CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 686660 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686660.

Nodus 686660 in documento skerle-n-status.xml


§.65. Effectus quos haec Vectigalis Inaequalitas relate ad Hungariam produxit.

Tantum adhuc est in postremo etiam Vectigali discrimen inter favores illos, quibus Germanicae respectu Hungaricarum mercium gaudent, superest ut Sinistros quos Systema hoc, relate ad Commercium Hungaricum effectus producit compendio exhibeamus. 1o pertractis ad Bancalem Deputationem Hungaricarum Tricesimarum Proventibus, dicasterium exterum influit in internam Regni administrationem, id autem salva, quae postremis etiam Comitiis agnita est Regni independentia admitti non potest. 2o restrictis ad domesticam tantum consumptionem exoticis illis Articulis, qui immediate ab extra in Hungariam invehuntur, pars maxima Beneficii illius, quod per reseratam immediatam exoticam Importationem Hungariae accessit, iam per idipsum enervatur. 3o relictis Germanis Quaestoribus Naturalisationis talium exoticorum Articulorum beneficiis, qui nonnisi per Germanicas Provincias in Hungariam penetrare possunt, Hungarus ex explicatis §. 54. motivis, respectu talium concurrentiam eorum sustinere non potest, adeoque 4o, cum idem beneficium relate ad Turcicas, quae vicissim per Hungariam in Germanicas Ditiones pertingere debent merces Quaestoribus Hungaris reciproce concessum non sit, debet totum exoticum Commercium porro penes etiam solos Germanos Quaestores remanere. 5o Cum omnia illa exotica artefacta, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae praestare possunt: prohibita sint, Germanica vero absque Portorio in Regnum invehantur, cogitur Hungaria necessariis sibi mercibus se tantum e Germanicis Provinciis providere, e converso 6o cum omnes illi Hungarici Articuli quibus Germanicae Fabricae opus habent vel extra educi prohibeantur, vel certe gravibus Portoriis impediantur, in Germanicas vero Provincias aut sine ullo, aut erga exiguum Portorium induci permittantur, cogitur interim Hungaria complura Producta Sua tantum Germanicis Provinciis distrahere, atque ita Regnum alias independens ad formale ferme Coloniarum Systema redactum est, ac Coloniae quidem Legi huic, ne aut Sua alio quam ad Metropolim Producta distrahere, aut aliunde necessariis sibi artificiis se providere audeant, ex pacto subiacent, Hungaria sola indirecta Vectigalis via, per id tantum eo perducta est, quia ab activo in regulationem eius influxu, iam dudum arcetur. 7o Ex ipso Coloniarum Systemate debet Metropolis productorum distractionem Coloniis suis facilitare, ideo ut hae tanto plura Metropolis artefacta possint exportare; Hungariae ipsa Productorum Naturae in Germanicas Provincias distractio impeditur, partim per impositiones Provinciales, partim per vetitam beneficio aquae non tantum invectionem, sed etiam transvectionem, partim denique per constituta nonnullis articulis maiora, quam eiusdem Speciei exoticis Productis defixa sunt Portoria, uti id e Consignatione sub Numero 10. iam apparuit. Et ideo 8o cum parte ex una Productorum Hungaricorum exportatio per ipsam tot exoticarum mercium, quae materiam Commutationis praebere potuissent prohibitionem, diminuta sit: parte vero ex alia eorum in Germanicas Provincias distractio, non tam per Vectigal, quam alia collateralia Impedimenta difficilior semper efficiatur, debebit ipsa etiam artefactorum Germanicorum Consumptio in Hungaria sensim diminui, nisi malo huic per elaborandum novum et aequianime Vectigal remedium ponatur.