CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 684696 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684696.

Nodus 684696 in documento skerle-n-status.xml


§.44. Actualis Status Linearum, Lanearum et Gozypeacearum Fabricarum.

De Communi Tela, quantum ferme Domestica necessitas exigit, Plebs ipsa fabricare solet. De nobiliori e Converso sed adhuc cruda tela aliisque Lineis fabricatis pro 1.042,046 florenis iuxta ultimum Diametrum quotannis invehitur. Coepit tamen iam huius intuitu Domestica Industria in Septentrionalibus Comitatibus ac praesertim in Scepusiensi et 10 oppidis tantisper excitari. In his enim solis 5 Telarum Fabricas Relationes exhibent. Singulares Textrinae non memorantur, quarum tamen notabilem esse in Regno et praecipue in Septentrionalibus illis partibus numerum satis constat, et quorum 10 pro una Fabrica tuto reputari possunt. Memoratus Saepius itinerans Mercator Telam Scepusiensem adeo bonae qualitatis esse pronunciavit, ut Bohemicae nonnisi in gravitate et albedine cedat. Tela si varii eidem Colores imprimantur, pro diversis et domesticae Supellectilis, et externorum vestimentorum Speciebus deservit. Et tamen Relationes Iurisdictionum, unicam hactenus pro praeparandis Telis Fabricam (Leinwand-Vorbereitung) Posonii denotant.

Pro diversis Laneis et respective Lineis fabricatis iuxta Diametrum ultimi 10nnii 849.824 floreni quotannis evehuntur, in Regno nonnisi sex eiusmodi Fabricae specificantur. Harum duae Pestini, tantum cum materiae Rasih dictae praeparatione se occupant. Duabus aliis una in Comitatu Neogradiensi Possessione Gács, alia in 16. Oppidis in Varallya et flanel et alia Lanea artefacta producunt. Reliquae duae Posonii et Mosonii diversae speciei Lanea producta elaborant.

Ad Lanea producta diversae etiam Pannorum Species referuntur. Non computatis privatis Franciscanorum Fullonariis, iuxta memoratas Relationes nonnisi 9 Pannificinae in Regno exstant. Nimirum Posonii, Mosonii. In eiusdem nominis Comitatu possessione Szigets, in Castriferreo possessione Tarcsa, In Iaurinensi possessione Szigets. In Simegdiensi possessione Nagy-Attad, in Baranyiensi possessione Flidar/Hidar, et 16 Oppidis Belae et Leibczy. Particulares tamen Pannifices Quinque Ecclesiis 7 in Comitatu Barsiensi possessione Kis-Tapolcza 5, in Maroth 8. et in Comitatu Thurocziensi 5. adeo universim 25 memorantur. Paucae hae Fabricae necessitates Regni adeo non explevit, ut pro diversae Speciei pannis 789.113 floreni efferantur.

Gozypeacea fabricata 477.732 florenos singulo Anno e Regno exportant. Et tamen fide dictarum Relationum, non nisi 3 eiusmodi Fabricae in Regno reperiuntur: nempe in Nittriensi Comitatu possessione Salsin, et Posoniensi Possessione Deveny et Cseklész de postrema, an adhuc vel exstant dubitare licet.