CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 674208 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/674208.

Nodus 674208 in documento rastic-dz-c.xml


ELEGIA VIII. AD CUPIDINEM Optime Caelicolûm, Veneris certissima proles Aeterno Divos qui regis imperio, Et genus humanum placidis amplecteris alis, Optime Caelicolûm, caste Cupido, fave; Dum canimus tua jura, fave. Jam Daedala tellus Non ulli Superum, quot tibi, vota ferat; Aera qui tenuem, qui vasti caerula ponti, Terraique sacro concutis igne solum, Frondentesque avibus sylvas, et lustra ferarum Omnigenis gaudes exhilarare modis Vere novo, cum floret ager, cumque altior intus Naturae molem versat, agitque vigor. Sed tibi nulla adeo placuerunt saecla animantum, Magna suo genitrix quotquot alit gremio, Ut genus humanum, quod nempe prae omnibus unum Eximie toto diligis ex animo! Namque hominem dia cum tu ratione potentem Praepete vidisses omnia consilio Pollere, et magnos propius contingere Divos, Protinus aeternae nobile mentis opus Neglectum haud ima voluisti serpere terra, Ignarumque tui numinis esse diu Tu, quas temporibus per bruta animantia certis, Materni illecebras largiter officii Diffundis, tetro implicuisti errore, vagique Finisti caeco munere concubitus: Qualibus at nos e tenebris, quantisque periclis Servas, magnorum maxime Caelicolûm, Dum nostras finire negos, mitissime Divûm, Corporis ignaro pondere delicias! Tu, cum informasses nostra intus molliter ossa, Nervorumque vias haustibus aetherei Flaminis implesses, Veneris cunabula primae Humano primum in pectore constituis; Unde viri muliebre genus, muliebria rursum Saecla petunt avide, concupiuntque viros, Ut genitale Venus Cythereia conserat arvum, Augeat et pulcra prole Juventa domos. Hoc Veneris donum est; haec est Venus ipsa: sed illi Sanctius haud dubie deerat adhuc aliquid. Deerat Amor: sancti pulcherrima deerat Amoris Fax: hoc ipsa quoque est pulcrior igne Venus. Quo tu cum velles nos leniter igne beare, Scilicet has rerum diceris isse vias. Principio sentire suae cum munera laudis Posset homo, et cujus quaeque opis indigeat Natura ingenito quiret deprendere sensu, Fungique appositis saepe ministeriis, Has tantas vires, atque haec miracula mentis Non est in nihilum passus abire Deus. Principiis sed enim ex istis, nostraeque elementis Naturae unanimes vincla sodalitii Protinus eduxit, penitoque in corde locavit, Mutuus in nobis unde aleretur amor; Dissimilemque ideo simili sub corpore formam cognata instruxit mente, animique pares Ingessit sensus, atque ignea semina flammae Alte in femineo pectore seposuit: Et dedit alterius potuisse agnoscere quidquid Mens animi cuperet, vel mage non cuperet. Hoc tamdem exoritur vivendi mutua pacto Conditio: hac alii conditione dies Incipiunt tamdem humanae procedere genti, Vitaque non parvis ire sub auspiciis. Praeterea omnigeno cum hominem exsuperare decore Omnia pervellent cetera saecla Dii, Illum etiam specie cohonestavere venusta, Ut quasi naturae flos foret, atque oculus. Hinc variae natura potens sub imagine formae Humanis adeo lusit amabiliter Vultibus, et tantos Venus alma afflavit honores, Atque ipsae tantos contulerunt Charites. Omnis in haec inhians longi spem potat amoris Gens hominum, et primis illecebras oculis Omnis amans hausit: pulcraeque est gratia formae Humanum potuit quidquid amore genus. Inde voluptatum sensus, sensusque malorum, Quo datur alterius gaudia et illecebras Sentire, atque animi curas partirier omnes, Alteriusque pie condoluisse malis; Inde chorus virtutum omnis, concordia felix, Quae jungit, gemino et corda adamante tenet, Lenis in imperium, sed non violabilis ulli Impune. Huic pura in veste Pudicitia It comes, et pavidos terrae defigit ocellos; Fas sequitur retro, cultaque Simplicitas. Queis super ambrosium laticem secura Voluptas Inspergens curas allevat omnigenas. O vere ante alios felix, longeque beatus, Mollia qui in molli pectore corda gerit! Quem pulcro adveniens gratissima corpore virtus Extra se cara surripit illecebra! Ille in ferventi semper defixus amore Non dulces animi sole oriente sui Pectore deposuit curas, non vespere sero Oblectare avidum cessat āmore animum. Respondet similis cognato in pectore flamma, Et desiderio gliscit amor simili, Miscenturque animis animi: quo pignore demum Ingentis compos mens bona propositi Ultra mortales sensus sapit, atque jacentes Ultra terrigenas nobile tendit iter, Impatiensque morae caelo se librat aperto; Unde mare, et terras, siderasque vias, Atque omne immensum hoc, quodcumque est, despicit: atque in Tam casto summum potat amore bonum.