CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 68087 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/68087.

Nodus 68087 in documento stay-b-philos.xml


LIBER TERTIUS Gallia, quae Medii glaucis hinc aequoris undis Illinc Oceani rauco perfunditur aestu, Ultro cui fines posuit Natura tumentem Rhenum et nubiferam Pyrenem Alpinaque clausta, Propter multa quidem multis regionibus una est Anteferenda, quia et mitis laetissima caeli Gaudet temperie, telluris et ubere gleba, Felicesque hortos habet et pulcherrima Tempe; Ut neque propertea priscis Phaeacibus arva, Nec nemora Hesperidum invideat licet aurea quondam, Nec ripas Penee tuas; proin mira videri Gentibus ut possit regio, visendaque ferri. Oppida quis Populis munita opibusque, quis Urbes Enumeret magnas? num terra Urbs visitur omni Aemula Lutetiae? quae tantum rebus opima Rebus opima bonis? Viden et quos Gallica profert Terra Viros? Seu bella movent, quae doctior armis Gens erit? Amplexu placidae seu civica pacis Jura artesque colunt, tantum felicibus ausis Progrediuntur, uti prorsus miranda reperta Gentibus humanis in publica commoda vitae Ediderint. Verum miranda haec omnia quid sunt Denique prae rerum majestate atque repertis Ejus, qui nobis rationem invenit eam, qua, In caelo quidquid peragi terraque videtur, Verius ex adyto divini pectoris edit, Sacri quam Tripodes Laurus Cortinaque Phoebi? Gallus et hic; magno se Gallia tollit Alumno. Felix, qui clarum potuisti extollere primus Lumen, et immensum te late ferre per Orbem, Et nubes atque Astra tuae supponere menti. Te sequor, o Gallae Gentis decus, atque tuorum Docta pedum relego pressis vestigia signis; Non quia te sperem properantem aequare sequendo, Veri propter eum sed, quo mens ardet, amorem: Namque facem Veri praefers, lucemque ministras. Tu sapiens rerum Inventor, tu munera nobis Inclita suppeditas et vita digna perenni. Nam simul atque tuis evolvimus aurea chartis Aurea dicta, quibus penitus Natura retecta est Omni ex parte patens, occultaque prodita vis est Causarum, et ratio simul ac tua vociferrari Incipit, hanc omnem suprema a Mente coortam Naturam rerum et suprema a Mente geri res; His animus rebus quaedam divina voluptas Afficit, atque extra mihi me rapit, ut videar jam Non humilis Terrae sed totius incola Mundi, Et per te propius Naturam agnoscere summam. Non ita vis mentem tangit mihi suavior ulla, Magnifica ante oculos vel cum se nocte Theatra Auro et picturis et lumine fulgida multo Objiciunt, resonatve modis vocalibus aër. Dum tamen interea te ad caelum Gloria tollit, Ipse ego Musaeo pergam tua dicta lepore, Namque aliquis lepor est Musis, contingere, et illum Doctrinae fontem suavi conspergere cantu. Forsan ad haec Homines turmatim carminis ergo Accurrent; rapimur quoniam mage suavibus omnes, Et properamus eo, quo res dulcedine grata Invitant; veluti Pueri, qui saepe recusant Pharmaca, si mellis non sunt contincta liquore. Quapropter pergam incoeptum pertexere versu. Et quoniam docui, quae partes Totius extent, Et qua sint inter sese ratione locatae; Semina nunc, quae sint rerum et Primordia Mundi, Dicendum, et sese quo motu corpora quales Composuere recens in formas, quaque coacta Vi facere id, demum unde omnis Natura coorta. Principio ante alias te res, quas deinde docebo, Scire velim, nullum, cum primo est conditus Orbis, Praecessisse Chaos confusaque materiaï Semina, quae longo fuerint mox tempore motu Digesta in varias paulatim disposituras: Talem sed primo [simul esse incoepit] ab ortu Crede fuisse Orbem, qualis nunc saecula constat Post elapsa, statim rationis et ordinis hujus Nimirum Tellus et Sol et Sidera primo Extabant ortu rerum tempusque coortum, Motu quaeque suo subito distincta locisque. Primi quin Hominum non sunt rationis egentes, Ut Pueri, exiguo pariter neque corpore creti, Sed plena jam aetate et mole et viribus aucti. Et quo pervidas magis haec, reminiscere Summi, Exorta unde omnis res constitit, infinitam Esse Potestatem: ratio proin vera reposcit, Perfectum parti subito quod prodiit omni, Quidquid ab illius constat virtute profectum: Longe aliter quam qui Divûm simulacra perenni Aut veterum Heroum vultus in marmore fingit: Principio lapidis rude pondus et horrida moles Multiplices ferri quavis de parte per ictus Excutitur; donec referat molemque modumque Corporis humani ; signantur brachia porro Et caput atque humeri pectusque et crura pedesque; Porro oculis vitam dabit Ars, spirantia finget Ora, et caesariem venasque et tenuia quaeque Ducet: at interea est mora temporis illius ingens, Singula quo tenui studet ipsa effingere caelo. Sed mage docta manus cui sit, tibi tempore signum Efficiet breviore: potes deducere porro, Artifici si summa sit Ars et summa Potestas, Quo primum inciperet, jam illo confecta videres, (Prorsus ut intersit mora nulla) in tempore signa. Hac ratione vides, primo jam tempore Mundi, Omnis quod rerum quoque tum Natura repente Constiterit, qualis post longos constitit annos Parti perfecta ex omni, quia Mente creata est Illa, cui summa est simul Ars et summa Potestas. Id tamen haud nostris quidquam rationibus obstat; Scilicet, ut si, Hominum quae sit natura, requiram, Et quibus a causis habeant exordia prima; Esset opus potius, quo semine qua ratione Se foetae evolvant gremio, perquirere, Matris; Quam quales jam tum cunctarum in origine rerum Cum Terra simul extitetint Caeloque creati. Sic etiam quid erit, vera ratione quod obstet, Quasdam scrutari naturas Principiorum, Unde velut certo de semine Sidera Caelum Undarumque sales liquidi Tellusque videri Possit, et unde omnis demum Natura coorta, Quamvis non ita res exortas esse reamur? Proinde magis, quae sit rerum Natura, patebit, Quam cum constat, uti fuerit res quaeque creata. Porro cum summa potuissent Numinis arte Haec infinitis rationibus esse coorta; Eligere e numero tanto quamcumque relictum Quis neget arbitrio nobis, veramque fateri? Dum tamen omne, quod ex illa deducere pergo, Rebus, quas caelo fieri terraque tuemur, Conveniat, neque secum in re quoque discrepet ulla. Quare age jam, Mundi quae sint Primordia, dicam. Totius hanc, constant unde omnia, materiaï Summam, ubi de nihilo jam extabat condita, rere Protinus in partes divisam esse innumerales; Rere et partes in motum protinus isse, Qui modo mensura in rebus servatur eadem; Nam neque adaugescit quidquam, neque deperit inde: Scilicet et partem circa se quamlibet actam; Quoddam et praeterea medium commune obeuntem; Ire viae recta quoniam regione nequibat; Obstabant aliae atque aliae cui semper eunti: Idcirco ut varios se flexerit omnis in orbes, Usus erat, subito multis cum partibus una: Atque ita Vorticibus totidem se verterit omnis Materies, totum quot constant Astra per orbem. Illas praeterea cujusvis pone fuisse Particulas, cum summa fuit divisa, figurae; Non opus idcirco minus est fateare, quod omnis Pars ea debuerit prostantes e latere omni Excutere angululos (parti pars officiebat Quandoquidem motu), fieri tum proinde rotunda, Ut pila, quam Pueri volvunt per strata viarum. Quod sic exciderat de partibus, esse necesse est Id minimum et quascumque potens variare figuras; Ut tali ratione queat replere, pilarum Inter particulas quod possit inane videri. Jam duplex genus est inventum Principiorum; Scilicet offensu decussae particularum Dispersaeque scobes, quas Prima Elementa vocamus; Altera volventum dicunt Elementa pilarum. At quae Tertia sunt, tibi post manifesta patebit Esse ea, quae propter molem crassamque figuram Non possunt properanter agi, motuque cieri Perfacili, duo quo jam percipis altera ferri. His tribis omne, quod est, rerum constare necesse est: Efficiunt Solem, et quae fixa vocavimus, Astra Prima, Scobes, Elementa; at fluvida deinde Pilarum Particulis constat caeli natura rotundis; Denique Tellurem Lunam Stellasque vagantes Tertia constituunt Elementa. His plura negamus Esse opus ad rerum Naturam: namque tuamur Convestire sua cum Solem et Sidera luce Omnia, luminibus caelum praebere meatum, Rejicere at lumen Terram Stellasque vagantes; Nonne tibi totidem naturas Principiorum, Unde tria haec constent, reperire opus esse videtur? Praeterea, fractis quod motu particularum Decidit angululis, Elementum, ubi copia multis Ejus adaugescit dissecta erasque plagis, Plus quam opus, ut partes inter repleatur inane, Omne, quod hac ratione tibi supereffluet extra, Atque redundabit, cogetur Vorticis axem In medium: nec sponte sua subigente putanda est Id sine vi facere, atque illuc non pulsa coire Materies: Scobs namque Pilis cum tenuior extet, Vi multo major recedere longius illae Nituntur medio de Vortice; proptereaque Intro ea contrudunt Elementi pondera primi Parte repulsa omni, medioque in Turbine stipant. Nonne vides, cum pertuso versatur in orbes Triticeum cribro frumentum, immixta coire Quaelibet in medio, tenui quae pondere constant, Ut paleae et culmi fragiles siccataque sole Herbarum folia et ramorum fragmina parva? Namque, prius quoniam Naturae diximus esse Legem,ut, circuitu quae corpora cumque moventur, A circumductae media regione viaï Nitantur fugere, et recto se avertere cursu; Ut lapis, in fundae qui circumductus habena Funem tendit eo, quo vult erumpere nisu; Sic, quia particulas, Elementa secunda, rotundas Jam doceo celeri versari turbine circum, Debent propterea nisu contendere magno Vorticis e medio disjunctae longius ire, Nequidquam; quoniam conantibus exteriores Mole sua obsistunt semper, vi vimque refraenant Funda velut lapidem. Vis haec et nisus eundi Longius a medio Lucis natura profusae est Undique per magni regiones Vorticis omnes. Turbinis in motu porro cujusque, Polorum Rere loca extremis hinc illinc partibus esse; Circa ea materies etenim convertitur omnis: Ut sic deinde queas cognoscere, qualis inesse Vorticibus rapidis tactus per mutua possit. Namque polo alterius si fors tangatur uterque, Circum et uterque viae de parte feratur eadem; Unum opus est gemino fieri de Turbinis aestu: Quod si correpti sese in contraria volvant, Officiente inter se cursu praepedientur Mutua; et hac magni fient ratione tumultus Materiae tanta in turba celerique rotatu. Quare, quod superest, ita debent esse locati Inter se, ut gemina medius tibi parte polorum Contingat Vortex alios regionibus illis, Quas geminis utrinque polis distare videmus. Praeterea, quoniam vi turbinis exagitatur Primi materies Elementi, extraque furentis Impete circuitus propellitur; omnis in axem Non medium cogetur, et inter septa Pilarum Haerebit semper : verum quia corpore constat Subtili atque auctu tenui nimis, effigiumque Proinde potest reperire per intervalla Pilarum; Idcirco rapidi vi turbinis egredietur Per partes elapsa, polis quae longius absunt. Vix elapsa tamen curu se proferet extra; Ecce recepta polo vicini Vorticis intro Illabetur eo, quo fugerat, impete cursus. Hac nunquam ratione potest cessare meare Inter contiguos rapidae vertiginis aestus, Illa lege tamen, tantum per aperta polorum Ut queat endogredi tenuis natura Elementi; Undique at extremis laterum de partibus exit. Atque ubi materies ea Vorticis unius aestus Ingressa est per utrumque polum, se concita recto Intro aget incursu; donec de partibus aeque Oppositis veniens hinc illinc tramite motus Occurret medio, offensuque rotabitur acri. Est, genus hoc, falso quoque cernere in aequore motum: Namque fretum angustum rapidis qua dividit undis Trinacriae terraï Italis a finibus oras, Vasta Charybdis ubi est , et vis Scyllaea minatur, Hinc mare Tyrrhenum magno se gurgitis infert Procursu, Aeolio qua spargitur insula ponto Plurima Vulcani fumantibus usta favillis; At contra Ionium rapidis devolvitur undis: Quorum ubi in angusto vis obvia colluctatur, Commiscetque undas; rapidum se volvit in orbem Pontus, et ingenti sinuatus turbine seavit. Non illac impune rates transire; marique Ante procelloso potiusque furentibus Austris Jactari caecam per noctem hiememque malignam Nauta velit, quam vel caelo ventisque serenis Deprendi Siculi diros prope gurgitis aestus: Namque ratem misere illa rapax vis corripit undae, Contorquetque aestu, saevoque absorbet hiatu. Sic tibi materies es diro agitata per orbem Protinus offensu circa se turbine magno Volvetur, liquidumque illa ratione fluensque Constituet corpus; debet quod proinde rotundum Esse: rotatur enim se circa; hoc dicimus Astrum: Quod circumpositas quia turbinis impete magno Impulsuque Pilas, Elementa secunda, valenti Arjetat, hisque auget proin nisus effugiendi; Est opus, ut multam videatur fundere lucis Undique vim magni in regiones Vorticis omnes: Quandoquidem vis haec lucis natura reperta est. At si materies Elementi percita primi Vorticis alterutrum velocius ingrediatur, Qua via facta, polum; sed tardius altera multo Opposita de parte meet; tum volvier Astrum, Non erit, ut possit media regione viaï, At fulgere polo tanto vicinius uni, Quanto hac motus erit mage segnis materiaï. Denique consimili pariter ratione fatendum est, Si de parte Scobi pateat magis exitus una, Astrum non medio statuendum in Vorticis orbe Esse; quia a medio plus partem accedet ad illam, Liberior primo patet exitus unde Elemento. Idcirco aestivo Tellus mage tempore distat, Horrida quam brumae per frigora, Solis ab igne: Quandoquidem medium non obtinet orbe suo Sol Vorticis hujus eam, quam dicimus, ob rationem: Forsan ob hanc etiam, non aequis viribus extra Quod Vortex omni de parte prematur; et inde Parte hac excurrat protensior, arctior illa, Et sese oblongi speciem conformet in ovi. Propterea haud aequum gradiuntur et astra per orbem. Idcirco tellus unam quoque serius orbis Absolvit magni partem, pluresque dierum Actos circuitus aequatis Veris ab horis Ad medium Autumnum proinde enumerabis, ab ipso Quam conta Autumno nimirum ad tempora Veris. Nec tibi propterea est illud mirabile habendum, Quare Terra magis, cum distat longius , igne Usta calet Solis; quoniam aestas tempore tali Rectius a radiis fit descendentibus, atqui Et mage condensis, gelido quam frigore brumae, Cum Terram obliqua tangunt ratione meantes. Porro particulae, quas diximus esse Elementi De numero alterius quavis de parte rotundas, Quae magis accedunt medios ad Turbinis aestus, Esse magis celeres debent, atque ocyus ire, Quam reliquae, a medio quae Vortice longius absunt, Propterea, primi quia fortius exagitantur Viribus a validis Elementi, ideoque minores Debent esse: etenim majori mole vel aequa Si sint cum reliquis, supra quae tardius errant, Debebunt alias subito super insiluisse, Atque aliis longe magis usque recedere: nam vis Major inesset ob id, motus pernicior illis Quandoquidem est, circumque suo ocyus orbe feruntur. Augminis haec ratio, qua scilicet esse remotas Majores opus est partes, per Vorticis omnes Non valet extendi regiones: namque necesse est Post ingens spatium tum demum existere partes Mole pari, atque alia motus ratione cieri, Ocyus extremas, quam quae procul haud ita distant. Scilicet et ratio est, quoniam cum corpora in orbem Acta cientur, in extremis, fateare necesse est, Finibus illius quod vis pernicior extet: Nam properant partes majorem tempore eodem Conficere, ac aliae , quibus est minor ambitus, orbem. Adjice praeterea, quod, quae regionibus errant Extremis, urgentur, et impelluntur ab ipsis, Extra contigui qui sunt, spatiumque coarctant, Vorticibus: quare est motus violentior illic. Nunc , quoniam docui, quae prima secundaque rerum Sint Elementa, et qua motus ratione ferantur, Tertia jam illorum quae natura, tuamur. Nec me animi certe fallit, quod tristior esse Haec ratio plerumque videtur, qua tibi motus, Vorticibus rapidis quales sint, edere pergo; Tandem ut turbinibus jam jam lassata teneri Mens facile haud possit nostris in versibus, atque Elabi sibi multa sinat, quae scire necesse est Funditus ad rerum naturam perspiciendam. Proin opus est facto, veluti, qui lumina figunt Artifices in rem tenuem perquamque minutam, Saepe fatigatos oculos jamjamque trementes Inter opus vertunt in amice lumina lucis Gemmarum, prope quas cupiunt id propter habere, Lumina ut aspectu tali recreata valescant; Sic opus est, inquam, dum prima Elementa, quibus res In mundo gerit omniparens Natura suosque Auctificos motus evolvimus ac genitales, Interdum res in varias avertere mentem, Quae plus collibeant, animus magis unde juvetur, Robur ut inde suum viresque recolligat auctas. Hoc age, si sit opus; porro renovare memento Intermissam operam, dicendaque protinus audi. Et quoniam tenuis Scobs, fractis orta Pilarum Quae fuit angululis, varianti est praedita forma Multiplicique figurarum ratione, nec aequa Mobilitate fluit motus, fateare necesse est, Ipsa suis quod perplexis plerumque figuris Endopedita una nectatur, conque globetur, Inque ita majorem concrescat corporis auctum. Et cum deinde meare per intervalla Pilarum Debeat, ipsius sulcos in mole cavatos Hac ratione opus est fieri corpusque striatum. Corpus id, ut solidum minus est pro mole, suoque Languidius motu, quam caetera quaeque, cietur, Debet propterea retro trudi atque repelli, Inque polum redigi, motus quo tenuior extat, Alterutrum: veluti si ligna in fluminis undas Immittas medias, qua vis properantior harum est, Illa sequi celerem non posse videbis aquarum Cursum, ast alterutram trudi impellique repente Proptrea ad ripam, qua segnior impetus urget Fluminis: illa etiam moles sic corporis, una Quae de perplexis inter se primi Elementi Particulis concrevit, et hinc redigetur et illinc Axis ad extremas, ubi cursus tardior, oras Hinc correpta simul medium descendet in Astrum, Cum valido primi subito torrente Elementi. Illud in his obsignatum sed oportet habere, Corpora de genere hoc quod quae compulsa per unum Sunt transire polum, sulcos de parte retortos Evolvunt alia, quam qua sunt parte striata, Oppositum per iter veniunt quae missa polorum. Nam veluti adversa sese polus inter uterque A parte hinc illinc opponitur, usque necesse est, Oppositis quaecumque polorum a partibus acta Corpora sunt, ut item cieantur ab impete motus Oppositi: porro motu sulcique striaeque Quandoquidem fiunt, pariter de partibus esse Oppositis perarata retortaque corpora debent. Quae compulsa polis dein corpora cum venere In medium, sit ubi, supera ut claravimus, Astrum, Ejus turbineam neque vim superare, neque intus Mersa manere queunt, extra sed ab ictibus atque Vi valida motus primi rejecta Elementi, Multaque sese inter magnis impulsibus una Sic conjuncta tegent agitatum extrinsecus Astrum, Atque illa maculas tenebrarum parte refundent. Quod genus est maculas tibi claro in Sole tueri Hac ratione; domum, facito, per tenue foramen Ingrediatur in obscuram radiantia Solis Lumina; tum vitreo radiorum ea lumina clausus Excipies tubulo: dein egredientia multos Post vitri anfractus pura super ipse papyro Objecta facies parvo clarescere in orbe. Protinus hac longe tenues longeque minutas Diffundi maculas in Solis imagine cernes. Quare opus est, labes etiam fatearis in ipsa [Nec secus id fieret] reperiri lampade Solis. Illinc scire licet se circa vertier Astrum: Haerentes illi maculae nam conspiciuntur Occidere a nobis nimirum et rursus oriri Haud spatiis inter sese variantibus: ergo A Solis motu circumlatae esse videri Debent: perque dies quia ter prope in orbe novenos Perstant, idcirco tanto Sol tempore circa Se peragit gyrum, et magno rotat impete lucem. Quarum etiam hoc melius poteris cognoscere pacto Naturam, si, quae simili ratione geruntur Hic nos inter, ea, qua polles, mente revolvas. Scilicet impuros undae cum flamma liquores Concoquit, ex illis ferventibus atque agitatis Spumam exire, superque undas innare videbis Non ratione alia, quam quod permixa liquori Materies alienigenis ex rebus eadem Vi nequit ignis agi, qua concita lympha cietur: Quare ferventi ex humora exire necesse est Illam, ipsisque undis disjungi, conque ligatam Haerere inter se, supraque extare liquores. Et quoniam, unda diu valido si serveat igne, Spumam dissipat, et magnis fervoribus actam Disperdit; pariter fieri hoc in Sole rearis; Scilicet interdum maculas consumier aestu Vorticis illius, rapidoque perire rotatu: Attamen absumtis succedunt usque recentes, Saepe quidem plures, quamquae periere; novaeque Molem aliis maculae plerumque manentibus addunt; Majorem debent proin lucem subtrahere Astro. Propterea , ut memorant, lux saepe est languida Solis Visa, atque obtuso tabescere lumine saepe Decolor; ignaris timor ut Mortalibus ingens Exortus trepidis suffecerit argumenta Mentibus exitium caelo terraeque parari, Omniaque horrisono jamjam ruitura fragore. Sic fuit, ut toto langueret pallidus anno, Et nitidum obscura ferrugine tingeret Orbem, Curia Caesareo quondam cum sparsa maderet Sanguine: proin moesta tenuem cum luce calorem Fundebat caelo; gravis ut caligine densa Desuper incumbens horreret frigidus aër, Et non percoctis squallerent frugibus agri: Visus item Sol est per caeli templa vagari Clarior assueto: maculas cum scilicet atras Sorberet victor, motuque resolveret acri. Quin etiam, propriam quae jactant sidera lucem, Interdum exiguum caelo demittere lumen, Tergemina interdum veluti reviviscere flamma: Nimirum ut maculis circumfunduntur opacis. Accidit, ut maculis quoque densis saepe coortis Undique velatum nigra ferrugine Sidus Fulgorem condat nobis, penitusque videri Desinat, aspectu subtractum scilicet omni. Idcirco septem cum Plejadas Atlanteas Ante fuisse ferant caelo, post excidit una De numero: nam sex clara de nocte videntur Dumtaxat; quoniam quae quondam septima fulsit, Jam lucem maculis obduxit nigra coortis. At, placuere quibus mendacia ludicra, dicunt, Sex Nuptas Divûm in thalamos ivisse Sorores, Septima mortali Merope tibi, Sisyphe , nupsit: Propterea claras inter pudibunda Sorores Delituit caelo. Varia est sententia multis, Nimirum Trojae non funera Trojugenûmque Unam harum Electram memorant potuisse tueri, Aversamque ideo vultus, oculisque pudicas Opposuisse manus: quantus dolor iste fuisset, Nunc quoque qui terris avertere cogeret ora! Adde, quod illa ipsa poterit ratione repente Apparere novum radiis orientibus Astrum, Ante videre fuit quod nusquam: id scilicet illo Tempore continget, medio cum in Vortice, ubi Astrum est, Prima redundabunt vi multa Elementa, superque Fundentur maculas ingenti percita motu, Immersasque tegent: lucem tum protinus Astrum Exeret haud maculis obstantibus interceptam. De genere hoc visum est in Sidere Cassiopeae Astrum luce novum majori ardere, sereno Quam micat Idalium, mage cum nitet, aethere Sidus. Haec nova tum lucis species objecta repente Mira videbatur; tantum ut propter novitatem Suspicerent Homines in caeli lucida templa. Sed dehinc paulatim decrescente inque minuto Lumine conspectus hominum subducta refugit Tandem Stella recens, maculisque obducta negavit Lumen, ut ante, suum, penitusque evanuit omnis. Altera post paulo est in Cycno visa: sed ipsa, Atque aliae pariter, quas conspexere micantem Ex improviso terris ostandere lucem, Velatae maculis tandem nigrantibus ignis Fulgorem aspectu prorsum eripuere videntum. Est etiam caelo nuper servata sereno Stella, micat magni quae collo consita Ceti: Hanc referunt caelo nasci, extinguique quotannis, Propterea forsan, quia dum convertitur ipsa Circa se, ut pariter converti diximus orbem Solis, nunc claram maculisque necesse carentem Exhibeat partem, nunc, quae est obscura, revolvat. Atque ea, quae dico labes offundere Soli, Corpora, si celeri subito rejecta rotatu Non jungantur, uti maculas componere possint, Sed disjecta fluant extra, magnoque ferantur Impete, tum Solem quendam velut aëra circa Constituent, longe qui Vorticis in regiones Procurrit magnas; magis quia viribus illa Ejiciuntur, uti longe procurrere possint. Aër nec penitus forma queat ille rotunda Esse; sed in morem lentis mage tollitur illis Partibus, a geminis quae distant scilicet aeque Solis utrinque polis: nam corpora fortius illinc Ejiciuntur, uti longe procurrere possint. Hinc protensa quidem per caelum saepe videtur Lucida surgentem praecurrere Lancea Solem, Occiduumque sequi. Praelonga cuspide primum Tollitur exoriens; post latior usque videtur In Solem. Hoc cernas nimirum, innubilus aër Et caeli facies si sit nitidissima noxque Illunis. Fiunt plus longa crepuscula saepe Illius ob lucem; siquidem quae fluvida Solem Ambit materies, liquidi cum impurior aura Aetheris haec constet, radios reflectere debet: Haud secus ac Solis radios telluris hic aër Ad nostras acies reflectit, conditus undis Nuper ubi Sol est, vel ubi jam proximus adstat Cardine in Eoo lucemque diemque daturus. Languida nunc ea lux, nunc est mage clara: necesse est Densior idcirco sit saepe et rarior ipsa Lucida materies, queat ut reflectere Solis Viribus haud aequis radios: nunc cuspide utrinque Protensa videas procurrere saepe vel ultra Tellurem, retrahi nunc atque recedere longe, Ut minor aut major nimirum materiaï Copia ferventi Solis jactatur ab Astro, Aut valida plus sive minus disjecta fugit vi. Nunc supera a dictis deducam, qua ratione Quilibet absumi Vortex queat atque perire. Nimirum, maculae texere ubi corpore denso Undique, quod medio manet aestu Vorticis, Astrum, Objice perfracto nequeat discurrere ut extra Primi materies Elementi inclusa sub illis, Turbineumque agitare citatis viribus aestrum; Imbecillus eam rem propter Vorticis ejus Motus erit, fietque remissior illa rapax vis; Ut proin finitimis haud contra obsistere possit Vorticibus, valido qui certant impete motus Pertrahere ad sese secumque revolvere raptum. Quapropter cum non obstet, velut ante, trahenti, Alterius prorsum debebit Turbinis aestu, Ejus prae reliquis, cui vis violentior extat, Sorberi, seseque alieno evolvere motu Confusis, nec jam suus; atque illabier una Astrum etiam maculis circumtectum undique nigris Usque adeo, ut corpus videtur prorsus opacum. Hinc tibi perfacili poterit ratione patere, Constare unde queant palantia Sidera tellus Lunaque et insueta fulgentes luce Cometae. Sed primo, supera paulo quae dicta, revolve. Nimirum quod, quae a media regione remotae Vorticis, has partes propioribus esse fatendum Majores multo, motuque minore cieri. Nec ratio haec omnes debet, velut ante probatum, Vorticis extendi in regiones: namque necesse est Post ingens spatium tum demum existere partes Mole pari, ast motus alia ratione cieri, Ocyus extremas, quam quae procul haud ita distant. His tibi suppositis rebus super atque probatis, Concipe, quod rapido sorbetur Vorticis aestu, Multum in se pro mole sua complectier Astrum Materiae, solidique nimis proin corporis auctu Constare. Hoc fines ubi Vorticis unius Astrum Ingressum est, quoniam extremis in finibus ingens Est motus, valida motus vi debet earum Vorticis in medium trudi impellique Pilarum: Dumque intro trudetur, idem vim debet âpisci Sese in circuitum pariter cum Turbine toto Volvendi: quare, prius ac descendat ad illas, Languidiore meant quae motus impete, partes, Si circum majore pilis, quas tangit, agi vi Incipiat, nimium solido quia corpore constat, Non ultra descendet; at ejus ut impetus extat Major, contiguis quam partibus, egrediendi, Ascendens medio de Vorticis usque recedet; Majoresque fuga fugiendi augescere nisus Debent; donec eo prorsus de Vortice tandem Elabatur: at egrediens in Vorticis aestus Incidet alterius, pariterque exibit ab illo Porro in finitimum; semperque errabit eodem, Quo doceo, pacto varios ratione per aestus Fortuita certo nec motu aut tempore certo. Atque ea conveniant nimirum ut cuncta Cometis, Servatum est, caelo cum visi ardere Cometae; Nam motu neque eunt certo neque tempore certo. Quamvis usque adeo se rari tempore longo Ostendant, ut, si certum quid constat in illis. Propterea, raro quia visi , haud nosse queamus. Forsan et haec melius ventura aetate patebunt, Namque ea praeteritos caelo servata per annos Noscere quibit, et antiquis praesentia rebus Conferet, ut videat, si quidquam haec convenit inter, Qui sit motus, uti redeant, abeantque videntum Ex oculis, quin et loca eorum et tempora signet. Non evolvendis aetas his sufficit una. Hoc Astrum, unde tibi dico constare Cometas, Innatat ingressum cum nostro in Vortice, Solis, Quod recipit, lumen reflectit corpore opaco. Tempore propterea tali apparere Cometae Lux oculis debet nostris visumque ferire. Porro cum nostro fugiens de Vortice longe Abscessit, non lux aciem reflexa valebit, Ut videatur id a nobis, contingere nostram; Quandoquidem intersunt mediorum immensa locorum. Ut tamen in dubiis varia est sententia rebus; Contendunt multi vaga Vortice Sidera nostro, Ut Venus et Mavors et Juppiter, esse Cometas, Qui magnos circa Solem rapiantur in orbes, At non circuitus media in regione manentem, Verum vicinos nunc illi accedere, contra Abductos spatiis nunc longe immanibus ire. Proinde ubi jam longeque a Sole recessit Astrum, haud a nobis lumen, quod tenue reflectit Ob longinqua, quibus distat, loca, posse videri: Posse tamen, proprius cum Soli accessit; ab ejus Si tamen haud radiis propioribus involvatur, Si supera et nostrum clara de nocte feratur Per caelum; magnos ita rentur scilicet orbes Talibus absolvi diuturno tempore ab Astris: Proin, quoniam longos in Solem tarda revertunt Post annos, neque tum, cum jam rediere, videri Interdum a nobis possunt, sive obruta Solis A radiis, nostro seu luce extantia caelo; Non bene conveniunt, quae sunt servata, queamus Per caelum ut certos horum deprendere motus . Propterea possis quoque dicere, corpora circum Multa Cometarum a medio raptarier Astro, Non tamen immoto, sed Solem obeunte manentem; Rapte quoque ut lunam Tellus vehit: illud at ingens Non posse ob spatium, quo jam procul usque recessit Disjunctum, tenui dispersa luce videri. Haud alio apparent ergo illi tempore nobis, Quam cum se a nostra propiores parte revolvunt, Demittuntque; latent immenso caetera caelo. Tutemet aspicies raro fulgere Cometam, Quin longos lucis videas emittere tractus. Si quid in incerta re conjectare valemus, Haud male refractae per caelum, dum loca tranat, Id tribuas luci, quae pro regione situque Diversa nostras acies ratione lacessit. Sin, hoc ne credas, obstat, quod sidera quaeque Cum longo pariter deberent crine videri, Hoc alio melius rem clarem fors tibi pacto. Astrorum, genus hoc, tali constare putandum est Corpora textura, Phoebeo ut tacta calore Ingentes possint facile exhalare vapores In speciem sumi, flammis velut humida ligna. Quod magis ut veri noscas simile esse: videntur Hi tractus longum, prope cum Sol, crescere semper In spatium, et partem caeli comprendere magnam; Cum procul est, contra curtato incedere tractu Per caelum, et longa decrescere luce: sed usque Est opus adversa ut Solis regione feratur Fumida materies visque exhalata vaporum: Nam motu acquirunt levitatem, ut scandere possint Altius, educti liquido velut aëre sumi. Hos tibi praeterea lucem dare posse vapores Credendum eat; quoniam radios reflectere Solis Posse quis inficias est? ut suspensa per auras Nubila reflectunt. Haec nos Caudata vocamus Sidera, cum caudae nimirum more sequuntur Astrum Phoebeo lucentes lumine sumi: Sin vero partem, Sidus quo tenit, in illam Directi spatio praecurrant anteriori; Lucem, quae Sidus praevortit, dicere barbam Suemus: saepe comas quoque circum haec fundere cernes Sidera, ab opposita Soli cum parte feruntur. Denique (rebus in his nec multa indicta relinquo, Ut, quam Hominum varii, possis dignoscere, sensus) Non deerunt multi quoque praesertimque repertis Haerentes Veterum, quorum sententia veri Instar habet normae, tam prona mente sequuntur Saepe etiam errantes, velut ipsa Oracula Divûm: Non deerunt, inquam, qui jam nihil esse Cometas Contendant, quam , quos exhalat Terra, vapores Sublatos superas tenui cum corpore in auras; Nubila uti nebulaeque Astra genuntur: Magnopere in qua mî ratione errare videntur Propterea, quia se nubes aliique vapores Non procul extollunt Terra: cum saepe Cometae Omnia fulgentes ultra vaga Sidera distent: At vehementer in his vitium hoc fuge, quod tibi pacem Delibare animi queat et turbare timore; Nimirum dira ne credas luce Cometas Vertere Regna, famem portendere, certaque Regum Funera pestiferamque luem terraeque tremores Insolitos, et quae , genus hoc, sunt caetera, vulgus Affore quae jurat dubio procul inque minere. Nil humana quidem suffundere pectora vulgo Unquam consimili potuit nigrore metus, quam Ignorantia causarum et rationis egestas. Primum ubi nam caelo Mortales fulgere lucem Ex improviso objectam videre Cometae; Cum neque tum causam novitate exterrita scirent Corda, neque incassum caelo apparere putarent, Dirum si quid in hoc terrarum protinus orbe Acciderat, bellum caedes morbique famesque Funeraque, ex illa repetabant luce coortum. At cur non aliquid laetum, quod deinde sequatur, Fulgori referant inopini luminis ejus? Tempore cum nullo terrae regionibus ullis Non interveniant felicia tristibus, atque Intermixta malis non sint bona, quae videantur Esse novam caelo comitata secutaque lucem. Praesertim cum, quod summa ratione creatum est Numinis, esse nequit, nisi totius utilitatem Propter Summaï, atque bono servarier ejus: Namque suo prodest Toti pars, ipsaque partem Pars aliam juvat, ut secum non dissonet Omne. Astrum praeterea, vi languescente sua quod Vorticis alterius victum sorbetur ab aestu, Corpore si solido constet minus, ut queat alte Jam medio propius descendere, transque meare Illa loca, in motus ubi copia particularum It segnes longe, atque agitur tradissimus orbis, Illuc pervenit tandem, quo fortius ipsum, Languidiusque Pilis non sit tangentibus; aequa Inter eas sed vi libratum cogier ultra, Non erit, ut possit descendere: namque vel ultra Si descendat, eas in partes materiaï Protinus incurrens, quae constant mole minori, Proinde minus solidae sunt et minus usque valentes, Astrum perceleri motu resilire repente Debet: item supera neque contra ascendere possit Hinc, ubi libratis agitatur viribus aequo Momine; quandoquidem si supra ascenderet Astrum, Contiguae partes vi tum majore repulsum Respuere, et plagis intro propellere possent. Restat, ut hac igitur consistere debeat usque In regione loci, quo par vis illius extat, Incidit inter quas, cum motu particularum. Atque his exemplum rationibus addere coner. In vitreum si vas argenti pondera vivi Infundas pluviasque undas oleumque, levemque Post Bacchi florem, componit quisque loco se Non mixtus liquor, atque alium est super editus alter Pro gravitate sua: vario tum corpora merge Pondere; vis auri fundum penetrabit ad imum; At super argenti ferrum faxumque liquores Extabit sub aquis; super undas flava natabit Cera prius perrupto oleo; non rumpet olivum Quercu de viridi ramus, sub flore Lyaei Immersus licet; hunc abies hunc fraxinus, ulmus, Frustaque de genere hoc leviorum plurima rerum Non vincent, sed se super illum educta locabunt. Sic etiam gravitate sua se quodlibet Astrum Defert inter eas partes, quae viribus aequis Sint, et ubi cunctos libratum perstet in annos. Tunc una a rapido versabitur impete circum Vorticis, atque una Solem aequo tempore obibit. Rebus ab his patefit, qua fint ratione coorta Astra, vago cursu quae caelo cumque feruntur, Atque obeunt rapido volventem turbine Solem. Nimirum Saturnus et altus Juppiter et Mars Terraque fulgentique Venus nitidissima luce Proximus et Solis medio Cyllenius igni Ante fuere, velut Sol est modo fixaque caelo Sidera, quae proprio rutilantia Vortice perstant. Sed porro propter maculas absorpta furenti Sunt a Sole , velut fieri paulo ante probatum est. Hac ratione putes etiam, quae multa perenni Saturnumque Jovemque videntur obire meatu, Astra fuisse suo cum Vortice, deinde coortis A maculis solidata in eorum rapta valentes Turbineos motus. Lunam quoque, cum fuit Astrum Terra, pari Terrae ratione rearis in aestum Descendisse; velut Solis descendit in aestum Dehinc Tellus pariter solido cum corpore Lunae. Verum alia genitum longe ratione rearis, Qui medium circa suspenditur Annulus orbem Saturni, genus hoc, unum et mirable Mundo Spectaclum. Si quid nobis est conjiciendum Rebus in obscuris; fuit ille in origine prima Saturni crustae pars forsitan exterioris, In nucleum immani quae lapsa est denique casu; Quo casu haud valuit mediam illam involvere partem; Unde manet tantae monumentum haec grande ruinae. Jam quoque constat, uti palantia Sidera, quae sunt Mole magis solida, majoribus intervallis A medio distent; vicinius illa locentur Queis solidi minus est auctus. Et mole minori, Quam Tellus, quamvis Mars sit, magis ipse videtur Esse tamen solidus, cum plus a Sole recedat: Majorum libratur enim cum mole Pilarum. Praeterea mage quae distant, ea segnius orbem Conficiunt, quam quae Soli vicina feruntur; Quandoquidem, ut supera quoque dixi, Vorticis illae, Quae medio magis accedunt; citiore feruntur Particulae motu, at segni, quae longius absunt: Et cum participent harum vaga Sidera cursum, Circa, opus est, Solem ratione ferantur eadem. Tum quoque scire licet, dum Lunae circuit orbis Tellurem, hanc fluidae, quaecumque interjacet, aurae Materiem proprii pariter vertigine motus Raptari; Terramque ita circum Vorticis aestum, Fac, fieri exiguum reputes, quo fluvida caeli Vis in circuitum rapiatur; at ultimus orbis Aequis non spatiis omni est de parte remotus Terraï a medio, sed supra arctatur et infra Amplior ad latera ; urgentur quia desuper a vi Multarum majore Pilarum, respuiturque: Inferiusque aeque contra descendit ob ipsam Vim, qua librari media regione reposcit. Non immota suo Tellus in Vortice perstat, Sed corpus circa se totum agitata revolvit, Ut docui: quoniam, si concipis ante fuisse Astrum, quod nunc est Tellus, fateare necesse est, Primi materiem crusta jam clausam Elementi Esse sub hac, nihilo-minus acri concita motu Quae Terrae molem ratione volutet eadem, Qua quondam, fluidum dum Tellus constitit Astrum. Propterea ratione pari quoque Sidera volvi Caetera se circa reputes errantia caelo: Adde quoque et longa fulgentes luce Cometas, Quorum cauda, vapor nempe exhalatus ab illis, Nigranti interdum distingui haud simplice filo Cernitur, oppositam quod ab una transit ad oram; Indicat impressum quod in ejus origine motum. Nec non et Phoeben , dum Terram circuit ejus Vortice rapta, super proprio semel axe fatendum est Circumagi. Quonam fieri sed denique pacto Possit, uti sese circa se Luna revolvat, Et semper faciem nobis obvertat eandem, (Nunquam non eadem pars ejus namque videtur) Protinus exemplo manifestum id percipe tali. Sic obeat media stantem regione columnam, Fac, Puer, ut vultu semper conversus eandem Aspiciat: toties uno semel orbe revolvi Ipsum se circa [tu motum adverte] notabis. Scilicet ex una si Lunam parte rearis Esse magis solidam, parte hac exabit, inesse Fortior ut cui vis debet, qua Vortice tentat Effugere e medio; faciemque voluta, necccesse est, Propterea vertat, cui sit minor impetus, intro. Porro non illud poterit mirabile dici, Quare Signiferi semper declinet ab axe Orbis hic, errantem Terram qui sustinet, axis, Propterea, quoniam est eadem positura situsque Terrae utrisque poli nunc, ut fuit ante, suo dum Vortice constabat tellus, Astrumque nitebat: Atque eadem extremis nunc finibus aspicit axis, Aspiciebat eo quae tempore, sidera: quare Non est mirandum sese inter uterque quod axis Mutua declinet; quoniam nec conveniebat Inter eos, etiam dum Tellus constitit Astrum. Demum perfacile est rationem reddere dictis Errorum, quibus a coepto vaga Cynthia cursu Multimodis flectit, non motu atque orbibus ipsis Non spatiis nec re sibi constans denique in ulla: Ut non ulla magis res torqueat, excrucietque Illos, qui numeris et certa includere lege Astrorum tentant cursus orbesque vagantum. Illa quidem geminis opus est impulsibus usque Pareat, et terrae, proprio quae Vortice raptat, Et Solis, pariter qui circumvectat eandem Cum Terra: quapropter agens vis utraque semper Diversa ratione facit, variante feratur Et motu et spatio, neque certis orbibus erret. Consimili ratione potes dissolvere, quidquid Caetera turbato peccant vaga Sidera cursu: Corpora sublato nam cum nectantur inani Corporibus, possintque a summis ima moveri, Summaque ab his pariter, quoniam sunt utraque nexa A mediis; ut agant , opus est, et agantur ab ipsis Disjunctis etiam disjuncta remotaque rebus. Quo magis inter se distant, hic mutuus esse Impulsus debet minor, at violentior inter Corpora, quae spatiis non sunt distantia tantis. Quapropter Luna, et quae sunt errantia caelo Sidera, quandoquidem a disjunctis atque propinquis Corporibus varias in partes undique aguntur Multimodis, non impulsu non viribus aequis, Debent tot variis ideo rationibus orbes Et motus mutare suos, quot corpora passim Constant in Summa rerum, quae mota cientur; Omnia quandoquidem, quae concita cumque feruntur, Diffundunt vires etiam in longinqua per inter- Jecta loca, et vacui quae sunt expertia prorsus. Caetera quin etiam, genus hoc, quaecumque videntur Per caelum, facili poteris cognoscere nisu, Si positas supera rationes mente revolvis. Idque tibi certo possum promittere, mentis Non a te magnas ullam rem poscere curas, Conque sequi parvo te plurima posse labore; Si tamen institeris vestigia certa viaï. Namque ut montivagus Venator, saepe feraï Signa pedum silvis ubi comperit, impiger illuc Consequitur gaudens, quo pergunt ducere fixa In praedam: neque enim poterit tunc illa sequenti Elabi, et tuta intectam se condere fronde; Ducere sic certam rerum vestigia mentem Parva queunt etiam, capit quo praemia Veri Dulcia, jucundo nec non quaesita labore: Oblectant animos ipsi nam saepe labores, Scilicet et magno quaedam insudare voluptas Est operi: quin in condendis versibus ipsis, Quamvis multa mihi multo sint verba labore Conquirenda, queant numeris quae clausa modisque Carminis obscuras penitus res lumine claro Convestire, tuaeque diem praepandere menti, Oblector tamen in condendis versibus ipsis. Quin etiam Veri mentem magis ipse necesse est Quaerendi labor alliciat; praestantius ejus Nam desiderium est, et mentibus altius haeret; Ulla nec est specie Veri res aptior ipsis. Quare ne nostro pigreris carmine; quanquam Desunt multa, placent quae fors audita Poëtis Ex aliis; neque enim pugnata sub Ilio alto Bella cano, nec habet teneros hoc carmen amores, Nec pastorales sub frondosa ilice curas; Amphitryoniadae non magni hic nomina factaque Inclita sunt; domitis jamdudum Liber ab Indis Victor agens tigres rediit; neque tempore nostro Vidimus unquam ullas Silvestria Numina Nymphas Panaque: prisca tulit secum haec ludicra Vetustas, Et teneris tantum Puerorum mentibus atque Mollibus ingeniis post se tractanda reliquit. At quibus est Animi vis auctior, illa refutant, Vestigantque avidi veras rerum rationes. Quare age, cunctarum si jam primordia rerum Certa tenes, porro, quae caetera cumque supersunt, Evolvamus ab his, unde ipsa exorta videntur. Et quoniam docui, Terraï corpora circum Caeli materiem rapidos per Vorticis aestus Volvier; idcirco magnis ea viribus extra Nititur elabi, medioque recedere motus, Scilicet a Terra; medium namque obtinet ipsa. Et quia particulis omni de parte rotundis Caeli materies, nimirum Elementa secunda, Constat, propter eam debet majore figuram Vi niti ad citius, quo pellitur, egrediendum, E Terraque recendendum, quam corpora possint Quaelibet alterius cujusvis cumque figurae. Namque, ut Mensores certa ratione fatentur, Tantum in corpore inest haud ullo materiaï Extima quam si sit facies de parte rotunda Omni more pilae, reliquis quapropter oportet Corporibus praestent nisu, quo longius ire Pugnant a Terra, medio quae Vortice constat. Hinc rerum Gravitas patefactaque certa videtur Ponderis hinc ratio, quo deorsum multa feruntur: Nam si de terra sublati pondera saxi Projicias sursum, subito tum obstabit eunti Fluvida materies multarum objecta Pilarum Tanta mole sui, quanto lapis augmine constat. Quae quoniam majore recedere nititur extra Impete, uti docui, quam faxi corpora, quaevis Aut alia, idcirco valido certamine victrix Corpora cuncta locis propellet ab omnibus intro In Terram, cogetque redire, repulsaque deorsum Labi, et humum casu graviter properante ferire. Inde Graves res, in terram quae pondere ab alto Delabuntur, uti lignum est aurumque lapisque Lanaque item et siccae frondes plumaeque volucrum: Ast haec tenuia sunt quae corpora raraque longe, Horum quandoquidem per multa foramina liber Particulis fluidae est egressus materiaï Non ita vehementer subtus truduntur, euntque Lentius in terram, quam quae solidissima constant: Namque ea condensa praestantia mole receptant Nullas, quae paulum sustentent transgrediendo, Particulas in se subtilis materiaï. Propterea solido vis est gravitatis in auro, Quam nivis in floccis aut lanae glomere, major. Proinde aliis alias rebus praestare videmus Pondere res; quoniam non omnia respuit aeque Vis ea materiae; sed, quae plus densa, premuntur Fortius et citius, contextus quam quibus extat Rarior, intersuntque foramina multa viaeque. Aëriae quanquam quoque rerum pondera iniqua Mensura immutant aurae: gravitatis in illis Nam plus amittunt longe, quae corpore raro Sunt et contextu tenui lataque figura, Quam solido quae sunt auctu , et mage densa feruntur; Ut pro materia non constent pondera rebus. At contra labi prope eodem tempore cernes Pertenues plumas grave et aurum in fornice vitri Omnibus exhausto, quantum licet, aëris auris; Cujus, post referam, quae structura, quis usus: Scilicet ut quodvis rarum densumve ruendo Per ter quinque pedes descendat corpus eodem Tempore, quo vibrat se pulsu arteria tantum Simplice, nimirum decies pars sena quod extet Partis item decies quoque senae simplicis horae; Multorum ut vario tandem tentamine constat. Corpora praeterea, quae deorsum pondere aguntur, Usque suos magis atque magis celerate necesse est Casus, propterea, quoniam nova deprimit usque Caeli materies, atque ictibus adjicit ictus. Nec vero incerta celerant ratione cadendo: Pro quovis etenim momento temporis aequo Labentis crescit fuga corporis incremento: Descendat primo spatium si namque pedale, Duplo jam citius corpus tripedale secundo Tempore decurret; peraget post quinque ruendo, Post septem spatia: imparibus decursa notatum est Crescere sic numeris loca; sic decrescere contra, Si sursum emittas grave pondus in aëra jactum; Decrescit quoniam pariter fuga. Certaque constat Praeterea haec ratio, si per declive feratur, Atque inclinato volvatur in assere pondus. Haud tamen immensis ita quovis tempore posset Augeri spatiis deorsum fuga corporis: aeque Ad celerem tandem lapsum fateare reduci Namque opus est; siquidem novus ictus materiaï Addi non poterit tanta in properante ruina: Ut neque te a tergo poterit propellere quisquam Pone sequens cursu fugientem scilicet aequo. Contemplator item, quia depromit omnia deorsum Vis ea, qua partes nituntur abire rotundae, Et quia libratis nituntur viribus aeque Undique, libratis pariter premere undique debent Viribus hanc Terrae molem, quae proinde rotunda est. Noscere ut hinc possis mirum non esse, quod illi, Quos retro in terra scimus requiescere pôsta, Recidere e Terris non possint in loca Caeli Inferiora; velut neque possunt corpora nostra Haec supera e terris in Caeli templa volare. Corporibus, gelidas quae sunt delata polorum Ad partes plus, quam terrarum ubicumque, videmus Ponderis acquiri: mage quo removentur ab illis Ast avecta eadem regionibus; usque minuto Pondere decrescit Gravitas, levioraque fiunt, In media donec tandem tellure locentur, Qua minimum rebus servatum est pondus inesse. Atque id ea tantum potuit ratione notari; Pendula nimirum cum ferri virga rigentis Huc illuc commota semel vibratur, eosdem Tardius hic peragi reditusque videmus, Extremum quam si terrae vibretur ad axem; At citius contra, quam terrae partibus illis, Queis secat Aequator mediam; quapropter oportet Istic, motus ubi virgae lentissimus extat, Vi minima urgeri Gravitatis corpora deorsum: Ejus utroque polo, quo virga citissima ferri It redit icta semel, contra vis maxima constat. Hujus nec ratio est impervia differitatis, Omnis quae a motu mihi nempe petenda videtur, Quo Terram proprio volvi super axe probatum est. Proinde quidem immoti quae corpora finibus axis Sunt propiora, minus celeri correpta rotatu, Quam media quae sunt terrae in regione, feruntur. Qui quoniam oppositus Gravitati est motus (ut illo Conversa e medio Terraï corpora longe Turbine nituntur discedere), detrahit illi Plus, ubi major inest, minus, ille ubi lentior extat, Nempe polum prope utrumque minus, plus partibus illis, Quae spatiis distant aequis ab utroque polorum. His, opus est igitur, decrescant pondera rerum, Et Gravitas deorsum minus urgeat, auctaque contra Vi majore premat gemina in regione polorum. Propterea multis Terra hinc compressa videtur, Altior in medio, tumesactaque surgere paulum. Jam quoniam quaevis ejusdem corpora molis, Si solida haud aeque constent, non praedita eodem Pondere sunt; sed, quod solidum mage, pendere debet Plus aliis, queis sunt plura intervalla viaeque Majores: poterit tibi ab hac ratione patere, Cur quaedam summas fluitent non mersa per undas; At deorsum sub aquas contra cur multa ferantur, Considant fundo labentia donec in imo. Nam quae condenso sunt corpora conciliatu Texta magis, quam corpus aquae, fateare necesse est, Illa cadant sub aquas immersa: at corpora contra, Sunt unda quae rara magis levioraque, quam par Auctus aquae, extabunt lymphas super, inque natabunt. Partem nimirum non undis obruta tantam, Quanto illis constant leviora: at denique, si quod Tantundem corpus, par quantum pendit aquaï Moles, illud aquis non partes exeret ullas, Nec fundum contra per se volvetur in imum; Sed regione loci haerebit quacumque liquentis. Nunc tibi perfacile est ex his cognoscere causam, Qua muti possint se a fundo tollere Pisces, Atque iterum in fundum se immergere ab undis, Aut media regione liquentum nare viarum. Nimirum aequali si constent pondere Piscis Undaque, squammigerum quae exaequat mole animantem, Tum quacumque loci media regione vel ima Vel summa adstiterit, non sursum infraque valebit Ire,sed in liquido Piscis procedere cursu Tantum erit ut possit: quod si quae causa deorsum Mergier impellat, seu subter visa profundis Praeda sit in latebris, seu Bellua desuper ingens Terruit; inclusam vesica comprimet auram, Et sic mole minor fiet, graviorque minori Pro mole, insit idem cum pondus ut ante, parique Proin tum fiet aqua gravior quoque: decidet ergo Hac gravitate sui fundum submersus in imum. At si quae veniat supera se efferre libido, Protinus illam ipsam dilatat et explicat auram Efficiens, solito majus fit corporis augmen, Proptereaque unda levius; quapropter oportet Se sursum attollat: tum summis oscula lymphis Saepedat, et varios ludentum more per auras Contiguas saltus; festas quoque inire choreas Turba cum magna pariter ludente videtur. His animadversis illud quoque noscere debes, Nimirum sub aquis gravium cur pondera rerum Decrescant adeo, ut facili vel magna moveri Saxa labore queant; quae porro educta sub auras Taurorum juga lassarent, atque Agricolarum Contererent magnas immani pondere vires. Sic etiam parvo sustollitur anchora nisu Obruta aquis; sed ubi jam proxima pendet in auris Aëris, obsistit nimio tum pondere, magno In proram gemitu inducentibus atque labore. Et tibi jam reji certum proponere pergo Exemplar: geminis in librae lancibus hinc atque Hinc paria imponas si pondera, quodlibet horum Nil tum pendere contra aliud videatur, oportet; Omni privatum penitus sed pondere parva Nisus vi poterit sursum deorsumque moveri; Quandoquidem inter se tum mutua sustentantur Corpora, dum constant aeque librata: sed illa Si non conveniant in pondere, non majoris Pondus erit tantum, quantum gravitatis haberet Lancem extra: partem siquidem ejus ponderis aequam Sustinet alterius vis corporis: Ergo necesse est, Pendat parte sui dumtaxat ponderis illa, Corporis alterius superat qua pondus. Et isto Nonne vides pacto gravibus vel pondera prorsum Tolli a corporibus, minui vel posse? sed ad rem, Quam nunc quaerimus, hanc rationem transfer, eoque Percipe rem pacto. Nimirum detrahe tantum Ponderis a saxo, liquidis quod in aequoris undis Mersum est, par gravitatis habet quantum auctus aquaï, Cum qua non aequis libratum est viribus illud: Pars lapidi gravitatis erit tunc illa superstes, Parte parem qua vincit aquam : quapropter oportet, Pondera caeruleis rerum minuantur in undis. Si libet, hinc poteris, gravitas quae certa liquorum, Scrutari: si namque pilo suspendis equino Auri aut argenti pondo, atque immergis in undas, Ponderis amissi ratio tibi denotat undae [Sed quae mole pari est] gravitatem : ita nempe valebis Securos fontem illimem cognoscere in haustus, Purus qui ante alios longeque levissimus extet. Tum quoque consimili solidarum pondera rerum Deprendi ratione queunt: tamen ante necesse est Hoc teneas, solidi quod major corporis auctus Majorem amittat partem gravitatis in undis, Sustentatur enim majori a mole liquoris. Quapropter, geminum si corpus ponderis aequi, Non aequae sed molis, in undas mergere tentes, Argentum velut atque aurum, plus ponderis illud, Est opus, amittat, minus hoc; quia scilicet illi Major inest moles, minor auro: proinde fatendum est, Quod tantum argenti gravitas vincatur ab auro, Amissum liquidis illius pondus in undis Id quantum exsuperat, quod in isdem perdidit aurum. Sic opus ex auro fictum explorare queamus, Nempe insinceri subsit tum siqua metalli Suspicio; ut Siculi Regis vulgata Corona est, Cum Vir ob inventum tam magnum balnea linquens Extra prosiluit subito, nudusque cucurrit Exultans veluti lymphaticus, atque potenti Percussus mentem thyrso; tam mira reperto Scilicet a Vero venerunt gaudia menti. Est etiam, ut possint extra undas pondera rerum Imminui, et facili quovis ratione moveri, Findier, adduci, praecelsa in culmina tolli: Multimodis fieri quod saepe videmus ; at uno Vectis ab exemplo brevibus rem percipe dictis. Praelongi partem lapidi suppone movendo Extremam ferri, quod sulcrum immobile propter Sustineat: dextra tum extremos deprime partis Altrius fines, quae longe excurrat in auras Protensa a fulcro, atque innixus desuper urge In terram: si tum [quia partes dividit hastam In non aequales sulcrum ] pars longior hastae Subjectam lapidi plus partem excedat, ab ipsa Quam lapidis gravitate manus vis atque potestas Exsuperatur; erit momentum fortius ista Parte, premens quam dextra urget; lapidemque moveri Proinde gravem quamvis et vasta mole videbis. Et quo est longa magis, quae pars procurrit in auras, Hoc saxum leviore potes convertere nisu. Hac etiam montes hac Terram posse moveri Arte putes, extra si Terram immobile punctum Sit, quod sustentet Vectem ex adamante rigenti Tantis protensam spatiis, vis addita dextrae Ut queat ex illa momentum reddere parte Majus, et oppositam Terraï vincere molem. Saepe Syracusium dicentem talia Cives Audivere Senem. Vulgus risisset; at ejus Jam miranda fidem faciebant multa reperta. Tympana sunt etiam Cunci Trochleaeque movenda Viribus haud magnis inventae ad pondera rerum, Caetera item, mihi quae properanti praetereundum est. Nunc age, praeter eam, quam dico, materiaï Vim, quae tellurem circum versatur in orbem, Unde tibi exoritur Gravitas, et Pondera rerum Exoriuntur, uti docui, jam percipe porro Quod superest, aliud quoque Terrae corpora circum Materiae genus esse, polo uae transit ab uno Cardinis oppositam in regionem, atque esse retortas Hujus paticulas: ut ab his cognoscere possis Naturam Lapidis, quem nos Magneta vocamus; Scilicet unde habeat, grave ferrum ut ducere possit, Possit se gelidam convertere semper ad Ursam, Et tactum mirae chalybem vis participare: Proin paulum haud longis ambagibus est abeundum. Quare particulas, ut diximus ante, striatas Cardine ab alterutro Terrae transir polorum Cardinem ad oppositum recta regione rearis, Circuituque polos introire, exire perenni, Sub terraque meare, extraque meare per auras. Cumque ingressa polum terrae intra viscera fertur Materies, motu facili meat: invenit intus Nam sibi pervia multa foramina: Transmeat ergo, Qua via facta patet; fed cum de cardine terrae Egressa est, superas vel aquas transire vel auras Luctatur magno nisu: neque enim invenit illic, Pervia quae pateant moli intervalla retortae: Quare vi sibi scindat iter rumpatque, necesse est. Haec ubi constiterint bene confirmata, videbis, Magnes cur certa semper se parte nivalem Ad Boream vertat: nam, cum tellure lateret Conditus, illum intra sibi corpora particularum Ingressu egressuque vias egere patentes. Tenuibus utque pilis Magnes fuit obsitus intus, Erectique viis surgebant undique rami, Vis ea materiae celeri transmissa meatu Flexit in obliquum ramosque pilosque, meanti Ut nihil obstaret: quapropter ubi erutus ima Hic Lapis e terra est, superis si pendeat auris E tenui filo, per crebra foramina sese Intro particulae subtiliter insinuabunt; Pervia quandoquidem moli intervalla retortae Inveniunt, quo confugiant ex aëris auris, In quibus ingenti luctamine progrediendum est. Quoque iter est ipsis directum, protinus illuc Convertent Lapidem: cumque ipsae cardine ab uno Oppositam in terrae regionem progrediantur, Altera Magnetis Boream pars, altera contra Respicet conversa Austrum. Res mira profecto, Quaeque diu latuit: quanquam, si vera feruntur, Haec fuit extremos Asiae inter cognita Sinas Jamdudum, ut magnam daret illis utilitatem; Scilicet ut medio reperire ex aequore possent Austrique Boreaeque plagas: hunc denique nostris Prima dedit nautis usum Magnetis Amalphis. Major ob hoc ollis tum deinde audacia crevit Intactas maris ire vias, spretisque procellis Metiri Oceanum cursu, atque inquirere terras Per mare classe novas, Orbemque ambire carinis. Porro cum sese Lapidis per aperta viarum Tam facile insinuent, vixque ire per aëra possint Particulae, circa Magnetem in vorticis aestus Se ferre incipient egressae regrediendo. Quod magis ut pateat; ferri scobs desuper ipsum Sparsa tegat lapidem, partique involvat ab omni: Tum projecta licet temere haec qua tollet in hirtos Sese sponte pilos, qua circumflectet eosdem, Disposita in formam nimirum vorticis ejus, Quem faciunt circum peragrantis materiaï Particulae: prorsus quo Terrae corpora pacto Circumeunt illae redeundo a cardine rursum Cardinem in oppositum, superaque infraque meando. Quare si gemini prope sint, nec mutua sese Contingant genus hoc Lapides, ut scilicet alter Obvertat partem, qua corpora materiaï Introeunt, latus id, datur unde his exitus, alter; E latere hoc Lapidis transibunt illa recepta In latus appositi; medium simul aëra plagis Discutient, illos inter qui est cumque locatus. Fiet continuo, cum factus rarior aër In medio sit, uti ex transverso postque locatus Atque hinc atque illinc quasi provehat, atque propellat Inter se Lapides, et prorsus mutua jungat Connexos arcte: tunc ambiet unus utrumque Materiae vortex recta per utrumque meantis. Fit porro Lapis a Lapide ut plerumque recedat, Conjungique neget pariter, pulsusque vicissim Appositum pellat: discordia tanta creatur Propterea, quia nimirum, cum mutua sese Respiciunt illis a partibus, egrediuntur Per quas particulae Lapide ex utroque retortae, Inter se nequeunt confundere vorticis aestus: Opposito inter se verum egredientia motu Atque hinc atque illinc corpuscula percita, debent Respuere appositos Lapides, pulsareque fluctu Turbinis, et plagis longe removere repulsos. Porro quo pacto Magnesia participet vis De sese chalybem, non longo carmine dicam. Haud secus ac Magnes, validi sic frigida ferri Est pertusa foraminibus natura viisque, Intus quae multa lanugine tenuibus atque Consitae inhorrescunt directis undique ramis. Quapropter simul ac ferrum prope contigit aestus, Qui fluit a Saxo, sese illos protinus intra Insinuat ramos atque intervalla pilorum Illabens, facilemque viam sibi construit intus: Namque means rectos cogit deflectere ramos, Ventus ut inclinat violento flamine aristas. Id quoque fit longo si ferrum tempore perstet Auris expôstum liquidis, qua cardinem ad unum Perpetuus se fert adverso e cardine fluctus. Et quoniam fiunt sic intervalla viaeque In chalybe assimiles illis, queis pervius extat Ipse Lapis Magnes, ideo fateare necesse est Illud vim Lapidis debere acquirere ferrum, Qua sese Scythicam Cynosurae vertat ad Ursam. Nonne vides, nigro si tacta est ferrea Saxo Pyxide acus librata, ut scilicet irrequieta Vertitur hac illac; donec se sistat ad illam, Qua fulget Cynosura, plagam? Proin Navita fretus Hac duce carpit iter dubiae vel tempore noctis: Scilicet illa polum nimbo et caligine nigra Quamlibet obductum non nunquam ostendit in undis, Ventorumque domos varias et sidera monstrat. Attamen interdum paulum declinat ab Arcto Eoas flectens in partes Occiduasve. Quod fieri quonam possit, mirabere, pacto; Cum directa means ex uno cardine terrae Semper in oppositum, docui velut ante, feratur Materies, Lapidem cursu quo dirigit illuc Et ferrum, quod vim Magnetis participavit. Propterea dico, torrentem saepe retortae Illum materiae cursu deflectere recto: Namque, ubi sub terris se ferri multa coëgit Copia, quae facilem possit praebere meatum, Debet eo properans divertere, quo via ducit, Et quo tendit, acum rapere et deducere paulum. Si Boreae advenias gelidas nascentis ad oras, Inclinare videbis acum in terramque revolvi Lilia, propterea quia, cum se partibus illis Materies demittat, uti sub viscera terrae Illabatur, acum cursu quoque deprimit isto. Denique, cur Lapidem ferri natura sequatur, Et caecis in eo compagibus haereat arcte, Percipe: cum chalybi Magneta quis admovet, ejus Naturam et vires, ut paulo diximus ante, Participare chalybs debet: nam materiaї De Magnete fluunt quae tenuia corpora, ferri Possunt ire vias; medium quapropter oportet Aëra disjiciant; tergo qui proinde receptus Exagitat plagis lapidem ferrumque, locoque, Unde abiit, medio jungi compellit utrumque. Mutuus inde amor est, ut dicunt, ortus, et illa Cum Lapide aeterno sint ferri foedera nexu. Vim miram hanc Lapidis primum Armentarius olim, Ut memorant, Magnes (Lapis est dehinc unde vocatus) Detexit, patria Tauros dum pasceret Ida. Forte canens teneros silvestri in arundine amores Haerentem clavis crepidarum sensit; et illa Miratus Lapidis cum ferro foedera, gaudent Queis jungi inter se pariter, vim mutuam amoris Protinus invidit, questusque sua impia fata est. Proderit Hanc ob rem Saxum Magnetis, ut ajunt, Armare; et faciunt, puri cum lamina ferri Hinc atque inde duplex Lapidis conjungitur illis Partibus, ingreditur queis scilicet egrediturque Fluvida materies, quae Saxum transmeat illud. Namque ea cum faciles multo magis, aëre quam sint, In ferro reperire vias queat, effluet hilum Haud extra, sed qua per longum extenditur illud, Ibit: quapropter chalybis si fragmina duri Applicet armanti quis ferro hinc inde, teneri Vi majore queunt pendentia, junctaque subter Firmius haerescunt: nam copia materiaї Omnis, non circum aërias dispersa per auras Confluit a ferro, Magnes quo armatur utrinque, Pendentem in chalybem, atque arctis compagibus una Copulat hunc lapidi; majoraque pondera Magnes Sustinet, ac faceret, si ferro armante careret. At cave, ne ferrum quod obarmat, quodve propinquo A Magnete rapi sursum cupis atque teneri, Exesum scabra constet rubigine; claudit Omnes namque vias rubigo, atque invia ferri Intervalla facit: quapropter viribus expers Esse Lapis, neque enim rapiet, videatur oportet; Cum labes nigro in ferro vitiumque sit omne. Quod nisi percaveas, toties experta licet te Fallet vis Lapidis, coramque rubescere coget Illusum Sociis quos visum haec mira vocâsti. Succina praeterea sunt et pellucida multa Corpora Gemmarum naturaque Vitrea, frictu Quae valido calefacta potest sibi jungere raptas, Si prope sint, paleas et quaeque levissima rerum: Inter namque vias et coeca foramina multas Vortice perpetuo fluere atque meare putemus Particulas, quobus est iter auris indupeditum Perplexaeque viae: quapropter ubi excitus extra Egreditur fluctus, multas illapsus in auras Aëris extemplo parat intra tecta reverti; Proinde recurrenti, quidquid leve, turbine secum Corripit, atque illo nexum cum corpore jungit. Multa etiam sunt, quae simili vi praedita constant, Si caleant, ut Ebur Lapis Ossa et Marmora Conchae Et Corium et Cornu et flaventis fragmina Buxi: Quoque magis retinent conceptos ista calores, Hoc magis has servant diuturno tempore vires; Queis, si sint etiam non trita et frigida quaedam (Ut Pix ut Sulphur naturaque Cerea) pollent. Idque diu, cum sunt ab apertis aëris auris Praesertim mollis desensa volumine lanae. Clara dies aestiva, boreaque flamina magnas Intendunt vires, quae bruma, humentibus auris, Nocte remittuntur. Si par sit utrinque potestas, Non vicina trahunt, sed sese bina repellunt Corpora: cum validis igitur bene languida tantum Conveniunt; quin haec vires exinde receptant, Omnia quae sese facile in propiora propagant Corpora, dura eadem, contraque fluentia constent, Ut libet. Hinc Vitro a perfricto egressus in auras De genere hoc fluctus per longum excurrere Funem, Seque potest Ebori et Silici variisque metallis, Seque et Arundinibus Chartis teretique Bacillo Omnibus et Lignis, lapsusque infundere Plantis, Artubus et vivis Animantum; saepe videntur Qui trahere ad se res tenues, et fundere circum Scintillas; nam cum quodam plerumque nitore Lucis vis sese nostris ea sensibus offert. Ut tamen haec facili coram ratione queamus Perficere, usus erit, claro quam carmine scribam, Machina tam miris ut fiat idonea rebus. Ante alia aptatur vitri globus, ut queat axe Circumagi super ipse suo, et volvente revolvi Usque rota; propter bipedalis lamina ferri Serum e caerulis filis suspensa rigenti E ferro pariter tubulos sustentet hiantes Utrinque, et vix non vitrum patulo ore rotundum Tangentes, hoc majori qua volvitur orbe: Scilicet egrediens ut ab illo materiaї Torrens non vacuas circum effundatur in auras, At per septa meet ferri cava, multiplicesque In partem vires illapsus dirigat unam. Ferrea praeterea quoque magnum exinde catena Longe extendatur producta per intervallum, Ut vel dena quarter stadia aequet; at undique ducta Tenuibus e filis vacua dependeat aura, Ne tangat prolapsa solum, neu parjete pondus Applicet aut alia re quavis; omnia turbant. His actis vitrum fac volvier, et manus illo Desuper incumbens subterlabente teratur, Nec mora, lamellam tubulos longamque catenam Irrigat extemplo vis mira atque imbuit omnem. Si tum ergo admoveas digitum ferrumve, videbis Quodam cum crepitu scintillas exilientes, Scilicet in parvo simulantes ignea caeli Fulmina, cum de nube ruunt elapsa tonante. At si contingas, crepitantia fulgura cessant, Non sonus auditur, nullo manus intremit ictu, Ut prius, exiguo tonitru cum mota tremebat. At quibus ad vires magis haec est apta ciendas Natura, ut vitri sunt corpora, cum prope longo Accedunt chalybi, tenuis dat sibila flamma Continuo erumpens, et lenis prosilit ignis. Praetereaque leves res exagitantur, ubi illis Viribus accedant ferri, propiusque locentur, Ut paleae aut siccis pulvis de frondibus, auri Aut folia aut plumae, ducuntur in oscula raptae, Protinus et fugiunt celeri absceduntque repulsa, Concussaeque aestu vario saliuntque caduntque. Adde quod acclini bombycum fila catena Si demittantur tenui pendentia nodo, In terram haec recta non coget vergere pondus, Sed paulum nova vis infusa attollet, et ipsi Diriget, undanti constent ut recta catenae: Si tamen interea propiore ciebis ab illa Scintillas digito, subito prolapsa redibunt Pondere subjectam recta spectantia terram; Nam tum mira fluens ab eis avertitur aura. Tum quoque carbonum cum pulvere sulphura mixta, Et Bacchi florem si latae imponere ferri Lamellae tentes, digito das sulphura flammis Protinus admoto per flumina crebra per ictus, Et Bacchi accendis, contactum ut lampade, florem. His etiam interdum fecere pericula multi In tenui vilique animantum corpore bruto; Protinus exitium muscis fuit îsse per illas Scintillas; namque immotae exanimesque cadebant, Parvaque turbatis avis expirabat ocellis Dilatans plumas, extendens tenuia crura. Vis ea transit item per aquam, ut si flumine plenum Dextra tenens cyathum propter versatile vitrum Pendenti ferro aut aeri supponat, et ejus Immergat partem, manibus per mutua junctis Longa se innectant Spectantes deinde chorea, Nec mora, cum digitum accedens ferrumve quis illuc Admovit, subito se tactum sentiet ictu Quisque, manusque suas agitari et brachia dicet; Non sine pernicie, grandi peragatur id ipsum Si vitro; siquidem nimius cui scilicet ardor Id fuit audendi, caelesti ut fulminis igne Contactum cecidisse ferunt, aegreque labantem Post in se rediisse animam; tum protinus ausi Poenituisse sui. Fors hinc haurire medelam Est etiam, tristesque e corpore pellere morbos: Nam quibus obstructi quadam de parte fuere Nervi, et membrorum quoque eorum perditus usus, Aut quibus articuli podagra indoluere tenaci, Admissi tum forte, novisque in corpora fusis Viribus a vitro, facile et sua membra plicabant Illi immota prius, pedibusque repente receptis Ibant hi laeti tam tristi humore soluto Nescio qua ratione; sed haec magis excolet aetas Altera, noscet et his etiam ulteriora repertis. Quid magis infestum, quam frigidus humor aquaї, Ignibus ex undis nihilo tamen hic minus ignis Exilit, et gelidae scintillant undique lymphae. Parvaque si fluitet super undam cimba, propinquum Insequitur digitum, velut aëris incita flabris, Et varios sinuat flexus, quocumque jubetur; Interea crepitus crebros ciet, et vomit ignes Undique navalis velut in praeludia belli. Adde quod in tenebris tenui candentia luce Corpora saepe videntur, inest queis mira potestas, Ut cum materie, quae tum de corpore migrat In corpus, pariter migret lux et calor una. Scilicet et vitrum volvent palmamque prementem Imbuit illustrans splendor guttamque cadentem, Ignea gutta cadens apparet et igneus humor, Filaque lucentes difundunt serica tractus. Praeterea si crine ab equino caeruleisque Bombycum filis liquida quis pendeat aura, Accedat porro capiti mirabile vitrum, Protinus in vivos late vis funditur artus. Saepe pici insistunt etiam, vel serica calcant Texta Viri junctis pedibus, dextraque catenam Protensa retinent; ergo tum ferrea frusta Admoveat Comitum manus, extensove propinquet In frontem digito in nares oculosve genasve Pectora collum humeros in brachia crura pedesve Colludens, subito crepitantes excutiuntur Scintillae ex oculis ex fronte ex ore genisve, Concussisve aliis ex artubus; exagitantur Nam commoti artus, et eo quatiuntur ab ictu. Mutuus impulsus fit utrinque, et percutit ipsam Cum digito propiore manum. Super illius effer Lancem auri argentive caput palmamve patentem, Protinus incipiunt motari et fronte capilli Erecti insano Bacchantum ut vertice surgunt. Vini succus abit conceptum et sulphur in ignem Admoto digito, levia ad se corpora sursum Qui tollit, subitoque eadem sublata repellit. Bractea mota salit resilitque, et vortice rapta Vertitur a celeri, concussaque tenuia quaeque Turbineo extemplo turbantur mota tumultu. Si dextra eductum vagina porrigat ensem, Mucronique orbis tum ferreus aut manus extra Accedat, liquidas prorumpit flamma sub auras Protinus, ut torrens, summoque ab acumine prodit Latior, et celeri concinnat sibila motu. Nempe ego ab experto vidi horum plurima nuper Ante oculos tentata Viro, qui circuit urbes Regnaque, et oppositum veritus non îsse sub axem est. Insuetis non ut monstret miracula vulgo Lusibus a stulto corradens aera popello, Occultasque suas jactet temerarius artes; Verum ut Naturae vires non invidus Orbi Proferat, et doctas moveant spectacula mentes, Quaeque umbratilibus quoque sint accepta Lyceis, Ostendat, rerum desideriumque novarum Sopitis incendat, et ad tentamina ducat: Vidi equidem, Vos et mecum vidistis, et una Omnia mirantes lustrastis mente sagaci, Cultor et Interpres Naturae magnus uterque LESEURI ET JACQUIERI, antiqui o moris Amici. Hic ego non memorem vestras, opera inclita, laudes; Quandoquidem quacumque patet non barbara tellus, Et quacumque dies Doctrinae splendidus ortus, Nomina vestra sua decorum cum luce feruntur, Aeternisque vigent monumentis insita Famae, Atque suo inscribens sacravit Gloria templo. Jam quoniam per vos licet esse, ut dicar Amicus Vester ego optârim pariter; decus inde sequetur Ingens et nostris non deerit gloria Musis. Tum permulta etiam possem miranda referre, Nostra recens aetas quae protulit experiendo Hoc genus, inque dies vario tentamine profert, Quae penitus Vetrum vel saeclo ignota fuere, Nunquam in Natura fieri vel credita posse. Verum hac dicta tenus sat erunt, ut nôsse queamus (Utile prae multis documen Mortalibus) illum Insanis propius nimirum accedere, nostri Mensuram ingenii magnis qui viribus aptat Naturae, et certo constrictam limite finit, Quid queat aut nequeat, praescribens, arbitrioque Cuncta suo temere, haud contentus quaerere, fingit; Cum qui Naturam rerum in discrimina ducunt, Quosque diu varius solertes reddidit usus, Quo vertunt se cumque, nova undique et undique mira Objiciantur, et humanae quae denique nunquam Inciderint menti, nisi cum per somnia ludit. Ergo in Natura spectatum admittimur ipsi, Idque agere, ut taciti servemus singula, oportet, Docta suas peragat Ratio tum denique partes. Nimirum bene, si praeeat Natura, sequemur. Quod superest, opus est etiam cognoscere quaedam, Quae de principiis ipsis manantia rerum Afficiunt varie naturam corporis omnem. Et primo calor est, ubi corporis exagitantur Particulae a primi correptae motu Elementi, Perceleri motu, quo quamque avellere tentat: Hoc sine non etenim posset calor ullus haberi; Nec prorsus calida ulla foret res, quin cieantur Ejus particulae; quae cum majore cientur Vi motus, fit, uti tanto calor auctior extet: Illo sed contra languescente inque minuto Elanguescere item tuimur minuique calorem. Hac modo perfacile est ratione exsolvere nobis, Quare perceleri interdum rota concita cursu Concipiat flammas, medio qua jungitur axi. Namque opus est, ut, cum revoluta manente teratur Axe rota interior, vehemens oriatur in ejus Particulis motus: motu fit protinus ignis; Flammaque degustat lambens axemque rotamque; Ipsum etiam arripiat currum Aurigamque, refusis Ni pereat lymphis ingestave obruta terra. Et ne forte putes, caleant ut corpora, motu Particulas debere horum quocumque cieri: Ille quidem tantum dabit, in rebusque calorem Gignet, particulas perturbato ordine motus Qui ciet, exagitatque in cunctas undique partes. Propterea e tumidis cum pellimus aëra buccis Expressum vi multa oris per tenue foramen; Frigidus ille foras erumpet non aliam rem Propter, quam recto quia motu concitus exit. At perturbato cum motu ex ore patente Mittitur, aura tibi tunc aëris illa calebit. Illa nos gelidae suemus per frigora brumae Calfacere extremos digitos palmasque rigentes; Illa suemus item ceram mollire tenacem. At quia non alio quimus dignoscere pacto Res calidas, nostri nisi tactu corporis uno; Si commotus erit plus nostro in corpore sanguis, Unde calor nobis oritur, quam motae Elemento Particulae a primo sint, quam contingimus, undae; Frigida tum nobis esse unda videbitur ipso Contactu; quamvis illi natura caloris Insit commotas ob partes: idque videtur Propterea, calida unda minus quia corpore nostro est, Mens alienigenas per quod res sentit: at illa Exagitata magis si sit, quam corpore sanguis In nostro, calidam sensu fateare, necesse est. Hinc loca sub terris effossa aestate videntur Frigidiora, hiemis quam sint per tempora canae: Illis quandoquidem mage nos aestate calemus; At mage per brumam contra frigemus opertis; Quamvis revera caleant magis illa per aestum, Frigidioraque sint tristis per frigora brumae; Tempore nam tali lymphas persaepe repostas Constringit glacies; aestatis tempore nunquam Quod sumus experti; quamvis illa usque profunda Sint loca, ut efficiant frigentes contremere artus. Plerumque hic motus, calor unde est, particularum Res liquidas dilatat, et efficit, ut majori Se spatio extendant: quoniam cum pigra quies est Corporibus, pars una aliam plus tangit inhaerens, Quam cum perceleri pars motu quaeque cietur. Quare opus est, in majus uti sese explicet augmen Corpus; ubi privas in partes insinuatus Ejus corripuit rapido quamque impete motus. Hinc quanta aestivi calor aëris augmina sumat, Decrescatque hieme ac ventis brumalibus idem, Agnosces; vitrea, collum quae porrigit arctum, Si Bacchi tentes ampulla claudere florem: Nam gracile ascendat si tum liquor altius intus Per collum, tali dabit aucti signa caloris Tempore: quandoquidem major vis illa caloris Dilatans vinum superextulit: assimilique Agnosces pacto, vini quo tempore florem Ampullae longo cernes descendere collo, Tempore eo decrescere vim minuique caloris. Nec non et solida quae sunt constantia mole Plurima, uti duri lapides et quaeque metalla Vitraque distendunt augmen se in majus, ubi ictus Solis ad aestivi perstant, flammisve calescunt; Ferrea propterea paulum producitur igne Virga; eadem, cum frigida fit, contractior exit. Nam contra opposita frigus ratione coarctat Multas res: quid enim est frigus, nisi particularum Pigra quies, perturbatis seu motibus obstans Motus? quapropter glacies est frigida, itemque Frigida marmora sunt, quoniam non intus aguntur Particulae a primi correptae motu Elementi. Praeteraque etiam sunt frigida flabra Aquilonum, Pigra licet non sint eadem atque expertia motus; Impete praecipiti sed terras et mare perstent, Atque avulsa ruant multa vi rupibus altis Robora, et aërio jactent cita nubila caelo. Nam quae Sithoniis e partibus exoriuntur Flamina ventorum, motus ratione feruntur Non perturbati, calidus quo scilicet Auster, At fera directo descendunt impete contra: Qui perturbatis motus cum motibus obstet, Frigidus idcirco venit Ursae a cardine ventus, Qui fugat Agricolas armentorumque Magistros Exoriens, hiememque refert, atque enecat herbas. Praeterea constringit aquas, calcandaque sternit Flumina; quandoquidem sese insinuantia nitri Corpora vi multa defert, quae fixa liquentes Inter particulas religant, motumque fluentum Sistunt undarum; glacies ut dura geluque Fiat, et immoto nectantur frigore lymphae. Forsitan inquires, quare glaciatus in auctum Majorem concrescat aquae liquor, aerea saepe Possit uti clausus disrumpere vasa, superque Extet jam levior, motis atque innatet undis. Scilicet haec ratio tibi constet vera, plicantes Quod sese omnimodis se formam prorsus in omnem Particulae undarum possint inflectere, et omne Flexu intervallum vario replere locumque. Intus cum vero penetrantia corpora nitri Suscepere, fluensque gelu jam sistitur unda; Inter proinde suas multa intervalla receptet Particulas, et se spatium dilatet in amplum, Et molem subito majorem acquirat, oportet. Propterea tenerae rumpuntur frigore plantae; Intus enim in glaciem succus durescit, et amplam In molem subito distensus vincula rumpit. Horrida quin etiam praedurae marmora rupis Finduntur persaepe gelu, quo stringitur unda Occultis illapsa viis in viscera cautis. Humida proporro sunt corpora, flexilibus quae Constant particulis oblongis mobilibusque, Ut facili possint in crebra foramina rerum Insinuarier ingressu, madefactaque reddant, Quaecumque humentis naturae corpore tangunt; Res velut humectat tactu liquor almus aquarum. Mollia quod si harum primordia particularum Tenuibus inter se perplexaque perque plicata Tangantur ramis, nexu magis usque tenaci Haerebunt: subito ut non possint effluere extra, Effluere ut possunt undae vinique liquores. Viscosi, genus hoc, olei natura videtur Esse, fluit celeri quod multo tardius unda. Est ratio haud simplex, possis qua noscere, quantum Humidis augescat status aëris omnibus horis, Decrescatque; facit quem sic variare vaporum Halitus ex undis liquidas sublatus in auras. Indicium festuca dabit silvestris avenae, Lignosas effert, ut tenuia cornua, fibras Vertice quae summo: nam, cum vapor aëris illas 1750 Humectat, laxantur, et orbibus evolvuntur: At facit ut redeant in spiras siccior aër. Hoc etiam organico poteris deprendere nervo, Extremos cujus fines hinc inde duobus Firmandum est clavis: medio at suspendere pondus, Quod queat inflexum trahere et distendere, debes; Namque, ea cum nervi constet natura, sereno Ut caelo, siccis atque extendatur in auris Longior, humenti contractior aëre fiat, Descendit siccis auris caeloque sereno Pondus, at humenti contra falit aëre sursum: Indicat id multos auris volitare vapores: Nam tunc, ut cunei, se tortis insinuabunt Horum particulae fibris, ut debeat inde Tum retrahi nervus, mediumque attollere pondus. Propterea ingenti suspensae pondere moles Funibus, et vacuo pendentes aëre possunt Sustolli paulum conspersa fluminis unda. Nec non et saxum de monte molare parantes Dividere, excidunt circum ducuntque canalem, Quo ligna, ut cuneos, adigant vi: deinde frequenti Humectant lympha, quae lignea texta penetrans Dilatat paulatim, et saxa obstantia findit. Haec autem liquido quae corpore fluvida constant, Non tantum oblongis et laevibus exiguisque Debent principiis consistere particularum, Aetheriae verum quoque motu materiaї (Hanc constare putes e primis atque secundis Inter se mixtis Elementis) exagitari, Scilicet in proclive volubilis ut procursus Sic valeat fieri: lymphae sed definit humor Esse fluens, sese in glaciem cum vertit inertem; Propterea quia tum non amplius exagitantur Particulae a motu subtilis materiaї. Praeterea ad speciem nulla ratione vel arte Pressus densatur liquor; ut si clausa sub auro Argentove fit unda cavo, tum pondere magno Imposito videas durum sudare metallum Rore prius tenui per parva foramina lapso, Intus quam spatium sese in minus illa coarctet. Nec mirum, quoniam partes se flectere possunt Undique, qua locus est, vixque ullum proinde relinquunt Inter se spatium, nisi qua pervadere possit Aether, quem non est excludere viribus ullis. Possumus hinc varios vario de corpore succos Exprimere, et medicos aliosque educere in usus. Tantundem in sese nam si liquor ipse recedat Introrsum, quantum se pressum extrinsecus arctat Corpus, non ullas ullo de corpore guttas Viribus a magnis unquam stillare videres, Noc succo digitos contingeret herba prementes, Nec tibi calcata Bacchi liquor iret ab uva. Duraque praeterea quae sunt, ut robora ferri Ut validi silices ut saxa adamantina constant, Debent immotis et se tangentibus esse Praedita particulis, subtilique aethere et auris Omni a parte premi, atque arcte conjuncta teneri. Vis circumpositis nimirum magna premendi Est auris, ut pressae a sese mutua partes Avelli nequeant, velut una glutine nexae. Utque tibi aurarum magnas exponere vires Ante oculos possim, tali rem percipe pacto. Laevia si jungas duo corpora lata, sit inter Ut prope nil spatii, quo confluat aura, relictum, Tum conjuncta simul concursu ea corpora tali Dividere hinc illinc si tentes disque gregare, Irritus aut labor omnis erit, vix denique magnis Aut tum dissilient conatibus atque Virûm vi Multiplici oppositis divulsa a partibus a se. Sic circumpositus validis compagibus aër, Undique dum premit, in contactu corpora jungit. Consimile est, faicunt quod multi, ostendere vires Aëris exemplis rerum dum pluribus optant Ferri namque globum scindunt in bina cavatum, Dimidiae ferri parti tum deinde rotundi Dimidium jungunt, at nullo glutine, partem; Aëra sed media tantum e regione pilaї Educunt illa, qua post ratione docebo. Nam geminas partes ita via extrinsecus aurae Comprimit, atque arcta compagine copulat una, Octo ut jungere equos dehinc experiantur, utraque Hinc illinc qui parte trahant, tendantque retortos Certatim funes cursum in diversa parando, Illo ut conjunctas divellant impete partes. Ter quarter intendunt vires, et corpore forti Conatus edunt validos, pedibusque repellunt Tellurem; retinent sed tergo stupea lora, Terque quaterque refraenati sistuntur ibidem. Vix tandem valido vincunt conamine, partesque Inter se nexas disjungunt, vique relaxant. Usque adeo exterior junctas res comprimit aura. Unde quidem fluidus vi tanta polleat aër, Posterius referam; satis est modo scire probatum Duritiem rerum repeti quoque ab aëris auris. Non tamen aëriis ut non sint dura sine auris Corpora: namque etiam dixi tibi ab aethere partes Urgeri circumque premi immotasque teneri. Motu nempe sua pars e statione recedit, Ad latus ut nequeat tum parti haerere propinquae. Ergo quies retinet junctas semel, et facit, illum Ut servent, vel sola, statum, pugnentque repelli; Materiae quoniam est omni vis insita quaedam, Qua semel extiterit ratione, ut perstet eadem, Victa nisi externis causis, ut diximus ante. In punctis et quo tanguntur pluribus aptae Inter se partes, hoc corpus durius extat, Ut validos ictus penitus contemnere possit. Cur vero in magnis corpus mollescere flammis Praedurum queat, et liquefactum fundier aurum, Duritiem frigens nativam deinde receptet, Accipe; nimirum liquidum fit ab igne, quod ejus Exagitet partes ignis, quae protinus actae Aethera sese intra subtilis materiaї, Admittunt, neque compactae immotaeque tenentur. Mox iterum frigus connectit ab igne solutas Aetheris expellens extra vim, duritiemque Partibus amissam reddit, religatque liquentes. Postremo fluido quae constant corpore, saepe Sunt pellucida multa; quod est genus unda vel aër. Undique subtilis quoniam vis materiaї, Inter particulas dum transit multa liquentes, Rectum scindit iter, rectoque dat ire meatu Propterea lucem, quae dum transmittit, ab omni Parte patens corpus debet clarumque videri. At quae dura, sed et pariter pellucida constant, Ut vitrum ut glacies adamasque aliique nitores Gemmarum, debent eadem intervalla viasque Atque situm servare suarum partium eundem, Quem tenuere, prius quam dura rigescere demum Coepissent, dum mollia adhuc, velut unda, fluebant. Corporis at contra natura videtur opaci, Cum licet intra se claudat permulta viarum Intervalla, tamen vel recta foramina non sunt, Interrupta locis vel pluribus atque reflexa; Ut facili nequeat lumen transire meatu; Mille repercussum variis se flexibus intra Infringat vires, distractum dispereatque. Denique corpora corporibus distare videntur Non ratione alia, quam quod, communia quae sunt, Semina materiae variis congressibus aptant Sese in concilio, ut rerum variantia possint Edere multiplici formae ratione coorta. Nempe, infinitas quoniam variare figuras Prima queunt Elementa modis distantia multis, Atque uno formis in corpore permutari Innumerabilibus possunt, et quisque dat ordo Formaї propriam speciem; manifesta fateri Te cogit ratio res hinc differre, suasque Corpora sortiri species certasque figuras. Hinc silices Tellus gemmasque habet atque metalla Tam variis inter se formis, omnigenisque Conserit arboribus nemora undique, et educat herbas. Plurima quid terra gradientia dicam Animantum Corpora, quid per humum longas volventia spiras, Diversam inter se naturam nomina vires Sortita et mores et vitam denique et auctum? Quid genus Alituum memorem, quicumque vel auris Assueti praedam sectari et vivere rapto, Vel vitam insontem varie qui corpora picti Per dumos agitant umbras vel per nemorales? Demum evolvere quis liquidi jam regna Profundi Evaleat, pecudum saecla omnia commemorando, Quotquot aquas scindunt, scopulis et quotquot inhaerent? Usque adeo est variis repletum animantibus aequor. Et tamen, ut supra retuli, quodcumque creatur Aequoris aut undis, terrasve vel aëris auras Concelebrat, re non alia differre putandum est, Quam forma motu concursu principiorum, Quorum abitu atque aditu naturam corpora mutant. Proptereaque locis non omnibus enascuntur Omnia: disponi quoniam non omnibus omnes In formas res posse locis Natura creatrix Concessit. nequeunt silvestria saecla ferarum, Ursique Tigresque atque iracunda Leonum Vis gigni aequoreis sub fluctibus, atque liquentes Ire vias; possunt ut Rhombi caeruleique Delphines Mugilesque natantum et caetera turba. Contra Caucaseis num montibus aut Riphaeis Aut aliis unquam extimuit quis monstra, profundi Quae salis aequor habet? certis Natura locavit Scilicet omnia, uti vigeant, seseque propagent, Sedibus: aetherias herbae se tollere in auras A tellure queunt floresque arbustaque laeta; Abdita sed contra tellure metalla sub ima Conduntur, plumbum grave nimirum aeraque ferrumque Aurum atque argentum; quoniam solidissima multo Pondere sunt, nequeant ut proinde attollier ima Altius a terra: sed nos praestante labore Eruimus, vique in superas educimus auras Quaerentes in eis quoque dulcis commoda vitae. Commoda multa quidem plumbi ferrique potestas, Et simul argenti pondus simul aeris et auri Attulit: his partim silvas nam possumus altas Caedere, materiem laevare, et radere tigna, Perque forare, solumque etiam proscindere terrae; Partim ex argento simulacra nitentia Divûm Ponimus, ornamusque auri fulgoribus aras. Quamvis ista tamen dent vitae praemia dulcis, Ima condita adhuc melius tellure jacerent. Nam neque nunc ullus gladii foret usus et aeris Incurvi, serimus queis mutua vulnera nosmet Inter; et armorum perstringens lumina fulgor, Et crepitus tonitru simulans caeleste tuborum Abforet: immani quod nunc mortalia saecla Exitio minuit belli tentantia fluctus. Aëra culpamus, si quando mortifer aestus Ingruit, et morbis funestas reddidit urbes, Oppidaque exhausit vastata agrosque colonis At quando una dies, pro Divûm Numina Sancta! Vi morbi, caeli vitio tot millia quando Una dies dedit exitio, quot, cum fera miscent Praelia, et adversis concurrunt frontibus hostes? At quantae, Superi! mortalia pectora curae Conscindunt, ex quo est auri argentique repertus Usus, et ex illis conflata pecunia, parta Qua possint Homines pacatam degere vitam Nequidquam; quoniam cum nummis orta videtur Pestis avarities animorum, ortique timores: Scilicet Eoam ne puppis naufraga mercem Merset aquis; furum ne res sublata repente Pauperet insidiis: argento auroque carere Esse putant etenim summum extremumque malorum, Nec nimium misera distare ab imagine lethi; Proin vigilare magis nummos super, inque cubare Assuescunt, nulli fidentes, suspiciosi. Namque ut divitias certabant conduplicare Per fas atque nefas, ipsi et praeponere honesto, Sic Homines alios rentur quoque quaerere tantum, Ut fiant dites, nec, qua ratione, morari. Adde, quod haec inter fortunae munera saepe Ambitio exoritur, misere quae tristibus omnem Exercet curis vitam: namque esse putantes Rem prae doctrina prae viribus ingenioque Prae virtute etiam, praeferrier omnibus ardent; Nil opibus quoniam rentur sibi deese paratis. Finis propterea nummis est nulla parandis, Et major desiderium succendit habendi Copia. Pro miseros! quos haec sitis arida torret, Quae super effuso magis usque accenditur auro. Denique mortali dum vita tempore parvo (Namque manet cita Mors omnes) conceditur uti; Vitam quaerendis omnem consumere rebus, Et multas animi magno cumulare labore Divitias, quas ingratîs tum deinde relinquent, Nonne hoc desipere est? quanto se angore metuque Discruciant animi, cum se subit esse creatos Mortales, atque extremam properare citatos Ad metam, quae cuncta adimat tot denique vitae Commoda, pro! tanto dudum quaesita labore? Nam neque divitiis capitur Mors, tardior annis Ut saltem veniat feris; neque longior usquam Vita tibi congesto argento venit et auro. Praeterea quae sunt vitaï commoda demum Nata ex divitiis? nimirum vestibus uti Magnificis, mensaque diu discumbere opima, Textilibusque in picturis ostroque cubare. Quid juvat at clarae in splendore incedere vestis? Vestis an hunc clarum reverentur purpureaї Fulgorem morbique truces aegrique timores Curaque? sub Tyrio num somnus suavior ostro? Somno humiles habitare casas et agrestia tecta Plus libuit; nam vix feras tulit Hesperus umbras, Illo correpti Agricolae lucemque laboremque Efflant per noctem, neque mentem somnia turbant. Dulcius ipsi etiam dapibus satiantur inemtis, Quam Reges, nunquam esse fames quos ulla coëgit; Namque famem, ut placeant, epulas condire necesse est. Denique divitiis sine magnis plurima possunt Delicias etiam substernere: si tamen aequa Sit mens in rebus, tranquilla ut tempora degat.