CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 673336 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/673336.

Nodus 673336 in documento rastic-dz-c.xml


ELEGIA V. IN FUNERE RAYMUNDI CUNICHII POETAE MAXIMI Quid juvat argutos inter procedere vates, Atque unum esse tui, Calliopea, chori, Quoque Maro quondam, quo carminis auctor Homerus, Illo ipso sacram fonte levasse sitim, Si Raymundus obit? Tantas ah! patria tellus, Ah! tellus properet Romula ad inferias. Dumque pio sacros veneramur carmine manes, et Tibris, et versos sistat Arion equos. Heu Raymundus obit! Quid ei nunc Delphica Phoebi Laurus, Hyanthaeae quidve sonus citharae? Quem septem excipiens non vana a collibus Echo Saepe tulit patrii littus ad Illyrici. Heu quoties reducem Elysiis de vallibus ipsum Credidimus Latiam te increpuisse lyram, Maeonida, cum iram Raymundus Achillis, et arma Hectoris, aut vires diceret impavidi Ajacis, Ithacique dolos, pyliique senectam Nestoris, aut juvenis fata Menoetiadae! Non ignota cano Musis, ignotaque Phoebo. Eximium docti carminis exstat opus. At tibi quo Veneres, quo nunc, Raymunde, lepores, Atque tuae Charites artifices citharae? Heu Charites tecum, atque omnes periere lepores, Et tibi quae similem saecula ferre queant? Nilus, et Euphrates, Gangesque, atque Ister, et Hebrus In mare quas olim, nunc quoque volvit aquas. Stant immotae Alpes; et adhuc longaevus eisdem Axem humeris, eadem et sidera torquet Atlas. Si folia in sylvis gelidam cecidere sub Arcton, Vere renascuntur vividiora novo. Sic reparat natura omnes ex artibus artes; At nos, qui Clario sacra tuo facimus, Abripimur caeco fatorum turbine vates, Ut plebs Iliacis Graja sub aggeribus. Sed quo me caeci rapuit violentia luctus? Aut nostro cur hoc excidit ore nefas? Te phoebus, Raymunde, vetat periisse, vetantque Pierides, quamvis funere composita Membra jacent, clauduntque aeterna silentia linguam, Et lyra frigidulis labitur e manibus. Immortale aevum dio nam carmine vives Exequiis major, major et invidia. Sic tua perpetuae renovabis tempora vitae, Ut Phoenix varias unicus inter aves, Donec erunt artes, donec discetur Achilles, Donec, sed longe sit precor illa dies! Ferrea jam rursus saeclis labentibus aetas Involvat tenebris munera Pieridum. Sed tua ad Aurorae populos tunc migret, et Indos, Seras et extremos gloria. Tunc Tigridos Seu Gangis distans tua discet carmina potor, Pastor odoratae vel vagus Arabiae. Ipsa suas sic servat adhuc Tritonis Athenas, Quas licet infando barbarus exitio Hostis diruerit, cunctos mage floret in annos usque recens doctae gloria Cecropiae.