CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684984 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684984.

Nodus 684984 in documento skerle-n-status.xml


§.48. Actualis Status Fabricarum Coriacearum.

In Relationibus Iurisdictionum septem tantum Cerdonariae Fabricae exprimuntur, nimirum in Baranyiensi possessione Sikloss et Nemes Urogh; in 16 oppidis in Bela-Felka, Sancto Georgio, Rusquini et Mathiaevilla. Alutaria vero Sopronii indicatur. Novem praeterea cerdones in eodem Baranyiensi comitatu nempe Quinqueecclesiensis 4 et in Böly 5; alutarii vero in eodem Boly 4 memorantur. An non tamen singulares aliqui cerdones fabricarum numerum ingressi sunt, tuto statuere non licet. Utcumque sit, omnis haec industria domesticae consumptioni adeo non sufficit ut cutes et pelles pro 257.023 florenis efferantur. Pellicea1 e contra et coriacea fabricata pro 261.116 florenis iuxta ultimum diametrum invehantur.

Passivus hic pro Hungaria articulus triplicem ramum habet; nimirum cornutorum aliorumque animalium cutes, hircinas pelles, e quibus cordovan conficitur et lora. Primae speciei elaboratis Hungaria, quanquam et superfluas cutes et necessarium pro cerdonariis elaboratis alumen uti et gallas quercinas domi habeat, e vicinis Germanicis provinciis providetur. Nimirum in his populatio curaque publica administrationis industriam adeo iam intendit ut earum fabricantes non obstantibus et transportus et tricesimae sumptibus crudas pelles educere, elaboratas vero denuo in Hungariam cum lucro revehere possint. Pelles Sattyan et cordovan conficiendi modum Turcae diu proprium habuerunt. Nunc fide memoratarum relationum Quinqueecclesiis unus, et in 16 Oppidis 4 fabricantes, nimirum Igloviae, Varallyae, Laibcii et Olaszini industriam hanc exercent. Itinerans mercator qualitatem praeparatarum per eos eiusmodi pellium dilaudat, has tamen necdum eo perductas esse agnoscit ut aquam ita prouti Turcicae arceant; quaestores et barones Tamaiani et Zagardi se detegisse referunt quoad praeparandas in perfecta qualitate has pelles, herba scombria dicta necessaria sit, haec autem unice e Moldavia haberi possit, si obtento herbae huius prototypon eadem per Hungariam rite perquiratur, posset fortasse eadem et hic reperiri.

Lora ac praesertim eam quae Bagaria appellatur speciem conficiendi modum Moscovitae proprium adhuc habent, sed horum importatio nec magnam summam efficit, et haec pro aliquo mercium Hungaricarum, quibus Moscovia vicissim eget, aequivalenti tuto tolerari potest.