CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683240 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683240.

Nodus 683240 in documento skerle-n-status.xml


§.15. Relatio Politico-Commercialis inter Hungariam et Turcicas Provincias

Inter Hungariam et Turcicas Provincias hanc determinant iam praeexstantes Tractatus Commerciales; per hos enim et in Specie Pacis Paszaroviczensis 3-um, Belgradiensis 11-um, Tractatus item Anni 1783. itidem 3-um Articulos, reciprocum trium tantum procentum florenorum Portorium ab omnibus indiscriminatim mercibus defixum est, idque in ingressu ad respectivum Imperium semel tantum persolvitur. Ipsi tamen hi Tractatus varias subinde per Vectigal acceperunt modificationes, quae suo loco indicabuntur. Universim Quaestus Turcicus eam 1741. per articulum 27. accepit regulationem, ut Turcicis subditis nonnisi cum mercibus Turcicis, et cum his nonnisi all' ingrosso quaestum per Hungariam exercere liceat, eorumque merces, qui Ordinationi huic contravenerint, in comissum cadant.

Cum et reciprocum et fixum stabileque sit inter Hungariam et has Provincias Portorium, hic iam Aequabilis magis est, quae ad invicem viget, Politico-Commercialis relatio. Industria Mercatorum in ordine ad hunc Quaestum liberiorem iam manum habet, possetque exiguus modo adhuc hic per Continentem nexus notabile accipere incrementum, ni una Circumstantia obstaret: nimirum licet Hungaricam adnexasque partes ab Oriente Turcicae Provinciae continuo concludant, ipsum tamen Provinciale nuspiam immediate contigunt; Hungaricum enim Provinciale Transylvania et aliqua Confinii Temessiensis pars a Valachia et Moldavia intercipit. Croaticum vero Provinciale a continua Bosnia et Servia per Sclavonicum Banale et Carlostadiense Confinium continuo intercluditur. Cum in Statu militari, de natura sui Systematis necessaria commercio Libertas locum habere non possit: cum instituta Militaria varios Mercatorum Speculationibus obices adferre queant: denique cum confinium Carlostadiense iam ipso Vectigalis Systemate a Provinciali discernatur, favorabilis licet cum his Provinciis nexus Politico-Commercialis haud magnum in Regni commoda effectum adhuc praestare potest.