CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 674880 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/674880.

Nodus 674880 in documento rastic-dz-c.xml


EPISTOLA I. AD GEORGIUM FERRICHIUM FABULARUM AUCTOREM Gallica Teutonicis contraria castra maniplis, Sarmaticasque acies, et pinguia caedibus arva, Et quaecumque nihil didicisse juvabit, omitto Quaerere, inutilium non segnis transfuga, contra Impiger utilium sectator; moribus et me Noscendis totum addico. Sic fiet, ut ante Si quid peccatum in vita est, detergere discam, Meque intra proprios cogam consistere fines, Dum satago humanos penitus dignoscere mores, Nostra quibus tantum pollet natura, vigetque, Impietas quam post pecudes detrudere certat. Prima verecundos revocavit fabula mores, Naturaeque viam digito monstravit, et acre Indixit vitiis bellum, haud cujusque notando Turpia facta palam, sed clam sumta atque pudenter Nunc persona hominis, nunc arboris, atque caballi. Sic delectando juvit, juvitque monendo Ante Phryga Aesopum, Thracisque poemata Phaedri; Quorum hic versibus, ille autem sermone pedestri Simplex argumentum animis posuere tenellis, Longe infra Satyrae fines, et comica scripta Aetatis primae doctores atque magistri. His non deterior vates Venusinus, in arte Quid posset, docuit, convivia dum parat ille Rusticus urbano muri mus, plenaque vulpes Dum prodire cavo non quit, quem macra subisset. Horum a principiis ad tempora nostra perenni Annorum serie neglecta est fabula, acuti Donec Fontaeni consurgeret aemula virtus, Quam generosa tulit felici Gallia partu, Gallia doctorum mater fecunda virorum, Quae potis et socco scenam et calcare cothurno. Post hunc nonnulli, quorum haud ignobile nomen, Ad Tamesin Gaeus, Tuscum Pignottus ad Arnum Par opus aggressi miseram fecere ruinam; Nec pulcrum ingenium, numerorum aut mira venustas Profuerunt quidquam, rerum nec lucidus ordo. Nam semota nimis vulgi a ratione sequuti Naturaeque ipsi non responedentia rectos Haud bene restituunt exempla per invia mores, Nec mala naturae designant, sed quod ab arte In vitam invectum est, melius comoedia possit Quod risu, aut mordax satyris purgare Thalia. Inde fit, ut possint (fateor) scripsisse libellum, Quem legat in media Lais formosa Corintho, Dum nugatores inter vult docta videri. Verum a natura deflectunt no secus, atque Qui speculatus avem ramo super arboris auceps, Trajicit explosa frondes, vurgultaque glande; Ales at intactis volitans exterrita pennis Ad dulcem remeat nidum, natosque revisit Consilio huic dispar nil tu moliris inepte, Sed quas quid deceat personas, quid loca, quid res Usque memor, naturae incedis simplice vultu, Qualem nulla habeat meretrix, sed nobile adepta Conjugium virgo, aut magni matrona tyranni. Detrectavit epos commune per Itala regna Circumferre Maro: tu tanta exempla sequutus Sumere ab externo segetem indignaris acervo; Fundamenta operis patria sed quaeris ab ipsa, Et cives pariter catus, et lactare tribules, Dum prisca Illyricae quae sunt proverbia gentis Parvo fabellarum aperis, ornasque libello. Sic patrias ostendis opes, et commoda spargis Non fluxa in vulgus. Stupet inscia turba legentum, Quae tulerit nostrae sapientia mascula gentis. Quae neque saltandi, neque dat praecepta bibendi, Verum ad virtutem mores informat, et aptis Imbuit exemplis mentes, animosque tenellos, Ut possint, cum mox suberit maturior aetas, Et patriae, et caris tamdem prodesse propinquis, Turpi ab avaritia cavisse, at parcere sumtu, Et frugi esse, atque invidiam compescere, et iram, Acrius et quavis fugisse mala otia peste, exercendo bonas artes, agrumve colendo. Moribus ex istis porro, vitaque virili Magnanimi vates exorti, qui ore rotundo Carmina divinum Lucretî imitantia carmen Arcibus intulerunt Latiis, magnoque Quirino, Et merito quibus ipse parens applaudat Homerus, Cum audiet Iliacas acies, tractataque quondam Bella sibi. Quid? num Siculas egisse capellas Est minus, aut docti ad normam scripsisse Catulli? Interea summo Rhacusae it gloria caelo. Quam numquam illius pigeat (tibi spondeo) alumni, Lucida qui exiguo deducere carmina filo Ad citharam Phaedri potuit, tenuesque Camenas Multum laudandus, Musae quia sponte sequuntur Jampridem assuetae non vota ad inepta vocari. Ac ne forte putes facilem legisse tuis te Materiam numeris, ut cum dictata magistri Dant pueris, quaeso, paucis ita collige mecum, Ut facilis minus est epicis res comica rebus Angustos propter fines, et verba, stylumque Communem, longe sic vincit fabula soccum, Quae omnia versiculis paucis panditque, secatque, Nec licet obscurae minimum, doctaeque videri, Vulgarique ex usu convenientia verba Deligit, et sola est brevitate diserta, placetque Non secus, ac per saxa fluit qui interlita musco Rivulus illimis villam prope ruris amoeni, Et purae leni cursu pellucet aquai: At Rhodani praeceps vasto cum murmure flumen In mare fert Ararin, haurit spectantia mirus Corda pavor, mediisque anceps vox faucibus haeret. Quod multis opus est? quot habet fabella poetas? Ast elegi innumeros, multos epigramma facetum, Carmen et heroum, et comoedia. Rectius ergo Quod pueris possit carmen placuisse, virisque, Hoc mediocre genus censere cave. Veluti non Est satyra, aut summi mediocris epistola Flacci, Sic illum mediocribus annumerare poetis Usque veto, qui dum satagit componere mores Immemor haud delectandi punctum tulit omne, Lectorisque egit jucundo carmine mentem Per mare, quo voluit, per sylvas, ruraque, et urbes Gnarus ovem, et saevum proprie induxisse leonem, Et sublime hominum genus, alituumque, novos par Sufficere affectus semper praedivite vena Optimaque a quovis educere gramine mella.