CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 685279 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/685279.

Nodus 685279 in documento skerle-n-status.xml


Intrinsecae Lenti in Hungaria Fabricarum Progressus causae:

Verum erectae iam Fabricae, si per Nobiles excitatae fuerant, internis manipulationis vitiis; si professionistae eas susceperunt, deffectu necessarii, ad sustinendas praeliminares expensas, fundi, collabi debuerant. Universim autem Lenti adeo Fabricarum in Hungaria progressus aliae sunt intrinsecae aliae exstrinsecae causae.

Quod primas attinet: tritum est illud adagium, quod Industriae mater sit necessitas. Haec eos Populos, quibus ingratum, quod colunt, solum necessaria sustinendae vitae media praebere non potest, ad opificia et artes consectandas mature impulit. Apud alios quibus fertilior tantisper Regio obtigit Populationis Incrementum eandem, quod apud priores, Soli Sterilitas produxit necessitatem. Si Regio in qua seu Soli Sterilitas seu aucta vehementer Populatio artes et opificia iam provexit, alteri fertiliori, sed minus populosae Provinciae adiaceat, solent quidem aliqui opifices et artistae ex illa, in hanc sponte immigrare, sed hi aut in arte sua minus versati sunt, aut necessario ad eam provehendam Nervo destituuntur, aut adeo exiguum Numerum efficiunt, ut nec Domesticae talis Provinciae necessitati respondeant. Qui et arte et Nervo pollent, cum Regio in qua artes iam effloruerunt, plurae vitae oblectamenta praebeat, malunt e transmissis via Commercii in fertiliorem illam Regionem artefactis penum suam domi augere. In fertiliori e contra Regione illis maiores Proprietarii, cum exotica artefacta pro provenientibus e fructu agriculturae, et rei pecuariae3 peccuniis facile habere possint, invehendis artibus haud incumbunt. Minores Proprietarii uti et aliae inferiores Civium Classes, requisito ad id Nervo destituuntur: quodsi hic quoque uni alterive, qui ad excitandas artes propendet praesto sit, necdum Sufficientes, quae pro Fabricis copiosae requiruntur, manus adsunt; civium enim classis vix opificiis sufficit: plebem in fertilioribus partibus agricultura et res peccuaria totam occupat. Ipsi Steriliorum partium Incolae necessaria vitae alimenta, exigua Industria, e fertiliori vicinia sibi possunt procurare; quare si quis etiam aliquam fabricam excitet, principio statim cum defectu necessariarum manuum debet colluctari. Quodsi has quoque procuravit, cum novo adhuc in Regno tali fabricarum obiecto administratio publica nullam quoad Fabricas Politiam defixerit, Tyrones, et Sodales saepe admodum intempestive heros suos deserere solent. Et hae sunt intrinsecae causae, quae sicut in omni tantisper fertiliori, et mediocriter Populosa Provincia, ita etiam in Hungaria Fabricarum progressum morabantur.4