CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684648 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684648.

Nodus 684648 in documento skerle-n-status.xml


§.43. Inadaequatae licet Iurisdictionum Relationes, necessariam Legislationi de Statu Fabricarum notitiam dare possunt.

Fabrica, eo quo §.40 definito est Sensu Sumpta, aut nulla, aut Certe paucae adhuc in Hungaria extant. Nihil itaque obstat, quominus manufacturae et fabricae promiscue pertractentur. Verum harum quoque Status nonnisi inadequate exhiberi potest. Postremae enim, quae exstant de Anno 1787 et 1788. Relationes, adeo incompletae sunt ut complures Fabricas ex iis exmissas esse, aliquas vero, quas iam desertae sunt, adhuc memorari privata etiam notitia constet. Ita nulla illic Typographia, nec Budensis Currum Fabrica memoratur: Ferrifusoria in Beregdiensi Comitatu, et Coctura Salis Nittri Posonii una tantum exprimitur, quarum tamen plures in Regno numerari palam notum est. Ita Tinctores tantum tres iique in Comitatu Thurocziensi specificantur, ubi tamen de solo Indigho * * * ut iam dictum est, de Reliquis autem Coloribus * * * annue infertur, haec autem Colorum quantitas, subtracta etiam, ea, quam pictores assummunt quantitate, plures utique quam tres Tinctores occupare debet: vicissim Pannificia Hatvaniensis et Keszteliensis adhuc memorantur, quas tamen iam intercidisse constat. Quod summum est, potuerunt ab eo inde tempore aliquae Fabricae deseri, aliae vicissim exurgere potuerunt.

Vel inadequatae tamen hae, quas Relationes illae praebent Notitiae, si cum Tabellis Commercialibus combinentur, ad necessariam pro Legislatione de Statu Fabricarum Cognitionem sufficere possunt, neque enim huius interest Omnia minutim nosse sufficit, si Status eorum Fabricatorum cognoscatur, quorum maximus est in Regno usus, et pro quibus maxima vis pecuniae effertur, haec autem ad 4 ferme Capita revocantur 1o ad Linea, Lanea, et Gozypeacea fabricata. 2o ad sericeas materias. 3o ad Coriorum praeparationem. Denique 4o ad metallistica elaborata.