CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 676110 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/676110.

Nodus 676110 in documento rastic-dz-c.xml


EPISTOLA III. AD JACOBUM BETONDIUM SPONSUM NOVELLUM ». . . . . . . . Te nostrae, Vare, myricae, Te nemus omne refert; nec Phoebo gratior ulla est Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.« Virgil. Eclog. Nil admireris, tibi quod munuscula sero Nostra ferens adsim, et quod ego desiderer unus, Cum tibi cycnaeo tot plaudunt carmine vates; Ille ego, quem tu adeo tali es complexus amore, Ille ego, qui te adeo tali complector amore. A scribendo etenim, Pindi et per inane vagando Me, teneas ut vera, pudor deterruit infans Ne arguerer blandos inter malus anser olores. Verum ubi nunc omnes, Maeandria turba, quierunt Cycni, et mane salutantum omnis desiit unda, Accipe, Betondi, quae mittit amicus, et olli Plaude, habeat si quid dignum sapiente, bonoque. Sanctior augusto mos hic solemnis honore Atque hominum priscis, notusque recentibus aeque Qui facibus datur, et servatur ubique maritis, Et cui forma decens pompae cumulatur honestae Sacrorum ritu, pactisque ad sidera votis, Dicite qui sapitis, per quem venit, unde datus, cur? Non ego de officiis vitae nunc certo maritae, Aut quaenam in natos est matri, aut gratia patri; Scilicet hoc unum quaero: quid nuptiae? et ecquid Hoc voluit ritu indicto nature monere? Omnia dispicias si magni haec moenia mundi, Orbem terrarum, tractus maris, aeris auras Quam vario videas animante scatere referta! Atque adeo sylvis campisque patentibus errant Innumerae pecudes, pictis petit aera pennis Turba ingens volucrum, liquido nant aequore pisces, Natura ingenioque cohors atque indole dispar, Vulgivaga exercens, tetraque libidine lustra, Cognatis maculis contenta, sed inscia formae. Sic unam ex alia reparant in tempora prolem, Instaurantque vices, brevis aevi, et debita leto Corpora, ne quando intereat genus omne peremptum Sed prudens recti, et moris natura pudici Altius intendit quiddam, et praestantius ultro Largita est homini, dum oculis sentire, et honestam Edixit speciem pulcra distinguere forma; Quo placitae Veneris sociam, non amplius una. E multis legeret, non foede incurreret omnes. Huic formae sensu ingenitaque cupidine pulcri, Unde amor in sociam, officium pietasque venustam, Adjice susceptis gratissima pignora natis. Debilis, atque viri auxilio turba indiga fortis, Conscia promeriti, numquam oblitura receptum Munus, et officiis olim certare parata est. Surgit in unanimes eadem quoque gratia fratres: Sic domus officio patrii fulcitur amoris; Sic sua quisque habet, et novit, curatque, suoque Contentus frugi ducit sine crimine vitam. Inde omnis series oritur pulcherrima morum, Naturae digito primis inscripta hymenaeis. Contra haec in brutis. Lex ollis quantula amoris! Quam spatio finita brevi! Dic, quis pater, ecquae est soror, aut mater. Materno, non nego, blande Inter se catuli luserunt saepe cubili. Da vires: irae crescent, atque horrida caedes Exitio fratres uno et stratura parentes. Dic, indistincto quae servat saecla ferarum Concubitu natura, pari servare negat cur Arte homines, Veneremque illis permittere foedam, Eripere officium, moremque negare pudoris? Cur diversa struit varia sic arte laboris, Quae nihil incassum, nihil et molitur inepte, Posset utrisque unam pariter cum imponere legem? Dicam. Sed modo nescio quam praevertere praestat Erroris nebulam, ne caecus decipiare; Publicam ob utilitatem, et magni commoda quaestus Hoc homines statuisse incredula turba recentum Dixit, natura nil usquam tale jubente. Verum, hoc revera inventum omnibus utile si das Esse, cadis causa. Anne aliqua est sapientia inepta Aut stulta, aut nocua? anne aliud sapientia, virtus Estque aliud natura, boni quae provida finem Utilitate tenet, cuncta ut juvet optima mater? Publica posthabuit: contra sua commoda curat Impia fraus. Agedum quaenam ars, poenave potestas Hanc hominum vulgo potuisset sciscere legem, Pectoris affectum mallent evellere ut omnes Sponte sua, innatum cordi et composcere sensum? Scilicet haec frena imperio natura potente Imposuit, legemque dedit, no aere, papyro, Non saxo, medio penitus sed pectore scripsit. Sed nunc tempus adest, illum ut redeamus in orbem, Unde sumus nuper digressi, quaerere aventes, Concubitu indulgere vago natura vetet cur Solum hominem, cum contra animalia cetera cogat. Vultu in consimili similis discrimina formae Sentit homo, cupit hanc laudatque, illam improbat, inde Cognatos indignatus confundere, et una hac Re doctus placitam proprios seponit in usus, Rejicit exosam, quacum haud potis oblectari est; hac natos re agnoscit, amat, fovet, atque tuetur, Prosequiturque suum sapiens, aliena relinquit. Inde orta humani prima incunabula moris Natorum dum ultro curam subiere parentes, Debuerant quos nosse prius. Mos, officiumque hinc Incipit: hinc vitam sese diffundit in omnem. Suaviter ut fieri hoc queat, et procedere tuto. Nec genus humanum spe dejiceretur ab alta, Commisit justis natura hoc omne hymenaeis, Ipsorum auspiciis ut nata eductaque proles Sensim incorruptam monstrante exempla parente, Disceret ire viam, mox et volventibus annis Ipsa suis documenta aperire domestica natis, Et magnam in seros artem proferre nepotes. Ergo nonne homini sacri est dana lex hymenaei Moribus ut coleret vitam, usuque officiorum? Quin age nunc rudia illa hominum, et sylvestria saecla, Barbara quos vastis America recessibus abdit, Et quot inhospita monstrorum tenet Africa nutrix, Montanosque Scythas mecum percurre. Vagantur montibus, ut pecudes, passim sylvisque, nec ullas Aut miseri fruges, alimenta aut mitia norunt, Nec torrere igni praedam, sed viscera cruda Horrendum dictu! mandunt, et corpore vivo Saepius ingluviem explevere. Vides quo apud ipsos Nuptiae ubique in honore, qui avis cultus, proavisque, Atque ut majorum sacris posita ossa sepulcris! Mos humanior a cultu vitaque ferina Quicumque hos inter distat paulisper, ab uno hoc manavit fonte, et naturae linea victrix Nulla alia est usquam, pecudumque quae immania lustra Secrevit nobis, nisi casto nuptiae amore. Ah! nihil officium, nihil ipsa est denique virtus Praeterquam vox, et sonitus, vel nomen inane, Connubii si forte velis concludere fines Tanrum inter nostra haec humanae commoda vitae, Fluxa, incerta, operosa, pusilla, et inepta, quibus non Naturae haec possit moles contenta quiesse. Altius ergo animis quiddam, et divinius, atque Magnificentius est spectandum, quo imbuit, ad quod Nos voce impellit mater natura potente, Seu potius Deus, ille Deus rerum et melioris origo Atque opifex naturae, cui natura ministrat. Scilicet ille hominem caelo miseratus ab alto Magna mente creat, magnique dat esse capacem Consilii, et volucri ad superos vi tendere mentis, Degeneremque indignari et contemnere terram: Alte participem sortis, genitumque beata Olim in fata immortali sic destinat aevo. Hinc omne officium, hinc omnis virtutis honestas; Hinc homo per connubia legitimosque hymenaeos A brutis sine lege vagis secernitur, atque partes ipse suas, virtutemque agnoscit; amantum Hinc crescens proles exemplo imbuta parentum Illum sponte colit merito pietatis amore, A quo principium omne, in quem est rerum exitus omnis.