CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684239 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684239.

Nodus 684239 in documento skerle-n-status.xml


§.36. Cultura Apum

Ut Contritis Alvearibus mel et cera obtineatur, hanc quidem Ideam res ipsa facile potuit excitare. Verum integro Capitali Interusurio frui, id est absque alvearis destructione eundem percipere fructum sicque aucto Alvearium numero lucrum etiam augere id longam et meditationem et experientiam requirebat; ad hoc enim nosse necessum fuit, quod alveare? Quantum superflui mellis habeat? Quod eidem tuto adimi possit? Cui vicissim quantum pro hyemali eius intertentione addi debeat? Quando aliquod examen Regulum amittat, qualiter eidem alter substitui posset? Quae sint alias etiam Apum infirmitates? Quomodo his etiam subveniri possit? Verbo totam admirabilem sane animalculorum horum Constitutionem et Oeconomiam detegere oportebat.

Praestitere id aliae quas invalescens Populatio auctaque iam ultra Domesticam procreationem Cerae Consumptio ad id coegit Nationes. In Hungaria cum neutrum adhuc horum evenisset retinebatur ultro relicta fortuito tantum suo Cursui Apum Manipulatio, easdemque enecandi usus ultro perdurabat. Et tamen cera activam in eius Commercio rubricam efficiebat. Augusta Maria Theresia cum iam etiam Hungariae et Populationem, et Cerae Consumptionem increscere, activumque rubricae huius sensim diminui advertisset, hanc quoque Culturae speciem inducere voluit. Submisit itaque peritos eius homines, hos stipendiis ex Aerario suo providit, Iurisdictionibus vero id tantum imperavit, ut idoneos pro condiscenda hac Manipulatione Iuvenes iis adiungant, eamque per hos ubi illam condidicerint, in respectivis Districtibus propagari curent.

Verum seu inveterato Plebis adversus omnes Novitates odio seu aliquorum ex iis, qui ad docendam hanc manipulationem missi fuerant, inscitia, seu denique minus Zelosa Subalternorum Officialium Cooperatione salutare hoc Institutum paulo post intercidit, radicesque tantum in Septentrionalibus aliquot Comitatibus, Trenchiniensi Arvensi Liptoviensive defixit.