CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 682820 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/682820.

Nodus 682820 in documento skerle-n-status.xml


§. 3. Fluvii vehiculum internae communicationis praebere possunt.

Ita ipsa iam physica Regni situatio necessitatem internae communicationis incolis per id imposuit, quod montosae planas, et hae vicissim illas, reciprocis productis debeant providere. Caeterum natura fluviorum etiam cursum ita direxit, ut iam hi magnum internae communicationis vehiculum praestare possint, Danubius enim Posonio usque Pesthinum, Tibiscus Szigethino usque Szolnokinum mediam ferme inter montosos et planos comitatus communicationis lineam efficiunt. Per fluvium Raba qui per Rabczam Danubium attingit, interiora etiam Comitatus Castriferrei cum Danubianis Comitatibus nectuntur: sicut vicissim per Vagum et Granum aliquot Septemtrionales Comitatus cum omnibus, quos Danubius alluit, planis Comitatibus iunguntur. Cum Danubius Pesthino, et Tibiscus Szolnokino parallella

1. pararella MS

linea versus meridiem defluant, hi additos utroque rippae Comitatus iterum connectunt. Caeterum per fluvios Hernant, Sajó et Bodrogh, qui in superioribus, et Samusium, tres Crisios et Marusium, qui in inferioribus partibus in Tibiscum se exonerant, adiacentes ab utrinque plagae denuo iunguntur.

Sclavoniam Dravus et respective Mura Hungariae nectit. Postquam Dravus ab Almás Danubio se infundit, iam hic Sclavoniam limite disterminat, navigationis beneficio Hungariae coniungit. Cum Savus postquam ad Siscium Colapim, ad Ieszenovacz Unnam recepisset, ad Zemlinum Danubio illabatur, hic ipsa iam interiora Sclavoniae et Croatiae cum Hungaria connectit.

E fluviis his Danubius, Dravus et Savus ab eo, quo Hungaricas ditiones subeunt puncto, iam nunc navigationi patent, ex aliis quidam maiori, quidam minori sui parte, partim rates, partim etiam naves alicubi maiores, alicubi minores sustinentur. Nullus tamen est, praeter Danubium et Savum, in quo adversa etiam aqua per totum eius defluxum adhuc navigari possit. Sed et hoc beneficium per artem in plerisque magna ex parte posset procurari.