CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 684199 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/684199.

Nodus 684199 in documento skerle-n-status.xml


Uti et naturalisandae ipsius quae colorem hunc producit Plantae.

Interea Augustus Iosephus II. ipsam anilis Plantam, quae pretiosum illud Indigho profert, in Hungaria stabilire meditabatur. Iussit itaque ille 1785. cum semine Plantae huius et in Banatu et Quinque-Ecclesiis periculum fieri, cumque eum non lateret, quod nullum exoticum Productum alicui Provinciae sollidam adferat utilitatem, nisi semen ipsum naturalisetur, isthuc praecipue curam omnem converti imperavit. Verum in Banatu Cultura haec altero statim Anno intercidit, Quinque-Ecclesiis Administrationis adiunctus, cui Provincia haec delata fuit, nihil intentati reliquit, ut vota Principis expleat, Patriamque pretioso hoc Producto ditet? Observavit ille primo Anno usque ad Scrapulum praescriptam sibi Normam. Ducebat exactum per totum Culturae tempus Diarium, quod Superioritati Suae periodice submittebat. In hoc et omnes Singulae diei tempestatis mutationes et eas, quas ex iterata quotidie et sollicita Plantarum inspectione, deprompserat Observationes, referebat. Evoluto Culturae tempore combinabat experientiam totius Anni, et si in aliquo erratum fuisse, aut quidpiam emendari posse deprehendit, id altero Anno sollicite immutabat. Sed incassum tanta cura primis 4 Annis ne plantam quidem ad maturitatem perducere potuit, quinto tandem Anno eam ad maturitatem provexit, produxitque Colorem Coeruleum, sed eo, quem Planta haec in aliis calidioribus Regionibus dat longe inferiorem. Et tunc demum denunciavit, irritam fore omnem operam ut vel Planta haec minus vero adhuc Semen eius sub Climate Hungariae naturalisetur.