CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 683036 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/683036.

Nodus 683036 in documento skerle-n-status.xml


§. 10. Legislatio tamen usque praesens saeculum ad eius incrementum parum contulit.

Legislatio e contra sub primis regibus commercio reipsa adversantur: sub Sancto Ladislao debuit omnis exter mercator pro exploratore haberi, cum ingressus in Regnum iis nonnisi erga tam anxia cautela admissus fuerit, Lib. 2. Cap. 18. nimirum ut hi se statim in limitibus Regni apud respectivum parochianum comitem insinuare, hic vero illos per hominem suum ad regem deducere debeat; rex primo ratificandi facultatem iis dare, et tunc etiam nonnisi in praesentia adiungendi iisdem Pristaldi regii quidquam emere, vel vendere possit. Sub Colomanno videtur legislatio commercium quaesita opera impedire voluisse cum Lib. 1. Cap. 93. constitutum fuerit, ut qui sustentanda tantum vitae causa aliquid vendit, id est qui commercium ex instituto non profitetur, simplicem, qui vero ut ditescat vendit, qui quaestum reipsa exercet, dupplicem fori censum persolvere teneatur.

Tandem post desolationem Tartaricam (antea enim paucas admodum villas libertate donatas fuisse comperimus) Bela IIus ut Regnum citius restauret, systema liberarum villarum coepit propagare. Cum systema libertatis huius in eo situm fuerit, quod incolae eiusmodi villarum non tantum de mobili sua substantia, sed de immobilibus etiam fundis plenam disponendi habuerint libertatem, quod a Teloniorum et Naulorum persolutione immunes fuerint, denique quod in Personalibus et realibus causis nonnisi coram proprio magistratu potuerint conveniri, debuit itaque systema hoc prima commercii ponere fundamenta; verum haec etiam posteriora instituta subinde everterunt, nimirum impetraverant pleraeque finitimae Regni civitates, sub primis 2dae periodi regibus, eiusmodi privilegia ut nulli extero mercatori profundius in regnum intrare liceat, verum ut illi merces suas in has tantum civitates inferre, hae vero interiora Regni cum iis providere debeant. Postea et quidem sub 3ae etiam Epochae Regibus Complures Civitates, quos in Legibus Depositoriales appellantur, Ius stapulae, id est talem sibi praerogativam compararunt, ut nullus ad eas partes delapsus Mercator eas aut praeterire aut per eas cum mercibus transire potuerit, quin eas per aliquot dies in tali Civitate venui exponat. Buda qua Regni Metropolis tale plane Privilegium sibi comparaverat ut omnes Mercatores quascunque res venales, si per hanc Civitatem vehebantur, tantum ibi vendere, neque ultro promovere audeant e Sigismundi Decr. 2. Art. 11. Omnia quidem haec Monopolia, partim contrario usu postea sublata, partim subsequis Legibus abrogata: Tricesimarum, quarum priora tempora nonnisi confusam cum Teloniis idaeam habuerunt, institutum regulatum. Sigismundi Decr. 2. Art. 17. harum stationes defixae. 1498. art. 34. ipsa portorii Tricesimalis quantitas in trigesima valoris mercium parte id est in 3 florenos 20 denarios pro centum stabilita fuit, necdum tamen evolutis genuinis promovendi Commercii principiis, necdum satis agnita eius utilitate continua ferme, quae Regnum exagitabant, qua externa, qua etiam domestica Bella, curas Legislationis ad praesens usque saeculum ita distraxerunt, ut relictum sibi ipsi Commercium, eum tantum quem physicae temporum circumstantiae sponte produxerunt, cursum habuerit.