CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683794 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683794.

Nodus 683794 in documento skerle-n-status.xml


Quoad Oleum

Arbori olivae paucorum tantum maritimorum Croatiae locorum Clima propitium est. Huius itaque speciei oleum exoticum semper pro Hungaria Productum manebit. Verum plurima sunt vegetabilia, e quibus oleum deterioris speciei exprimi potest, velut semen Lini, faginaceae glandes, Heliotropii semen, certa rapparum flori similis Planta pluraque alia: Iam vero oleum non tantum obsoniis deservit, verum etiam Pictoribus, variis praesertim coriaceis Fabricis et Lampadibus, quae postquam iam aliquae Civitates noctu illuminari coeperunt, magnam deterioris olei quantitatem absummunt: e semine lini quantum Domestica necessitas exposcit oleum passim per totum regnum conficitur. E Planta Repeza oleum exprimendi modum Domestica Industria in aliquibus Regni partibus perinde iam invenit. In Comitatu Szaladiensi loco Sz. Kiraly mola erecta est, quae e faginaceis glandibus oleum exprimit, et Viennam pro usu Publicarum lampadum vendit. Iam sub Augusto Iosepho II. obtulerat se homo, qui e Heliotrophio non tantum deterioris speciei, sed optimo etiam olivarum oleo par, se expressurum recepit. Ut eius industriam foveat idem Augustus non tantum decennalem ab oneribus Publicis immunitatem, sed Hospitium etiam et 50 iugerum pro seminando Heliotrophio fundum in Dominio Selye eidem gratis concessit; verum ille post unius alteriusve Anni laborem, nescitur quibus de Causis recessit.