CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687005 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687005.

Nodus 687005 in documento skerle-n-status.xml


§.71. Extrinseci Navigationis Danubianae Defectus.

Extrinseci Navigationis Danubianae defectus ad tria Capita se vocantur: 1o Quod Naves e molli ligno constructae vulgo Pelfammerplerumque adhibeantur, 2o Quod Navium Structura Capacitati fluvii non sit accomodata. 3o Quod imperitis et saepe dissolutis Nautis Directio Navium Concredi debeat.

Quod primum attinet: plerasque quibus Danubialis Navigatio perficiatur Naves, Quaestores Viennenses ex Imperio coemunt, iisdemque merces suas Pestinum demittunt, seu quod raro fit, quod inde revehere possint, seu vero attractio Navium, si voluminosis Articulis impleantur, adversa aqua, nimis sumptuosa evadat, has Pestini divendere solent. Pestienses vicissim iisdem Navibus merces suas Zemlinum devehunt: ibi eas aliis, qui in adverso Savo et Collapi navigare consveverunt saepius distrahunt, raro iisdem aliquid revehunt quandoque praevie dissolutas instar asserum et Lignorum focalium vendere leguntur, atque ita primum singulae eiusmodi Navis pretium e Provinciis haereditariis effertur, licet Hungaria abundet Quercinis Lignis, constructae vero e hoc Ligno Naves tres etiam Aetates earum sustineant, quae e molli ligno consistunt.

Ad 2um constat maiorem esse Danubii, quam Rheni capacitatem, et tamen per hunc constructis e duro ligno maioris longe ponderis, atque Danubianae sustinent capacibus, malis praeterea velis et anchoris provisis navibus Commercium exercetur. Cum Subsidia haec magnum et itineris, et Sumptuosum Compendium procurent, iam Augusta Maria Theresia, quo florentiorem reddat Hungaricam Navigationem usum eiusmodi Navium per Danubium introducere constituerat. Evocavit illa hunc in finem e Rhenanis partibus Navarchum Heppe per hunc duas eiusmodi Naves Speciminis Causa Sumptibus Regiis construi curavit. Singulo privato, qui suis sumptibus navem eiusmodi construxerit 100 aureorum proemium addixit, Navarchis vero Danubianis quo debitum velorum Anchorarum usum faciendi, navesque eiusmodi regendi artem condiscant; ut unum aliudve iter in his Navibus per vices faciant, imperavit, omnes tamen hi Conatus profusique in Salutare hoc institutum Sumptus eum tantum effectum produxerunt, quod duae e Ligno quercino ad maiorem modulum constructae velis et anchoris provisae Naves prodierint. Verum harum prima non procul a Carlostadio erecta a postremo Possessore dicta Taufferiana, propter nimiam molem non pro Danubiano Commercio sed pro Navigatione per Mare Nigrum principio statim destinabatur. Et ideo superatis summa difficultate Colapis et Savi angustiis, utprimum Constantinopolim pertigit, ibidem etiam divendita fuit. Alia Comitis Theodori de Batthyan aliquot Secundo et adverso Danubio Navigationes peregit, exstatque etiamnum, neque tamen continuo Commercii usui deseruit; neque eiusmodi Nautis semper provisa est, qua debitum velorum usum facere sciant. Ipsae hae duae Naves ad Rhaenanum modulum non erant efformatae adeoque ad designatum ab Augusta Scopum non deserviebant. Surrexerant primo in illo Aestu etiam aliquot e Ligno quercino minores Naves, sed nec hae seu ad Rhenanum modulum efformatae erant, seu vela habuere. Postea omnis iterum Navigatio Danubiana ad molles Imperiales Naves et imperitos domesticos Nautas recidit; Nam.

Ad 3tium Nullus est Danubianus Navarchus, qui seu Naves construendi, seu Navigandi artem ex instituto edoctus sit; Naves enim ut iam apparuit paratae ab exteris coemuntur, paucas quae domi efformantur fabri Lignarii erga inviationem imperitorum Navarchorum elaborant. Ipsi Nautae artem suam ab attractione Navium saepe incipiunt, alias Remiges (qui vulgo hajós appellantur) eam usu condiscunt, postquam horum aliquis aliquot itinera in hac qualitate confecit, iam se regendae Navis parem putat. Et si inveniat Quaestorem qui suam sibi Navim concredat, assumpto Kormány seu Navarchi titulo totam se iam artem callere arbitratur; inde frequentia ferme quotannis Naufragia, inde redacti ad incitas tot Mercatores, inde denique languor ipse Navigationis.

Non exiguum etiam Danubianae Navigationi Deffectum pravi Nautarum mores constituunt, cum enim nulla circa id Norma subsistat, quae sint Remigum erga Navarchos et vicissim, quae etiam Proprietarii Navis erga Navarchum Officia? cum multa Convitia circa inchoandam exercendam aut deserendam hanc professionem, uti et circa modum illata seu per Nautas seu etiam fortuito mercibus Damna inquirendi vigent, naturale est, ut hoc genus hominum vitam agat prorsus dissolutam: ut Remiges subordinationem saepe excutiant: ut nec Navis, nec mercium debitam Curam gerant, sicque causando Proprietariis Damna, quibus resarciendis pares non sunt, hos quidem ad incitas frequenter redigant, Navigationi vero et Commercio grave adferant detrimentum.