CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684227 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684227.

Nodus 684227 in documento skerle-n-status.xml


§.35 Status Actualis Culturae Gozypii et Orizae.

Gozypeorum manufacturorum usus iam adeo communis evasit ut Productum hoc in primam ferme necessitatem transiverit. Clima haud adeo calidum exigere videtur, cum illud in Servia iam longo tempore producatur. E Hungaria pro Crudo tantum hoc materiali 404 621 floreni quotannis iuxta Diametrum ultimi Decennii efferuntur. Mansit tamen peregrinum pro Hungaria Productum hoc usque 1780. privata unius Proprietarii Industria illud in Banatu colere coepit. Verum Cultura haec vix ultra triennium perduravit, cum tamen nullae tum hac in re fuerint Publicae Administrationis partes, quali Industria illa excitata fuerit? Quem habuerit singulo Anno successum? Quibus de Causis interciderit? Non constat.

Oriza perinde exoticum usque ad recentiora tempora pro Hungaria Productum fuit, susceperunt non multos ante Anno eius in Banatu Culturam nonnuli Itali, iamque aliquot ibidem Orisarias excitarunt; ex his aliquae quidem subinde iterum derelictae sunt, perdurat tamen etiamnum in Regione illa haec Cultura. Quanquam cum Hungaria 1780. tantum * * * florenorum valoris Oriza consumpserit, Orisariae vero viciniam insalubrem reddant, dubium adhuc videatur, an Operae pretium sit exiguo huic lucro vel aliquot hominum salutem sacrificare.