CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 686566 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686566.

Nodus 686566 in documento skerle-n-status.xml


No 10.

Verum Polonici plane adeoque exotici aliquot in Consignatione sub Numero 10. contenti Articuli minus atque Hungarici, dum Germanicis Provinciis inferuntur Portorium dependunt. Vigent praeterea adhuc Provinciales illae impositiones, quas gravis Portorii vices subire, vel solus ordinarii vini articulus satis ostendit. Istud enim e praescripto vectigalis nonnisi 18 xr. Consumptionali Germanico Portorio subiacet, verum titulo Impositionis Provincialis 2 florenos ab Urna dependere debet, id quod gravius quam 30 per 100 Portorium effert. Maior adhuc et aequitati magis adversa est illa pressio, quod Vinum Hungaricum in Austriam beneficio Danubii invehere non liceat, sed per Continentem invehi debeat, eo indubie ex fundamento, quod Terrestris Transportus prae aquatico sit magis sumptuosus, collaterales eiusmodi et extrinsecae seu Impositiones seu Prohibitiones eo magis Commercium Hungaricum premere debent, quod in Vectigali nunquam exprimantur, Quaestores vero Hungaros eo magis confundunt, quod ab ipsis plerumque ignorentur: atque ita Hungarica Producta, gravem reipsa Censum dependunt, dum Germanicis Provinciis inferuntur, ubi e contra Germanico Producto dum Hungariae inferuntur, nulli prorsus Consumptionali Portorio subiacere supra vidimus.