CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683141 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683141.

Nodus 683141 in documento skerle-n-status.xml


§.12. Interest cumprimis nosse Politico-Commercialem Hungariae ad alias Provincias relationem.

Politico-Commercialis Populi alicuius ad alium relatio inter diversos Status per Tractatus Commerciales, inter eiusdem Principis imperio obnoxios Populos (nisi Princeps omnes sine discrimine iisdem quoad Commercium favoribus perfrui velit) per Vectigal Tricesimale determinatur. Si universi Status seu aqua, seu continenti se immediate contingant, tractatus eiusmodi utilissime suscipi possunt; quodsi enim nonnisi per intermediam tertii alicuius Status Provinciam Communicationem habent, iam aut arbitrariis huius Portoriis obnoxii sunt, aut novum iterum cum hoc statu tractatum suscipere debent, per quem notabilis plerumque redundantis apriori Tractatus utilitatis pars intercipi solet. Inter ipsos eiusdem Principis imperio obnoxios Populos, si de exitu ad externam, seu mari seu Terrae contiguam Provinciam agitur, cum uni Populo nihil officiat, si alter quo maiorem propriarum mercium copiam ad adsitas sibi exteras Provincias educat, exitus hic per Vectigal plerumque facilitari solet, verum si de eductione mercium ad exteras quidem Regiones, sed per intermediam eiusdem Principis Provinciam agatur, iam tum exitus, seu quod intermedia haec Provincia eosdem plane merces producat, seu quod merces eiusmodi ad se pertrahere sicque cum iis Oeconomiae Commercium exercere anhelet, pluribus difficultatibus obiici solet.

Caeterum et in Commercialibus inter diversos sed sibi contiguos status Tractatibus et in Vectigali inter contiguas eiusdem Principis Provincias reciproca utilitas pro scopo assummitur, et tamen, licet in Commercialibus Tractatibus plena ab utrinque Libertate agatur, saepe tamen unius partis inadvertentia Tractatus eiusmodi huic onerosus, alteri admodum utilis evadit. Vectigal cuius elaboratio paucis plerumque hominibus concredi solet, sub minus recte applicato Commercialis Aequilibrii titulo facilius adhuc uni Provinciae utile, alteri onerosum evenire potest. Apprime itaque nosse interest, ad quas Provincias aut Regna Hungaria seu ope Vectigalis, seu per Commerciales Tractatus favorabilem, ad quas item onerosam habeat Politico-Commercialem relationem.