CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 679445 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/679445.

Nodus 679445 in documento rastic-dz-c.xml


V. IN DORIN CATELLAM SUAVISSIMAM HENDECASYLLABI Dori, deliciae meae, Catella, Quam quotquot cupiunt mihi placere Esse ajunt lepidam, et satis venustam; At qui laedere me volunt maligne, Certant, nec lepidam esse, nec venustam; Salve, et unius assis aestimato Sermones hominum inficetiorum. Ten' quisquam potis est negare bellam, Dori, deliciae meae? recentem Quae vincis niveo nivem colore, et Lac, et lilia, candidosque cycnos, Seu quid candidius nive est, cycnisque; Quae omnes exsuperas nigris ocellis passerumque greges, columbulosque? Ut te longus honor decet jubarum! Ut rictus patuli, et caput rotundum! Quantis te Charites, Venusque dextra Imbuere jocis, leporibusque, Mea sive manu cibum capis, seu Assultas reduci, rotasque caudam, aut Incedis bipes, appetisque collum Meum, os discupiens suaviari, Prodens laetitiam levi latratu! Tu, si forte domo parumper absum, Coenandi immemor, immemor bibendi Prae desiderio impotente nostri Januam vigili labore servas Fusa humi misere, licet quiesse Pulvinaribus, atque sueta lectis, Et moestos gemitus cies eo usque Donec ipsa tuis videns ocellis Me tandem reducem appetis, salutas. Dori, deliciae meae, Catella, Fide cara mihi, leporibusque, Salve et unius assis aestimato Sermones hominum inficetiorum.