CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684824 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684824.

Nodus 684824 in documento skerle-n-status.xml


Machinae, quae Filaturam supplere possunt.

Si quae Provincia aut paucas adhuc a Laboribus Agriculturae residuas manus habet, aut fabricae omnis generis in ea ita invaluerunt, ut earum aliquae iam Laboratorum deffectum patiantur, tum demum interest talium praesertim Laborum, qui multas manus requirunt, compendia per idoneas Machinas procurare. In primo casu Hungaria in altero Anglia versatur. Quare cum plane filatura, si Lineae Laneae Gozypiaceae Fabricae efflorescant, magnum numerum Laboratorum exigat, invenit Anglicana Industria Machinam, quae ingens in Labore Filaturae Compendium adfert. Comes Rubini (uti e praestita post occularem probam Magistratus Relatione apparet) Anno 1787 talem, nescitur tamen, an ad Anglicanum, vel vero alium Mechanismum Constructam Machinam Posonii excitavit, ope cuius una Persona de crassiori filatura 6, de mediocri 4, de subtiliori vero filatura 2,5 Libras diei Spatio producere potuit. Recentissime attulit Zelosus Patriae Civis, modulum ipsius Anglicanae Machinae, spesque est, ut eadem proximius etiam in Natura erigatur. Si propitia Hungariae Sors Machinas eiusmodi invalescere admiserit, Fabricae quarum fundamentum Filatura constituit, post non multum tempus radices in Regno figent: secus Fabricae hae nonnisi tardissime exurgent; licet enim Filaturae Labor in hyeme, adeoque absque agriculturae detrimento peragatur; licet Regnum tantam iam habeat Populationem, ut si omnes otiosae per hyemem plebeiae manus operi huic impendantur, hae necessariam pro qualicunque Fabricarum numero quantitatem producere possint, aversio tamen virorum ab hoc labore, foeminarum vero lenta in ducendis pro vario Fabricarum usu filis, Instructio, longissimam Instituto huic moram iniicient.