CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684918 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684918.

Nodus 684918 in documento skerle-n-status.xml


§.47. Actualis Status Fabricarum Sericearum.

In Regno, quod Sericum producit, Fabricae Filatoriorum Loca suapte sequi solent: Sericum enim non requirit manualem filaturam, velut Linum, Lana et Gozzipium, adeoque neque per Provinciam, uti haec Producta, pro defilaitone distribui potest, sed haec in certis Locis, per machinam filatoriam peragi debet. Postquam Galletarum productio invalescit, pauperrimi tantum Producentes illic in Natura vendunt. Qui tantisper melius habent eas prius deglomerari curare, sicque crudum sericum vendere solent. Quibus maiores sunt facultates (et hi plurimum sericearum materiarum usum plerumque habent) ut Sumptuum compendium faciant, sericum insuper defilari curare, sicque iam defilatum fabricanti pro elaboranda, quam cupiunt, materia tradere consueverunt; iam vero Naturale est ut Proprietarii eiusmodi Serici malint illud fabricanti, qui in Loco Filatorii degit, modo artem suam rite calleat, concredere, quod in alium iterum Locum, cum Sumptibus et molestia pro elaboratione transferre, unde suapte consequitur, quod Fabricantes, qui in Loco Filatorii degunt, plurimos Labores obtinere debeant. Fabricae autem Loca illa, in quibus plurima est Laboris adeoque merendi Laboris occasio suapte consectantur. Apparet itaque quod Fabricae Sericeae Filatoriorum Loca Suapte consectentur et Suapte si unquam Defilatoriae Lini, Lanae et Gozzipii Machinae de quibus §o 45o mentio facta est, invaluerint, cessante manuali filatura, idem effectus etiam quoad horum Productorum Fabricas Suapte consequetur.

Caeterum Regnum quod Sericum producit, si vicinarum sibi Regionum Clima producto huic adversetur, Sericeas Fabricas proprias efficere sibi potest; omne enim materiale in Loco productionis Leviori venit, quam si Longinqui transportus et Tricesimae Sumptus sustinere debeat. Fabricae autem, quibus prima materia leviori venit, artefacta etiam sua meliori pretio dare sicque aliis distractionem praeripere possunt. Cum Hungaria iam inde a 27 Annis Sericum colat, vicinarum vero Provinciarum Clima (Si Valachiam et Moldaviam, quarum Populi nullum Benigni Climatis sui usum faciunt, excipias) Producto huic resistat, poterant in illa Sericeae Fabricae iam admodum efflorescere. Interest proinde ut Actualis earum Statum attentius tantisper expendatur.

E puro Serico producuntur Vela Crassiora vulgo Flor, subtiliora vulgo Sintuch, Bissus seu Holosericum et variae proprie dictae Sericeae et semi Sericeae materiae. Pestini exstat iam insignis velorum crassiorum Fabrica, cum proprio Filatorio, quae non Hungaricas tantum Provincias providet sed notabilem insuper mercis huius Quantitatem in vicinas Provincias divendit, Posonii una Fabrica unice Conficiendis Subtilioribus velis id est Fintuch incumbit, alia, praeter caeteras materiarum species, aliquam etiam horum velorum quantitatem producit, utraque tamen longissime adhuc abest vel a domestica Consumptione: Pestini duo manufacturistae elaborando Bisso Operam navant, qui cum exiguam producant quantitatem formali Bissi Fabrica Regnum adhuc carere apparet. Elaborandis variis Sericeis et Semi Sericeis materiis Posonii 1. Budae 1. Pestini 4. in Banatu 1. Eszekini 1. et Belovarini in Generalatu Varasdinensi 1, adeoque universim 9. Fabricantes incumbunt. Verum horum plerique unam tantum aliamve Textrinam occupant, solus Budensis pro ratione Circumstantiarum a 5 usque 8 Textrinas exercere solet. Cum sericum in ipsa iam deglomeratione diversas accipiat Classes, quae Technicis terminis Floret, Strusi et Sbusi appellantur, ubi Sericum elaboratur, ubi e deterioribus etiam his Speciebus aut homogeneae materiae, aut alia varia artefacta accessorie elaborari consueverunt reiectamenta ipsa vulgo Straccie quae amplius texi non possunt per manualem filaturam praeparantur diversaque inde artefacta conficiuntur. Industria haec iam in Hungaricis etiam Fabricis initium sumpsit; Budae et Pestini tantisper etiam provehi coepit. Verum Species et quantitatem artefactorum horam ex actis Publicis necdam licuit determinare.

Si omnium harum Fabricarum situs spectetur, eas ubique ad Filetoriorum Loca Collocatas esse apparebit. Tantum Posonium vicinae Austriae aliquas earum detulit. Si tota, quam illae producunt elaboratorum Summa, in reflexionem summatur, haec adeo exigua est, ut impedire non potuerit, ne Luxus Articulorum horum Inductionem inde ab aliquo tempore de Anno in Annum maiorem efficiat. Nam iuxta Diametrum ultimi Decennii pro Sericeis et Semi Sericeis materiis 585443. floreni quotannis evehuntur. Causa lenti huius Sericearum Fabricarum progressus partim 33o partim Superiori §-o iam indicatae sunt, nimirum perdurans adhuc dispendiosus deglomerationis modus, erecta tardius ac oportuit Filatoria, ipsa demum Crudi Serici productio, inde ab Anno 1788. diminuta, si his addatur erectum iam Viennae Filatorium, admissaque in Germanicas Provincias Crudi Hungarici Serici absque omni Portorio Inductio, facile apparebit Sericeas in Regno Fabricas iam ita nutare, ut nisi Publica Providentia modum posuerit, eas proxime prorsus collabescere oporteat. In Particulari si expirante Camerali Contractu Camerale Sericum absque Reflexione ad domesticos Fabricantes, per auctionem divenditum fuerit, naturalis inter Quaestores Aemulatio efficiet, ut exteri illud eo, quo nunc exoticum emunt pretio persolvant: quod quidam pretium domestici, quibus brevior adhuc supelllex vix poterunt sustinere. Sericum autem illud, quod privati producunt vix unum Filatorium vix sex, septemve Textrinas poterit occupare.