim coemptae Zemlini ut iam apparuit Naves Pelhammen dictae, partim domesticae maiores Bortun appellatae, quorum aliquae e duro ligno constructae 2000 metretarum Capaces sunt, partim denique minores Corabae vocitatae ducentarum aut tercentarum Metretarum capaces vigent. Zemlini et Carlostadii exstat quidem aliqua Contubernii Nautarum Species, sed quae multam adhuc requirit emendationem, et ideo Savana etiam Navigatio nihilo peritioribus atque Danubiana Nautis regitur.

His Navibus Nautisque utque 1784o quo directa exotica Importatio reserata fuit, vix aliqui praeter Banaticum et Bachiense frumentum, demissamque per Tibiscum Szegedino partium illarum Tabacam Articuli adversa aqua usque Carlostadium promovebantur, inde vacuae plerumque Naves redire debuerunt, iam nunc non Mercatores Carlostadienses, quorum nullus tantum adhuc nervum habet, sed Graeci et Macedones maritimas merces, Flumine Carlostadium devehere iis denique reduces Zemlinum naves pro variis seu Danubio seu Tibisco adiacentibus Emporiis onerare coeperunt. Sed si hic Reonerationis usus pedem figeret, Navigatio haec rapida utique capere deberet Incrementa: verum sub finem praeterriti anni inscitia Navarchi reducem eiusmodi Navem Ponti Pestiensi ita alisit, ut omnes ad m/20 aestimatae merces submersae sint. Id quod a simili tentamine alios Quaestores pro longo tempore deterrere potest.

Et hi sunt Capitales Navigationis Hungaricae canales, per quos non exigua Commercii pars procedit. Circa eorum regulationem multa quidem iam adusque frustratim acta; alicubi adiacentium Paludum exsiccatio, ante regulationem ipsius fluvii praepostere suscepta, nullum tamen hactenus Generale et Systematicum regulandorum in mutuo nexu fluviorum horum Planum elaboratum fuit. Ut hoc stabiliri possit, Generalis et Systematicae fluviorum horum mappae elaboratio Anno primum 1785. decernebatur; praescripta fuit omnibus in illa operaturis Comitatensibus Geometriis Conformis instructio, eademque Scala: in Singulo vero in quot eotum Hungaria divisa fuit Districtu unus Geometra Dirigens maiori tantisper Salario provisus, qui reliquos in opere manuducat, Constitutus fuit: Verum hoc quoque opus partim Bellum Turcicum, partim subsecuta temporum mutatio intercepit. Magnam tamen eius partem per subsequum quod Turcicum Bellum praecessit, biennium peractum esse vix dubitare licet, quae si Labor hic reassummatur non exiguum ad celerriorem eius perfectionem momentum adferre possit.