CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 673139 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/673139.

Nodus 673139 in documento rastic-dz-c.xml


ELEGIA IV. AD FULVIUM IN SICILIAM PROFICISCENTEM Qui novus hic Siculas amor invisisse Puellas? Siccine tu nostrae tam cito amicitiae, Oblitusque puellarum es, quae maxima turba Extremo flens te a littore prosequitur? O ut praestanti ante alias notissima forma, Atque una ante alias flebilis Asterie, Vidit ab aeria ut dantem te vela fenestra, Protinus a parvis exhibuit laribus Externata, amens? Strophio non illa fluentes Collegisse memor, fasciolisque sinus, Illa nec unguentis comptos perfusa capillos Ibat perjuram scandere certa ratem. Qualis ab Actaea deserta Ariadna carina, Orbaque Iasoniis Hypsipyle in thalamis, Per populos ibat praeceps, portusque petebat Credula te crebra sic retinere prece: Has te ego per lacrymas, per sanctum et nomen Amoris, Perque aliquid nostri si tibi dulce fuit, Oro, querelarum atque hujus miserere doloris, Nam potes, et reduci littora carpe pede. Illa ego sum blando Veneris tibi cognita lusu Corde tibi quondam carior atque oculis. Quam fugis! heu notos, precor o, semel adspice vultus; Asteries lacrymas, barbare, cerne tuae. Quam petis, infidis Trinacria terra puellis Nomen adhuc memori servat ab historia, Audin' uti succincta latrantibus inguina monstris Scylla, resorptisque ut vasta Charybdis aquis Inferat exitium impulsis miserabile nautis? Hoc aliud quidquam forsitan esse putes, Diva puellarum Siculas quam facta per oras, Naufragia incautis unde tot orta viris. Perfidior Scylla meretrix est, atque Charybdi, Utque mare, inconstans, insatiata, rapax. Non tot navifragus, turbantibus aequora nimbis, Corpora caeruleis mersit Orion aquis, Perdidit aut bello mars impius, atraque pestis, Nec pluviae antiqui Deucalionis aquae, Non et tergemina tot cuspide subruit urbes Neptunus, feretro corpora quot juvenum Infandum! imposuit meretrix. Ah! consule, Fulvi, Ipse tibi; ah! dubios verte, age, verte pedes. Talia cum gemitu dicentem et plura volentem Dicere formosam deseris Asterien, Inceptosque urges cursus haud segnius undis Surdior, immotis barbarior scopulis.