CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683201 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683201.

Nodus 683201 in documento skerle-n-status.xml


§.14. Relatio Politico-Commercialis Hungariae ad Haereditario-Germanicas Provincias.

Haereditario-Germanicarum Provinciarum Status, qui eotum formali Comitiorum Iure perinde gaudebant, iam ante Annum 1625. ultra competentem aerario Principis 30-mam valoris mercium partem, dimidium adhuc tantum iisdem imposuerunt, pecculiaremque ex hoc Proventu fundum sibi conflarunt: id quod aequabilem inter has et Hungariam Commercialem relationem primum intercepit.

Quare eodem 1625. in Comitiis Hungariae constituebatur, ut augmentata Tricesimarum solutio in Austria Styria Sylesia et Moravia cesset. Articulo quidem hoc nec statuum, nec auctionis mediae Tricesimae diserta fit mentio, ex iis tamen, quae non multo post evenerunt, id ita se habuisse facile colligi potest.

Nempe non secuto Legis illius effectu post Decennium id est 1635. Hungarica etiam Legislatio Articulo 1-o § 5to item 1638. Articulo 6-o constituit ut ultra competentem aerario Principis 30mam valoris mercium partem, dimidium adhuc tantum dependi debeat, ex eodemque Proventu pecculiaris pro Stipendiis veterani Confiniarii Militis Fundus confletur. Ita rediit iterum aequabilis inter Hungariam et Germanicas Provincias relatio Politico-Commercialis, neque ullae longo postea tempore quaerelae contra Tricesimale earum Systema a parte Hungariae movebantur. Verum progressu temporis ipsa etiam illa mediae Tricesimae auctio tam in Hungaria, quam etiam in Germanicis Provinciis aerario Regio influxit: neque tamen propterea Legislatio Hungarica seu merces distinctas praeter elevatum iam hac ratione ad 5 pro 100. Regium Vectigal Impositionem gravavit, neque Germanicarum mercium Inductionem in Hungariam unquam prohibuit. Status e contra Germanicarum Provinciarum cum formali adhuc Comitiorum Iure gauderent, non tantum Producta Hungarica variis Commercialibus Taxis, vulgo Landstaatliche Auflagen ultra Stabilitum iam 5 a 100. Portorium gravarunt, sed absolutam etiam eorum Prohibitionem saepius procurarunt. Ita vini Hungarici ne in exteras quidem Provincias per sui gremium eductionem admittabant, Hungaricis Animalibus cum prorsus carere non possint, Austria quidem ulteriorem eorum in Imperium depulsionem morabatur tantum ut illa seu pro usu proprio, seu pro ulteriori quaestu leviori habere possit. Styria vero et Carniolia cum metuerent ne proprii quos in ditionem Venetam vendere solebant Boves, si Hungarici per Portum Buccari directe educantur, horum Concurrentiam sustinere non possint, id effecerunt, ut Hungarici Boves nonnisi per has Provincias in Ditionem Venetam, aliaque Italiae Emporia depelli potuerint, sicque Germanico Portorio subiacere debuerint.

Quare urgebant Status Hungarici iam 1715. articulo 13. ne vini, Anno vero 1723. articulo 119. ne Boum in et per Germanicas Provincias Inductio, et per has in exteras oras eductio impediatur: semper tamen eam acceperunt assecurationem, quod sua Maiestas cum Statibus Germanicarum Provinciarum utpote quos res ex altera parte tangit, tractura sit, licet nullus unquam cum Statibus Hungariae, dum impedimenta haec poni coeperunt, Tractatus susceptus fuerit.

Interea Hungaria nullum e Tractatu eiusmodi Beneficium accepit: Provinciales Germanicarum Provinciarum Impositiones, mutatis licet subinde nominibus, Producta Hungarica hodiedum gravant: saepe adhuc absoluta inducendi in illas Vini et Frumenti prohibitio usu venit quin reciprocum Status Hungariae unquam obtinere potuerint, adeoque Hungaria vel hac parte onerosam habet cum Provinciis Germanicis relationem Politico-Commercialem; quam damnosam autem ad easdem Provincias Relationem Vectigal Tricesimale efficiat, suo loco opportunius exponetur.