CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 685951 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/685951.

Nodus 685951 in documento skerle-n-status.xml


Artefacta Hungarica pro exoticis declarando.

Effloruerunt in Belgio et Lombardia ad Monarchiam quidem spectantibus, sed longo terrarum tractu dissitis Regionibus antea adhuc, quam in reliquis Germanicis Provinciis Fabricae et manufacturae. Ne hae Germanicarum incremento obstare possint, Belgica et Lombardica artefacta vectigali hoc pro exoticis declarata sunt, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum eius, quod eiusdem speciei exoticum artefactum portare debet, Portorium Consumptionale dependant, ne vero Fabricae in Hungaria exoriri possint, Artefacta Hungarica ad eandem Cathegoriam sunt collocata, licet Germanicorum e contra artefactorum si in Hungariam invehantur, Portorium, iam una quarta, iam una quinta minus, atque exoticis impositum fuerit. Ac Belgium quidem et Lombardia, quae mediae inter exteras Provincias iacent, adeoque varios mercium suarum exitus habent, onus hoc haud admodum sensere. In Hungaria, quae nonnisi Germanicis et Turcicis Provinciis eotum cingebatur, cum Turca paucorum tantum artefactorum nostrorum usum habeat, haec Portorii et elevatio, et inaequalitas debuit utique Fabricarum ortum impedire.