CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 686284 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686284.

Nodus 686284 in documento skerle-n-status.xml


In quibus cum Vectigali 1784. Conveniat? in quibus differat?

Vectigal hoc a priori quoad formam haud multum discedit. Eadem Officiorum Tricesimalium Classificatio: eadem mercium quae in Ordinariis finitimis Officiis; quae in Depositorialibus? quae denique nonnisi in Capitalibus Stationibus pertricesimari possunt? Sub A. B. C. designatio tantum quod Omnes hae Consignationes prolixiores sint, ac priores: quod aliqui Articuli ex una ad aliam transpositi, ad Capitales vero Stationes longe plures, quam antea inviati: denique quod inducta nunc primum quarta positarum nempe extra quaestum mercium Classis perinde ad Capitales tantum Stationes restricta sit.

Aliud quod inter utrumque Vectigal intercedit Discrimen in eo versatur, quod iuxta §.38. Vectigalis 1784. Omnis in Civitatibus et Oppidis imo in pagis etiam residens Quaestor si expressam a Dominio ad id obtinuerit facultatem etiam cum exoticis sub C. ad capitales Stationes inviatis mercibus, liberum absque aliqua ulteriori restrictione quaestum habuerit: iuxta Dispositionem vero postremi Vectigalis, Commercium cum eiusmodi mercibus admodum sit coarctatum. Nam primum data est Tricesimatoribus Potestas, ut a Singulo hac mercium Specie proviso Mercatore legitimationem unde eas habeat? dum et quando exigere possint, haec autem non secus praestari valeat, quam aut per Schaedae Tricesimalis exhibitionem, aut vero eius, a quo eas emit? indicationem §o 48. quo fit ut Mercator plurium saepe Annorum Schaedas Sollicite conservare debeat, et si quae forte eidem depereat, gravi damno exponi possit.

Deinde designantur §. 49 duodecim eiusmodi mercium maxime ferme usuales Articuli, quorum intuitu notabile inter habitantes in Capitalibus aut Depositorialibus Civitatibus Quaestores et eos, qui extra has resident discrimen stabilitur.

Iis, qui in Capitalibus degunt illud Beneficium concreditur ut has merces ab exotico ad Locum suae habitationis directe constituere, Tricesimalemque ibidem subire possint manipulationem qui in Depositoriali Civitate habitat Quaestor has nonnisi ad Capitalem aliquam Stationem constituere potest, ibidemque eas pertricesimari curare debet. E converso utrique huic Quaestorum Classi concreditur, ut merces eiusmodi minoribus Mercatoribus pro ulteriori Quaestu distrahere possint. Habitantes vero extra Capitales et Depositoriales Civitates Mercatores prohibentur ne eas aliis pro quaestu, sed privatis tantum pro immediato usu vendere possint. §. 54. Littera D; sed nec habitans in Capitali aut Depositoriali Loco Quaestor merces eiusmodi secus distrahere audet, nisi Tricesimalem schaedam suam in Officio producat, et eius dorso quantitatem distractae mercis inscribi faciat: emens vero novam, rubro Colore Signatam Bolletam super eadem quantitate excipiat. §.55. Littera (b)