CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 686039 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/686039.

Nodus 686039 in documento skerle-n-status.xml


§.56. Nec per reincorporationem Littoralis Croatici, nec per defixum Flumine Gubernium Hungaricum reseratum fuit Hungaris Quaestoribus immediatum exoticum Commercium.

Verum Vectigal hoc postremus ferme Commercialis Consilii Labor fuit; Augusta enim Maria Theresia eodem Anno 1775. et Consilium hoc et Intendensam Tergestinam abrogavit: Directionem rei Tricesimalis, finansialibus quidem Dicasteriis, id est Camerae Aulicae et Ministeriali Banco Deputationi, ita tamen restituit, ut haec sine influxu respectivorum Politico-Aulicorum Dicasteriorum, id est Cancellariarum, nihil hac in re agere possint. Sub initium sequentis 1776i eadem Augusta Littorale Croaticum Iurisdictioni S. Coronae postliminio restituit imo Urbem insuper Portumque Fluminensem adiecit: utve Nationale Commercium propriam habeat immediatam Directionem, sedem Gubernii Hungarici in hac Urbe defixit. Et ut Scopus excitandi quod antea tantis conatibus impeditum fuisset vidimus, immediati ad extra Commercii tanto certius obtineatur, Flumen non obstante hac mutatione, in omnibus iis, quos huic et Tergestino Libero Portui Anno 1771 Concessos et per Vectigal 1775 confirmatos fuisse superius exposuimus, favoribus conservandum esse edixit. Denique ut novum Circumstantiis mutationis huius accommodum Vectigal pro Hungaria elaboretur, imperavit.

Ita reserata tandem fuit exigua licet haec Littoralis Porta, per quod Hungaria immediatum tam Eductionis, quam et Importationis cum exteris Provinciis Commercium instaurare potuisset, si piam hanc Augustae Principis Intentionem explere licuisset. Nunc ante omnia impeditum fuit, ne totum Littorale Croaticum Politico Commerciali Hungaricae Iurisdictioni restituatur, sed pars tantum illa, quae Flumine usque Novi extenditur; reliqua, quae inde usque Venetum Obrovacz se extendit, confinio quidem Carlostadiensi incorporata fuit, Directio tamen rei Tricesimalis per Districtum hunc, ad Bancalem Deputationem recidit. Ita divisa biffariam hac directione Hungaria Beneficium illud, quod eius unitas importare solet, illico amisit; Bancalis enim Deputatio vetus illud Tricesimae valoris mercium partis Systema quoad2 districtum hunc retinuit et cum hoc in pluribus Articulis favorabilius fuerit pro Quaestoribus, quam elevata contra tenorem vectigalis 1754i exotica Portoria, iam idipsum cursum Commercii Hungarici, quem principio concentrare plurimum interfuisset, distraxit. Observatum deinde fuit ab Adverso, quod Hungaria per exiguam licet hanc Littoralis portam, sufficientibus e prima manu exoticis Productis provideri posset, si concessi Urbi Portuique Fluminensi, dum adhuc Germanicae suberat Iurisdictioni Vectigalis, quos supra memoravimus favores eidem porro etiam relinquantur. Itaque antequam adhuc Gubernator in exercitium muneris sui effective introducatur, impetrata fuit illa sub 13 Maii 1776. Ordinatio, per quam relicto pro Tergesto his favoribus, iidem respectu Fluminis revocabantur. Re hac id effectum est, ut Mercator Tergestinus in quibusdam exoticis Articulis 40 in aliis 55, in aliquibus plane 240 florenorum pro 100 Beneficium habuerit pro Fluminensi, prouti id adnexa sub A et altissimo Loco eotum repraesentata Tabella remonstrat sicque impossibile porro etiam fuerit aliquam exoticam mercem per Flumen in Hungariam inferre.

Ita recuperavit quidem Hungaria sed non totum Littorale Croaticum, obtinuit Portum Liberum, sed per quem exitus tantum patebat, Ingressus omnis praecludebatur: recepit denique quod fines suos alluit mare, sed per quod propter interclusum Importationis Commercium, vix aliqua Navigatio vigere potuit. Cum notum sit, quod exportationis Commercium efflorescere non possit, nisi importationis etiam a proportione restauretur, omnia quidem haec tantum usque elaborationem novi Vectigalis Hungarici disponebantur, verum et Commercium et Portus Hungarici Impedimenta haec diu adhuc sustinere debuerunt.

Notae

1. In margine scripta pars prima verbi legi non potest.

2. quod MS