CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 686863 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686863.

Nodus 686863 in documento skerle-n-status.xml


Reliqui Collaterales Ductus.

Quod Passus attinet: qui in haereditario Germanicas Provincias ducunt; evectio in Austriam, cum qua Hungaria plurimam habet Mercium Communicationem alioquin in utrumque priorem; eductio vero in Gallitiam in tertium Capitalem ductum incidit. Reliqui qui in Silesiam Moraviam, Styriam et Carnioliam ducunt passus limitaneorum ferme Comitatuum eductioni tantum deserviunt, adeoque cum ea parte minor vigeat communicatio ducentes etiam ad hos passus viae Collateralibus accensendae esse videntur. In hos Capitales Ductus ex Emporialibus Locis viae aut iam influunt, aut certe influere deberent. Harum aliquae eadem qua Capitales viae Soliditate instauratae: aliae levius reparatae: plurimae in Naturali adhuc suo Statu relictae sunt.