CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 678130 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/678130.

Nodus 678130 in documento rastic-dz-c.xml


EPISTOLA V. AD AMICOS CARMEN POSCENTES Nempe quod a vana paulo secessimus urbe, Et quia supplendi nulla est mihi cura senatus, Idcirco vacuum me vos cessare putatis, Et mala discinctum pravis terere otia nugis? Optatisque adeo me vobis mittere carmen, Quo sum digressos nuper complexus amicos, Quos non ulla dies nostro, dum vita manebit, Eximere ex animo, memorique e pectore possit. Maxima pars hominum morbum ridetur ob istum Qui non illepide vobis incidit, ut res Longe aliter se habeant, ac illis forte videtur. Accipite ergo ambo, atque animis bene figite vestris, Quantum hic indigeat cessator tempore, meque Distineant quantis cumulata negotia curis. Principio legisse oleas, lectasque juvabat Convectare domum, plenis et condere cellis, Atque ideo longinquum invisere saepius agrum. Inde revertentis, teterrima pestis, ineptus Haerebat lateri surdusque cliens, locupletis Collegae nimium quaerens abradere censum, Et spoliis ditari alienis. Auster amicus Huic me surripuit quandoque malo: abditus ille Aedibus et ventos, et vitat sedulus imbres. At mihi nunc volucri baccas trivisse licebit Orbe molae, succumque educere pinguis olivae: Quae non tam flavis distendet dolia guttis, Quam bene deliciis animum perfundet herilem. Sentio ridentes quid me moneatis amici. Turpis avarities non est haec. omnia vecors Namque bona argenti modulo metitur avarus, Et mala: non ipsi est alius delectus honesti Nec pravi: tantum sit salva pecunia, et orbe Dispereant hominum quotquot sunt milia toto Spondeo, non haec est nobis insania. Verum Divitias nemo sprevit sanus, patrioque E fundo fructus contracta fronte legendos Censuit. Unde aliter victus, munda unde supellex Arceat a domino frigusque famemque? paranda Vel sine nummis unde beatae commoda vitae? Quare sic reputo: non digna videtur avari Explodi in totum ratio: in quo is denique peccat? Nempe errat finemque modumque imponere vero, Nescius: hoc quovis evincam judice, stulte Perdere opes nimium nebulones, atque nepotes. Namque homines inter sortita pecunia regnum Est aliquod, sese quo sanus nemo libenter Abdicet, aut temere. Pulcre. Ergo quot assibus ipsos Venales homines habeamus? Quandoquidem tu Callidus in laevam detorques omnia partem Quae dixi, porro, sic accipe. Tu meliores, Atque pares tibi smper praeposuisse memento, Atque tuis rebus: magna est sapientia amicis Utendum sese ingenuis praebere, bonisque. Hinc si forte potes benefacta rependere, dignumque Obstrinxisse virum, res sit tibi vilior alga. Attamen indigno nummos postponere furi, Aut sceleratorum vitiis proprio aere alimenta Praebere insignis fuerit vecordia, qualis Sumptibus in caedem propriis aluisse leonem. Omne etenim cum jus fasque improbus ille nocendo Posthabeat, me illi rursum praeponere nummos, Et rem nolle meam nocituris perdere, quaenam Invidia est? en rursus homo mihi vilior alga. Nunc, quo discessi, melius fortasse revertar. Usque adeo vobis nullius rem esse putatis Momenti instantis meditari arguta decembris, Et certanda foro mox praelia? Jam puto, nil est, Undique fraudandis praevertere legibus acrem Perque dolos mille, et divortia mille fugacem Turbam agere in praeceps tamdem, laqueoque tenere? Quas inter curas, rerumque negotia nemo Sic est importunus, tanta et nemo molestus Hactenus ingessit misero fastidia, quantum Nescio quis, legum qui se jurisque peritum Esse ait, ignarusque jocos, risusque movere, Insulso stomachum movit, bilemque libello. Illi Unum latio, atque Omnes, Aliquosque sonare Inquit idem, et nulla his discrimina vocibus esse Praefracte contendit, et hoc firmasse laborat; Immo etiam lepidus lectori aliquando videri, Naris et emunctae conatur, nam sale multo Perfricat interdum me. Juppiter o! sileat quis Illius indictas charites, atque joci sal, Quo me grammatici ablegat in ludum, ferulaeque Ecce manus iterum submittere suadet acerbae? O bone, quid tantum peccavi? Corrigo, ait, quod Verbo Aliquis plures comprendis, non, ut ego, unum; et Nescio quos mihi quod sensus effingis ineptos. Nonne id me puerum docuissent aere parati Doctores genera et numeros, casusque adamussim Callentes? Quare bis ter modo concoque plagas, Inque rudimentis melius de nomine scriptum Disce caput: Tum te nobis conferre valebis. Huic ego tam stulte insipienti, tamque superbe Quid faciam? medio ridendum sufficiat ne Traduxisse foro, et vultu elicuisse pudorem Inter cursorum plausus, interque protervos Clamosae plebis risus? Quam velim, ut ille Perlegat haec idem, movisse et jurgia primum Poeniteat, qui numquam a me expugnatus acerbo Dicto est, in quem irasci jam nolo acrius. Atqui Quod petitis carmen me mox reduce ambo feretis: Donec enim istis distringor, non mittere possum.