CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 684443 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684443.

Nodus 684443 in documento skerle-n-status.xml


Norma Instituti huius quae sub Maria Theresia viguit.

Principio Industria haec tantum Proprietariis commendabatur; iubebantur tamen Magistratus, ut ad hanc Plebem potissimum exciterit, atque id efficere possint, admittenda proceriori Admissario Caballa a contributione immunis pronunciabatur. Anno 1774. iam Norma iuxta quam Institutum hoc tractari debeat, vulgabatur decernebaturque premium pro Hinnulo a Normali Admissario procreato, si fuit 1ae Classis 6ti 2di 4ti 3ae 2rum aureorum. Verum diversae Iurisdictiones diversam etiam Benignam hanc ordinationem effectuandi viam iniverunt. Aliqui Comitatus unum aut plura Publica Equatia erexerunt, alii plures altiores Admissarios procurarunt, hos per Districtus Comitatus diviserunt, vicinorumque Rusticorum Caballas iis admitti procurarunt. Alii denique, potentiores tantum Communitates ad comparandos sibi proceros Admisarios disposuerunt. Omnia tamen haec eum tantum effectum produxerant ut apud melius habentes Incolas aliquos proceriores Hinnuli, procreati sint. Apud alios, quorum longe maximus ex numerus, quominus Institutum hoc effectum produxerit miseria eorum praepedivit. Ob hanc enim rustici admissis etiam ad proceriores Admissarios Caballis usque Faetus tempus gravissimos saepe labores peragere: ob hanc vix prognatos Hinnulos longa aut molesta itinera simul cum Matre peragi facere debebant, ob hanc hinnulis prima eorum Aetate nec debitam munditiem, nec conveniens pabulum praebere poterant: ob hanc denique eosdem iam 3o Aetatis Anno saepe iniungi facere cogebantur, accessit grave insuper illud Impedimentum, quod multi rustici adeo parvas habuerint Caballas, ut hae proceriores Admissarios sustinere non potuerint.

Ad Removenda haec Impedimenta altefata Augusta aliud explanatorium 1777. edidit Normale, quo potissimum Civitates ad provehendum hoc Institutum adstringebantur. Rustici ad parcendum faetis Caballis, et Hinnulis monebantur. Coemptio maiorum Caballarum iis praesertim Communitatibus, quae distinctos pro Occurrentibus Transennis equos intertenere solent, indulgebatur. Assecurabantur Rustici, quod prognati ab altioribus Admissariis Hinnuli non limitando pretio, sed erga liberam Conventionem pro usu militari ab iis coemendi sint: Curatores Instituti huius, Agazones et periti Fabri, erga moderata Salaria conducendi Comitatibus admittebantur: denique promittebatur, quod ellustratae e Regiminibus, faetus tamen adhuc capaces Caballae Comitatibus moderato admodum pretio cedendae sint.

Ne aliquod progressui Instituti huius adminiculum desit, iussu eiusdem Augustae arendavit Bohemica propagationis Equorum Directio Praedium Enijed in Insula Chalokőz, et praedium Ormosz in Comitatu Borsodiensi situm fine eo, ut Bohemicos illic hinnulos educet eosdemque Comitatibus moderato pretio divendat. Verum institutum istud ennatum subinde 1788. Bellum intercoepit. Industria tamen hac id demum effectum est ut iam 1781. ad coemendos pro equitatu Caesareo-Regio per Hungariam equos Militare Commando Pesthinum submissum fuerit.