CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683773 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683773.

Nodus 683773 in documento skerle-n-status.xml


Quoad Vinum.

Vineas colendi Studium in Hungaria iustos plane iam limites excedit: plantatur enim etiam in minus idoneis ad id collibus, in campis ipsis qui maiorem per frumentum et olera fructum ferre possent. Ratio eas colendi vix aliquo amplius naevo laborat. Liquores ex uvis passis conficiendi norma e Tokaiensi iam ad pleraque generosiora Regni Promontoria propagata est. Compluribus in locis vites iam ad ordinatas lineas plantatae sunt. Et ideo cum Vini qualitas potissimum a Vinearum Situatione, et soli indole pendeat, Promontoria vero Hungariae multiplicem et situm et glebam habeant, vix est aliqua vini species quam Hungaria non producat. In unico forte componendi et conservandi vini modo maior adhuc perfectio desideratur; sed et haec si facilior producti huius distractio procuretur indubie sensim invehetur.