CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683375 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683375.

Nodus 683375 in documento skerle-n-status.xml


§. 21 Eiusdem Relatio ad Portum Tergestinum

Augustus Carolus 6us ut haereditarios suos Status cum Neapolitano quod tum adhuc possidebat Regno nectat, una vero toti suae Monarchiae Commercium maritimum procuret, Tergestum in Germanico et Portum Regium in Croatico littore situm ea intentione excolendum suscepit, ut per illud Germanicis, per hunc autem Hungaricis et Croaticis mercibus exitum ad exteras Regiones procuret. Ut primum Scopum attingat sumptuosam per inhospites Styriae et Carnioliae montes viam a suo nomine Carolinam Germanicam dictam, e centro Monarchiae id est Vienna usque Tergestum instauravit, hic portum construere coepit locumque quanquam exilis adhuc Oppidi formam eotum praeseferret, pro Portu Libero declaravit.

Ut Croaticis Hungaricisque pariter mercibus exitum aperiat, aliam per Alpes Croatiae viam Carolinam Croaticam dictam, instauravit; formatum iam a Natura Portum Regium artis insuper subsidio ad omnigenam securitatem et commoditatem perduxit; eundemque sensim impopulandum sibi proposuit, verum gloriosos hos conatus subsecutum, quo Possessione Regni Neapolitani decidit Bellum, intercepit.

Augusta Maria Theresia vix Confecto Successionali Bello Paterna Consilia reassumpsit. Ut Germanico Commercio prospiciat, Privilegium Liberi Portus pro Tergesto renovavit, coeptamque a Patre suo unam Portus Alam perfecit. Ut Hungarico etiam Commercio subveniat, cum Portus Regius necdum impopulatus foret, Flumen quod a Croatico Limite nonnisi exiguo rivo intercipitur, et a Portu Regio vix horae intervallo distat, pari Liberi Portus Privilegio donavit. Verum nullae adhuc eotum per Croatiam usque Carolinam viae instauratae; necdum Savus et Colapis, quibus adversis usque dissitum duabus tantum a Carolina Postis Carlostadium perveniri potest, repurgati fuerunt. Itaque ipsum etiam Commercium Hungaricum per Pettovium Tergestum inclinare coepit. Circumstantia hac adeo naviter

2. noviter MS

in rem suam usi sunt Tergestini, ut primum exteris mercibus maius, si per Flumen quam si per Tergestum in Hungariam inducantur Portorium imponi: dein Pettovium pro unica, per quam venientes ab Adriatico merces Hungariam subire possint Ingressus Statione (Commerziell Einbruch-Station) declarari procuraverint. Ita cum Flumen omni revectionis vulgo Contracarico Beneficio privatum fuerit, totum non modo Inductionis sed etiam Eductionis Hungaricae Commercium per Tergestum Cursum accepit.

Verum vix repurgato Savo et Colapi fluvialis Navigatio aperta: viaeque Varasdino usque Carolinam sollide instauratae, sicque cum hac coniunctae fuerunt, cum iam eadem Augusta, ut Commercium Hungaricum ad naturalem suum Cursum reponat, ipsam Urbem Fluminensem Hungariae adiecit: in hac sedem Gubernii collocavit, sublataque quae antea Rem Commercialem communiter procurabat Intendenza Tergestina Directionem Commercii Hungarici huic concredidit.

Augustus Iosephus II ut mercibus Hungaricis et Croatici faciliorem adhuc exitum procuret, novam a nomine suo Iosephinam dictam viam Carlostadio usque Segniam perduxit, sublatoque Portorii inter tres has vias discrimine, Carlostadium perinde atque Pettovium pro Commerciali ingressus statione declaravit.

Itaque perinde iam est Hungaro Mercatori: an suas versus Segniam, Flumen, vel Tergestum merces educat, eademque via exteras etiam recipiat, imo Canisa per Carlostadium Flumen quidem quatuor, Segniam vero quinque Postis breviorem viam habet, quam per Pettovium, Tergestum; et tamen seu inveterato iam inter Hungaricos et Pettovienses Mercatores nexu, seu minus adhuc instructae per Hungariam rei Vectoriae deffectu, seu praeindicata etiam Opinione, durat adhuc potior non tantum Inductionis, sed etiam evectionis Hungaricae cursus per Tergestum, urbsque haec eam semper relate ad Flumen Littoraleque Hungaricum habebit Politico-Commercialem relationem, quam duo vicina et Aemula Emporia de Natura sua habere consveverunt.