CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 686758 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686758.

Nodus 686758 in documento skerle-n-status.xml


Primus Capitalis Ductus Vienna et Posonio ad Littorale.

Commerciales viae in Capitales et Collaterales dividuntur: Hungaria tres tantum habet Capitales Ductus: primum Posonio ad Littorale Hungaricum, qui exiguo duarum Postarum deflexu, una etiam Viennam ducit sicque Littorale Hungaricum cum ipsa totius Monarchiae Metropoli Connectit. In Ductu hoc intra Posonium et Sopronium notabilis adhuc viae pars instauranda restat, reliquum per Sabariam, Varasdinum, Carlostadium, ita solide exstructum est, ut non nisi periodicis reparationibus, indigeat.

Ductus hic commodior admodum redditus est per id, quod quatuor quae in fluviis Mura, Dravo, Savo et Collapi illum antea impediebant naula sublata fluviique hi subliciis pontibus constrati sint: verum sumptuosi hi pontes nullam adhuc habent stabilem Dotem, quodsi autem proportionata Conservationis oneri Telonii Tariffa in singulo stabiliatur, ipsa Portorii magnitudo grave Commercio adferret Impedimentum.