CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 686782 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686782.

Nodus 686782 in documento skerle-n-status.xml


Alter Capitalis Ductus Vienna per Budam in Transylvaniam.

Alter Capitalis Ductus Vienna per Budam in Transylvaniam et per hanc in Moldaviam, et respective Valachiam procedit, in hoc ductu Budam usque tota ferme via iam sollide instaurata est. Inde usque Transylvaniam per eiusmodi plagas ducit in quibus necessaria pro Constructione materialia desiderantur. Hunc quoque ductum Danubius et Tibiscus intersecat, ac navali quidem qui Danubio intra Budam et Pestinum imponitur ponti vigens in eodem tariffa sufficientem pro eius conservatione fundum praebet: vel hoc tamen onus cursus Commercii iam resentit; Tibiscus etiam ad Szolnokinum ponte constratus est, sed qui nullam interim stabilem dotem habet; caeterum ductus quidem hic Buda alium ramum etiam format, nempe per Temesvarinum in inferiorem Valachiae partem ad Zemlinum. Cum tamen maxima pars commercii Buda Zemlinum secundo Danubio cursum habeat, via haec in linea commerciali nonnisi pro collaterali haberi potest.