CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 675382 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/675382.

Nodus 675382 in documento rastic-dz-c.xml


EPISTOLA II. FRANCISCO MARIAE APPENDINO SCHOLARUM PIARUM Quid nunc te dicam facere in regione Gravossae? Certe aliquid meditari insigne, novumque, quod aetas Altera post genitis tradat: nam si bene de te Quid novi, spectas venturos providus annos. Ergo age, dic, quinam Aonidum te flosculus hortis, Quaeve tenent, Francisce, thyma; aut quaenam antra, specusve Concelebras coetus ausus sprevisse profanos, Dum te Musa potens ducit quocumque sequentem? An magis Illyrici laudes sermonis, et artes Aggressus priscis confers nova, et omnia solers Verba minutatim, ceu porrum, et caepe, trucidas? Quippe unus doctrinarum percurrere certo Ipse potes gressu salebras, quin aspera rerum Ingenio nubem offundant. Hinc te Illyris ora Coetibus annumerat patriae, licet aeriis sub Alpibus, et magna Eridani prope flumina cretum, Quod veterem latio princeps de fronte coronam Deripis, et magna nobis cum laude reponis. Magna quidem messis surgit tibi: vivida sed vis Quid non praeclarae properans ad praemia laudis Fortiter exsuperet? Quanti est res digna laboris Prima per Illyricae vestigia lubrica linguae Vocibus Ausoniis, et adhuc haerentia Grajis Sermones hominum antiquosque expendere mores, Sacrorum ritus, bellique, et foedera pacis, Artium et inceptus primis evolvere ab orsis, Et nova cum priscis componere saecula saeclis! Germanisque ideo bellum, atque indicere Gallis, et neque Hiberis, neu qua consentire Britannis, Sed validum robur, conjuratasque phalanges Aurorae a populis, et primo arcessere Eoo, Ut sacra Pieridum, Phoebique, et sacra Minervae Trans gelidos Scythiae montes, Tanaimque nivalem, Et trans Caucaseas possis detrudere rupes, Donec Celtarum gentes, et Slavica regna Propositi victor multa cum pace revisas! A quibus omnigenas artes, usumque loquendi Threicios Orphei per ritus Graecia primum, Sed sylvestris adhuc, nimiumque inculta recepit. Mox aliena sibi mendax, ceu propria, dona Affinxit, primos et dedignata magistros, Unde bibit sitiens, illum obruit improba fontem. Graecia condocuit Romam: tenuere Quirites Regni sceptra diu, atque diu tenuere leporum, Sed tamdem eripuit Romano Gallia victrix; At praedae in partem venit Germanica pubes, Venit et Anglorum validis exercitus armis, Venit Arabs, et Hiber, Latiae et telluris alumnus. Hinc fit, ut Aonidum Libethris turba sororum Nulli addicta loco, nulliusque incola sedis, Certaque nullius victoris jura sequuta Per varios late populos sine lege vagetur Libera. Sic veteri Pindo, veterique Aganippe Decidit omnis honos. At tempore semper ab illo Aonides errant modo Sorgae valle virenti, Valclusaeque jugis, ubi tu, Petrarcha, choreas Ducis ovans Cytheraea incinctus tempora myrto. Et quoties urbem, seu limina magna potentum, Regalemque placet Musis invisere luxum, Sedibus haud videas gaudere libentius ullis, Quam grandaevus ubi Ausonia testudine fretus Arma, virumque canit priscos Areostus amores, Atque omnes unus vocat in certamina vates Altior Eridano, Rhodano violentior, Arno Purior, Aegypti nigro fecundior amne. Illyricos etiam colles, atque alta Rhacusae Moenia, Dalmaticosque Deae subiere recessus, et saepe aprico luserunt littore Breni, Saepe etiam placidis laverunt fontibus Umblae, Tunc cum Staiades ad carmina docta vocabat, Vel tu elegos molles, mollis Raymunde, canebas; Cui Cyrenaeos hederae permisit honores, Maeoniamque simul Clarius dedit ore rotundo Increpuisse tubam: Latium stupet omne: nec ipse Maeonides senior talem indignatur alumnum. Sic veteres inter Celtas, primosque parentes Illyridum Aonii cum munera prima leporis Coepissent, variasque artes extundere Musae, Rursus apud tardos gentis rediere nepotes. Quod tu acer veteris per manca vocabula linguae, Perque novas voces suadere negantibus audes; Atque omnes ideo verborum immaniter artus Discrepis misere, ac truncas, lacerasque, secasque, Nec caput huic dubitas, mediumque abscindere ventrem, Ast illi caudam ferro truncare, pedesve, Littera si jussit, Busiride saevior. Immo In nova semineces artus mox corpora rerum mille modis mutare vafer, componere mille Colchiaco Aesonem mactatum decoquis igne, Littera Hyperboreae, Slavaeque ut originis index Tibridis ipsius tibi deprendatur in alveo. Quas tu nec salebras quidquam, nec caeca viarum Formidans densis rem protinus eripis omnem E tenebris, mediaque locas in luce diei, Ut Labyrinthaeos cum flexus Atticus olim Monstra subacturus Minotauri invaserat heros, Ut thalamo exciperet vicotrem regia conjux, Et patria urbs regnis quandoque locaret avitis. Sed tibi post operis metam, cursusque peractos Quae speranda, rogo, sunt praemia, quaeque labore Defuncto exspectanda quies est? At tibi tute Tempora mente animi fortassis praeripis illa, Cum titulo aurato, et Sosiorum pumice mundus Tranquillos poteris somnos jam carpere laudum Securus populique placens volitare per ora. Quos prius ac fortuna tibi pertingere fines, Et viruts dederit, mecum, quae praelia paucis, Et quam debellanda supersunt, collige, monstra. Obtrectatorum primum genus acre caveto, Invidia exagitat stimulis quos atra malignis, Et quos vile odium subitas accendit in iras, Inventisque velat praebere recentibus aurem, Quod neque sic pueros doctor, nec anicula nutrix Instituit, sed sunt dediscenda omnia, quaevis Imberbes a barbatis didicere magistris, Tanta est segnities, caecaque superbia mentis! Atqui irrisorum longe est damnosius agmen, Qui omnia in incertum revocant. Hae praelia plena Luce agitat, tacitaque cohors haec noctis in umbra Insidias struit, et semper nocuisse laborat, Vitandus grex, et nulla lustrabilis unda. Quid quod et unanimes censu venisse sub isto Saepe solent dulcis frater, Cosintius acer, Naris et emunctae, Lucaeque a moenibus ille Seu doctor, seu tu mavis, Etruscus Aruspex? At tibi par cantare, et respondere paratus Non hercle imbellis vulgares intulit ictus, Vulnera neu fecit levia. Hosne tibi ulla potestas Exorare datur, sociasque adjungere vires? Suadeo, et expugnes: nam animas neque candidiores Usquam terra tulit, nec postera proferet aetas. Sed vos, o moniti, vatem ne spernite, amici. Jam satis est risus: jam salsis parcite rixis: Gratia nunc coeat, nunc fidas jungite dextras. Fallor, an evenit? laetor, plaudoque libenter. At tu, ne, Francisce, putes, me poscere pacem Forte tuis diffisum humeris, validisque lacertis; Non est conditio vestris tam perdita regnis. Nam tua nec risu quatientur scripta dicaci, Nec quisquam obtineat ratione, atque arte loquendi, Ut verum non sit, quod verum invita fatetur Invidia ipsa, Asiae nimirum ex ubere gleba, Impia cum moles ipsum affectabat Olympum Scandere, et extemplo ratio est turbata loquendi, Antiquis laribus proscos cessisse parentes. Atque adeo imprimis Phrygiae Maeandria regna Japetidum fundata manu: nec tempore multo Post Arctoos ad Scythiae digressa recessus Japetidum suboles. Titanum hinc Celtica pubes Imperium Oceano, famam exaequavit Olympo, Saturnus, Pluto, Neptunus, Jupiret, Hermes, Atque aetas morum Scythico Saturnia ab auro. Et Scythicis, quaeso, quam magna potentia rebus! Calliopea hinc matre satus Rhodopeius Orpheus, Qui citharae fidibus, materna et carminis arte Mutum et turpe pecus, crudelia pectora, Grajos Instituens jussit mores posuisse ferinos. At quis Japetides, ignis qui semina fertur Subduxisse Diis, populo et vulgasse Prometheus? Hic ille est porro Scythica de gente magister, Prima per Europen dii qui semina cultus Dididit, et vitam solers per prima reperta Excoluit, meditando et primas extudit artes. Atque adeo historiis dignum famaque perenni Sacravit fastis non veri ignara vetustas Audacem Iapeti merita de stirpe nepotem. Quare age, et inceptos persta transmittere cursus; Perge viam, multis quam non sine laudibus urges. An non et fremitum populi, plaususque faventum Audis? Victrici jam cingis tempora lauro, Jam te secernis populo, famaque ministra Illyricas jam per gentes, mediasque per urbes Victor agis merita dignos cum laude triumphos. Hae tibi sub platano dictabam octobribus horis Otia agens curvae prope littus lene Gravosae.