CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683660 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683660.

Nodus 683660 in documento skerle-n-status.xml


§.28. Proportio intra Producentes et consummentes

Omnes Civium Classes in linea Commerciali ad duas revocari possunt: Producentes nempe et Consummentes: et sicut necessitates hominum ad Naturae Producta et Artefacta referuntur, ita hi iterum iuxta haec duo obiecta dispesci debent. Quoad artefacta alibi opportunius agetur, hic per Producentes eos tantum, qui Vitae alimenta procreant, per Consummentes vero omnes illos, qui haec absummunt intelligimus.

Interest quidem singuli Status ne sua aliunde alimenta petere debeat, imo ut superfluam etiam habeat horum quantitatem, quam exteris distrahere possit, dantur tamen Regna et Provinciae quae alimentorum Copia ita laborant, ut ea nec domi consummere nec ad extra efferre queant. Res haec inde consequi solet, quod longe maxima pars Incolarum tantum agriculturam aut rem peccuariam exerceat, ipsas aliquas alimentorum Species negligat: Civili autem Industriae pauciores adhuc, quam oportet se impendant. In hoc rerum situ interest omnino ut Legislatio Stabiliendae maioris inter Producentes et Consummentes Proportionis Curam suscipiat.

Quod Hungaria in hoc casu versetur et res ipsa et Conscriptio 1787 satis ostendit. Constat quippe quod una Producens familia plures alias alimentis providere possit, et tamen iuxta hanc ad 20. Producentes Familias vix una consummens obvenit. Constat etiam quod omnes Civilis Industriae, per quam ad aliquod inter Producentes et Consummentes aequilibrium accedi potest rami, potissimum in Civitatibus incrementa capiant, et tamen iuxta eandem Conscriptionem ad 400os Pagos nonnisi una Civitas obtingit. Si vel paucae hae Civitates in Centro singulae per 400os Pagos computatae Sectionis situarentur, posset adhuc improportio haec per Successivum Comitatum florem quadamtenus suppleri. Nunc stant ad exiguam distantiam quinque Civitates, Ruszt, Posonium, Bazinium, S. Georgius et Modra. E contra vasti Comitatus Szaladiensis et Simeghiensis, quanquam insigni navigabili fluvio Dravo adsito, nullam numerant Civitatem.

Universim nisi Sterilitas in aliqua extera Provincia eveniat, Hungariae vix dimidiae frumenti et vini, quod producit partis debitum fructum capere potest; ipsorum peccorum notabilem saepe a Domestica necessitate et quaestu superfluam quantitatem habet. Ut usus agrorum magis varius efficiatur, capit quidem hinc inde nam etiam Tabacae Cultura exerceri, sed nec haec in hos adhuc limites attingit.

Interest proinde, ut Legislatio inducendae maiori inter Consummentes et Producentes proportioni Curam impendat. Quod partim per reserandos et multiplicandos eductionis Canales, partim per dirigendam ad colenda, praeter Frumentum, Vinum et Peccora, alia etiam Naturae Producta Incolarum Industriam: partim denique per inducendam maiorem inter Civitates et Pagos proportionem praestari potest.