CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683989 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683989.

Nodus 683989 in documento skerle-n-status.xml


Actualis Culturae huius Status.

Verum Officiales Depositorii Pesthiensis propter repraesentatos per Consilium excessus necdum castigati sunt. Apaldo Viennense ab externo cum Tabaca Hungarica commercio necdum inhibitum est, adeoque reserata licet evectionis prohibitione nullus adhuc privatus Quaestor in educenda per alios, praeter Littorale passus, Tabaca Hungarica eius Concurrentiam sustinere, sicque Apaldo pretium Producti huius pro arbitrio porro etiam defigere potest. Semen americanum aut Levantinum quotannis sibi procurare, vires privatae Industriae excedit, horum autem naturalisationi necdum manus efficaciter admota fuit. Quod summum est, indicati toties per Consilium Iurisdictionibus Culturae deffectus in paucis adhuc Locis Correcti sunt: in vicem fermentationis viget adhuc damnosus folia in aere exsiccandi usus, qui non tantum maximam aromatis partem ex iis extrahit, sed et folia fragilia, idest in transportu cum detrimento emptoris facile conteribilia efficit. Denique necdum eo Tabacae Cultores perduci poterant, ut pro diversitate qualitatis foliorum diversos etiam manipulos efforment, quod vulgo Stingl appellatur, licet classificatam eiusmodi tabacam, in toto altiori, quam nunc commixtam vendere possent. Nunc enim ipsum hunc Laborem emptor, antequam tabacam in exteras Provincias transmittat, sed maiori cum Detrimento praestare debet, et ideo, commixtam etiam eiusmodi Tabacam Leviori persolvit. Omnia haec eum demum effectum produxerunt, ut longe iam minor tabacae Hungaricae quantitas seu per Flumen, seu per Tergestum, per alios vero passus prorsus nihil in externam aliquam Provinciam educatur.