CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684846 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684846.

Nodus 684846 in documento skerle-n-status.xml


§.46. Status Filatoriorum in Hungaria.

Deglomeratio Crudam tantum Serico dat praeparationem. Ut textrinam subire possit, debet praevie per Filatorium elaborari; sicut itaque Lineae, Laneae et Gozypeaceae Fabricae sine Netura, ita Sericeae sine sufficientibus Filatoriis exurgere non possunt. Primum in Hungaria Eszekini manuale id est quod manu movetur Filatorium erectum fuit, verum cum nonnisi 12. Centenarios defilare potuerit, crescente Serici productione Camera subinde Fluviale Budae excitavit, quod iam 50 Centenarios elaborare potest. Utrumque tardius tantisper, ac opportuit surrexit. Neque enim Eszekiense et currenti, et illi quod iam anterioribus annis productum fuit, serico defilando suffecit, neque Budense increscentem usque sui erectionem serici productionem simul cum eo, quod annue procreabatur, sustinere potuit. Debuit itaque magna deglomerati tantum Serici Copia pluribus Annis haerere, Sericum autem ni ocyus defiletur, multa in labore defilationis dare solet reiectamenta. Inde factum fuit ut principio anceps fuerit Serici Hungarici existimatio, utve Camera tales inire debuerit Contractus, vigore quorum Libram nonnisi a 7 florenis per aversionem hodiedum divendit. Cum nec haec duo filatoria sufficerent, Valere velorum Fabricator aliud Pesthini erexit, quod equis movetur, et 30 circiter Centennarios elaborare potest. Surrexerunt deinde manualia in Banatu et Belovarini in Generalatu Varasdinensi, quas 20 forte Centenarios defilare possunt. Budae Mazzucato novum 25 Centenariorum Capax construere coepit, sed necdum ad perfectionem deduxit. Habuit itaque Hungaria capacia defilandis 122 Centenariis Filatoria: verum in Constructionem Cameralis Budensis, tanti deffectus irrepserunt, ut sub repetitis reparationibus plus ferme vacaverit, quod opus exercuit. Magna etiam adhuc fuit de Serico tantum deglomerato priorum Annorum remanentia. Productio Anni 1785i et forte etiam 1786i et 1787, capacitatem Omnium filatorium multis Centenariis superavit: ipse ille licet exter Mercator, cui Camera residuam a necessitatibus paucorum, quos Regnum numerat, fabricantium serici quantitatem cedere debuit, hanc cum nullum adhuc alibi exstaret, in Hungaricis Filatoriis debuit defilare, sicque remanentiae de Anno in Annum cumulabantur. Circumstantia haec ansam praebuit Speculationi illi ut ad Computum Serici Hungarici (Germanicae enim Provinciae nullum ferme producunt) novum Viennae Filatorium sit erectum. Ita totum illud, quod Camera Mercatori illi vendere debet Sericum Viennae defilari coepit. Non multo postea intercessit Circumstantiarum Complicatio, ut ipsum Camerale Budense Filatorium extra omnem motum positum fuerit; quae res eum produxit effectum, ut non pauci privati, aut deglomeratum suum sericum Viennam vendere, aut si materias sibi inde praeparari maluerunt, illud ibi defilari curare debuerint. Nunc cum Serici productio ut § 33. ostensum est vehementer decreverit, et eius etiam quae producitur notabilem quantitatem adhuc exter ille Mercator percipiat, possunt fortasse residua in Regno Filatoria, totam modernam Serici procreationem sustinere. Quodsi tamen resuscitata localium Magistratuum Industria, cultura eius nova iterum ut sperare licet, acceperit Incrementa: quodsi expiraturo propediem, quem Camera cum Mercatore illo iniverat contractu, Camerale Sericum e Regno exportatum non fuerit, intererit certo Publici, ut et Camerale Budense denuo ad motum reponatur, et Mazzucatianum perficiatur, et pro ratione crescentis Producti huius plura etiam subinde idoneis Locis Filatoria excitentur.