CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 686899 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686899.

Nodus 686899 in documento skerle-n-status.xml


Reparationem viarum Telonia morantur.

Caeterum reparationem viarum, atque ipsum usque adeo Commercium plurimum moratur, partim nimia Teloniorum frequentia, partim illa Legis ambiguitas, quas telonialis dominis praeter pontium ipsius insuper accessus et recessus reparationem imponit. Cum enim idipsum indeterminatum sit, pleraque vero privilegia, non uni determinato ponti affixa, sed universim ad Pontes in Territorio privilegiato sitos extensa sint, vigent Continuae inter Possessores Telloniorum et Iurisdictiones Publicas Controversiae, in Casu quidem illo, ubi privilegiatus nimis multos in Terreno suo pontes habet super eo an omnes? Vel quos reparare debeat? in Casu vero illo, si paucos aut unum tantum et hunc exilem habeat, quid2 per accessum et recessum intelligi oporteat? Quarum quidem differentiarum is plerumque exitus esse solet, ut aut viae in desolato statu persistunt, aut certe ut maxima oneris pars in ipsum publicum recidat.