CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 681376 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/681376.

Nodus 681376 in documento skrl-epist-kov.xml


Zagrabiae 19. Maii 1793. (f. 33-34r) Spectabilis ac clarissime vir!

Accludo Regestrum Sigismundi, notis illustratum. De hoc eadem te monitum velim quae de reliquis, quae tibi dudum submisi, instrumentis iam indicavi. Cumprimis commendo ut textus maioribus, notae minoribus litteris imprimantur: secus lector facile se confundet! Dein ut ea, quae subtraxi, in textu quidem minoribus, in notis vero maioribus litteris exprimantur. Id eo pertinet ut lector ea, quae substantiam continent, oculo ipso discernere possit. Denique ut prima philera exactissime corrigatur.

Id, quod regestrum sequitur: Tempore Sigismundi Regis, exmisi, quia re penitius expensa comperi quod nil aliud contineat quam informem et infidelem ipsius Sigismundaei Regestri extractum, quem imperita manus tardius efformavit. Nihil itaque habet quod inde discat lector, confundi autem potest quia in aliquot locis differt ab ipso regestro. Quod si tamen tu illum absolute adiicere vis, ut hanc illi observationem praemittas, est necesse.

Variantis lectionis, quam mihi submisisti, nullum usum facere potui, quia ad loca illa, quae seu scribarum oscitantia, seu compilatoris ipsius imperitia corrupit, explicanda nihil conferunt. Verum horum ego sensum seu ex nexu orationis aut obiecti, seu ex temporis rerumque adiunctis enucleavi. Non puto itaque operae pretium ut chartam variantibus his oneres, sed utere illa lectione, quae sensui re ipsa congruit; id enim editori semper integrum est.

Iam ad rem ipsam. Si notas meas rite evolvisti, debebas in illis deprehendere vestigia aliquot diaetarum quae tu in primo tuo opusculo non indicasti. In ipsis, quas modo mitto, notis ad paragraphum 7-mum Vestigium Diaetae 1434-ti, quod tu hactenus non protulisti, deprehendes.

Reperi etiam ego per occasionem in Katonae Historia Critica complura diaetarum vestigia quae te fugerunt. Indicabo tomos et paginas ut ea facilius reperire possis. Habentur illa tomo 6-to pagina 581, 583, 797, 937, et 1115. Tomo 8-vo pagina 220. Tomo 15-to pagina 123, 522, 562, et 755. Tomo 16-to pag. 31, 135, et 588.

Haec ideo tibi indicanda existimavi ut loca haec consulere opusque tuum his etiam subsidiis completius efficere possis. Forte in uno aliove paginam male consignavi. Forte fugit etiam oculum meum quod tu unius alteriusve, quae his paginis memorantur, diaetae vestigium re ipsa iam protuleris. Invenies tamen illic aliquas, quas tu re ipsa praeteriisti.

Non dubito quin originale notarum mearum, id est, quas tibi in maculatorio submisi, mihi medio episcopi remiseris. Si tamen id praetermisisti, rogo te ut illud seu per Bedekovichium seu per Milossum, quorum utrumque hac adhuc aestate ad nos venturum credo, mihi remittas. Egeo enim illis pro mea, quam sub incude habeo, lucubratione. Purum, quod nunc mitto, uti et Uladislai I. Decretum, quod ego aeque in puro iam submisi, tuto retinere potes. Adhibe autem omnem cautelam ne notae e maculatorio meo vel ad textum alienum inscribantur, vel vero litterae, quibus textus signatus, improprio loco collocentur; id enim ipsius operis pretium minueret.

Superest ut te rogem quo me certiorem facere velis quo circiter tempore editionem Supplementi sperare possum.

Vale. Zagrabiae 19. Maii 1793.