CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 670607 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/670607.

Nodus 670607 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA XXV. FORMICAE Rebus in humanis o quantum vidit acuti: Quicumque ille fuit, primus qui protulit illud: »O nugas hominum, o quantum est in rebus inane!« Quale Nihil misero urgemus, struimusque labore! Si dubitas, animo, et paulisper mente moratus Mortalis mecum perpende negotia vitae. Quo curas acuant causae desiderio, aut quo Torqueat infelix mortalia corda cupido. Ridendo, vel flendo disrumpare necesse est. Si me audis, jubeo risu, non suadeo fletu. Ergo locum sublimem alta in regione capesse, Unde queas, summa veluti speculator ab arce, Una omnes homines, hominumque videre labores. Tu quoque fac, quod magni olim fecere poetae, Versiculis tribus; evulsas radicitus Alpes Tauro impone super, vastique juga addito Atlantis: Scande gradus quasi structos scalarum, et supera alta I, pete; Te sequar usque, O quam bene! quam cito factum est! Dicere mendacem quis te nunc ausit, Homere? At mihi nunc, quaecumque vides, edissere. Prorsus Nil video, praeterquam quosdam avium quasi nidos Huc illuc passim disjectos, atque pusillos. Recte vidisti. Hi sunt oppida niduli, et urbes, De quibus inter eos est tantus sermo deorsum, Quos inimica vetat natura evadere in altum; At contra, recte, atque apta e regione tuenti Regia Persepolis, Tyrus alta, et regia Memphis, Illaque centenis Thebe celeberrima portis, Romana ipsa etiam Capitolia nil aliud sunt, Quam vaga quod fruticum in laetis ficedula silvis, Lusciniaeque suis stravere cubile, nec ultra Contendunt quidquam. Contra mortalis at error Ipse suas cupidus verbis obducere sordes, Urbem appellavit, quod nidi accepit in usus, Et sua ab ingenio brutorum nomine, non re Commoda discrevit fandi temerarius auctor. Praeterea adspicio, ut nebulae in caligine densa E nidis repentes, ad nidum redeuntes, Acriter instantes, properantesque agmine facto Atque laborantes nimium. Dixisse libenter Vellem formicas. Tam parva, pusillaque forma est! Quidnam hoc, quaeso, aut quid sibi vult labor improbus ille? Quas cernis, formicae, homines: labor improbus iste Vita hominum est. Spectanti ex alto parva videntur Esse tibi, propria quia de statione tueris. Singula cum disces, quam parva fateberis esse! Ecce vides, illud formicarum agmen, acervum Ut populant farris certatim, et grandia morsu Frusta legunt, instantque paratis condere nidis: Utque struunt acinorum immensa volumina cellis, Atque ferunt semper, truduntque, cavisque reponunt. Numquam cessat amor, studium et furiale ferendi. Sordida avarities haec est. Illa impia turba Est hominum argento nequidquam, auroque litantum: Divitiis quotquot pallescunt, quotquot habendi Plura sint pereunt, vanae dana tempora vitae Qui argento insumunt quaerendo, opibusque struendis Intendunt misere. Requies non ulla labori Insano datur: accendit male sana cupido Acriter intorquetque facem. Servare, parare Cura est, et labor; at curae prudentia nomen. Tu ne ergo sapiens, formica, vocabere, cum usu Quae finem stulte confundis, servitiumque Ultra usum extendis, nec metam imponere calles? Quorsum tot structis, et tot, formica, struendis Incassum frumenti inhias, et farris acervis, Cum duo frumenti tibi vel tria frustula in anni Sufficiant coenas? De magno, dic mihi, acervo Quid praeter coenam speras? Cur transilit usum Insanus furor? aut quid habes, formica locuples, Plus quam acinum in coenam, veluti pauperrima si quae est? Ergo quid vitio, et perdendi caeca timore, Naturae oblita, infinita senescis amando? Nec venit in mentem, natura sospite, numquam Mensas posse tuas siliquarum, et farris egere? Inter formicas tritissima fabula regis Persarum est, qui dum discinctus in aedibus altis Forte vagatur, in ignotum incidit, et qui etiam ipse Non norat regem. Dum percontatur ab illo Quisnam esset, regi se, audit, servire. Quid ergo Rex tibi mercedis dat? Idem, quod rex habet ipse, Victum, et amictum. Quam servus sapienter eamdem Et penui exiguae, et magnis dat formulam acervis Intra illum finem, quem nulli excedere fas est; Stultorum quamvis frustra tot millia certent. Ast alia qui parte meant, remeantque vagantes, Cur nidos subeunt laete; egredientibus iisdem Frons dejecta stati mest, multo et querimonia fletu. Sunt quaedam formicae aliis non candidiores, Quae posito sibi nomine magnifice vocitantur Lucullus, Crassus, Pompejus, Scipio, Caesar, Congessere cavis plures quia farris acervos, Horrea dicantur jam ut honesto nomine acervi. Formicae hos mire observant, celebrantque minores, Officiisque colunt, et primo mane salutant, Praeficiat si forte suo Lucullus acervo, Unde minutatim possint corrodere grana, Et convecta suis furtim componere cellis. Hoc regnum est miseris: operosae haec machina vitae. Inde hilares gaudent, si quae obtinuere: repulsam Quae tulit, accepto demisit vulnere vultum. Atqui artes hujus quis narret faecis, et astus, Seu versare dolos, duplicive occurrere lingua, Ambiguoque viam placeat si insistere calle! Rivalem nigro, aut ficto violare colore, Si tendit clam, et molitur, mendacia quae non Coram rege suo, quae non perjuria miscet Graeculus esuriens ausus de Socrate Verrem Efficere, et quodcumque nefas invadere certus, Dum ne alius quis praeter se Crassi occupet aurem, Ut vacuae solus rex fiat, et arbiter aulae? Hoc studium erga Crassum, et amor cito vitreus iste Dissiliet puncto unius mutabilis horae, Defuncto Crasso. Tunc alta oblivia Crassis; Tunc benefacta, cliens, patronus, gratia, amicus Vento, ceu paleae, cedent portanda fugaci. Cur? Crassi interiit quia morte potentia Crassi; Atque aliam traducta statim migravit in aulam Aedibus e vacuis ita, consumptaque penu jam Diffugiunt mures confestim plena petentes. Unde autem hic, quidnam et sibi vult novus hic, subito qui Aurem impellit formicarum clamor hiantum? Vociferari, et de magnis contendere dicas. Hoc plenum est risu. Sapientes esse putabant Sive videri olim formicae. Vere inimici Hunc morbum Superi, hunc immisere furorem. Quippe repente omni triviorum e faece per urbem Ingenio quisquis tardo est, linguaque volucri Absque domo, absque foco, lare nudus scurra paterno, Jejuni hunc rabies, et desperatio ventris Propulit in medium populum, mediosque Quirites. Vendere qui poterant tunicato verba popello Simiolo freti, docilisque leporibus ursi, Barbam submittunt, sophiaeque repente magistri Invitis fiunt Diis, invitisque columnis Densa et inepta phalanx! garrire exercita, acute In nugis sapiens, nil apta expromere sanum. Illi de fato, de Diis, de mente, animisque; De vitio, et virtute, bonique, malique loquuntur Finibus, et coram, atque procul sua praelia miscent, Ponere ridiculi linguae in prurigine totum Vivendi finem sapienter. Tetra venena Mirum est, quam populo placuerunt. Fluctibus illi Et laus, et species venit prope justa triumphi, Ambitioque potens, et plenis arcula fiscis. Nec Phryne satis una: libidine, mersaque vino Altius assurgit sapientia, ut eruta ferro Flamma micat. Tunc nomina facta virisque, locisque Et data fama scholis. Haec picto porticus arcu Stoicidis cessit. Paradoxo dimicat hirto Durum a stirpe genus: facit ipsa superbia fortes. Secessu hortorum in medio, arboribusque Lycei Regna Stagiritae. Rex ambulat, et docet. Hujus Ingenio e primis sententia certa duabus Tertia succrevit, gradibusque, ut scala, pependit, Notas perque vias se ignota sistit in ora. His nodis jugulum petit, hoc laqueo implicat hostem Callidus, et media moribundum extendit arena Affectans regnum sophiae, regnoque potiri. Certus Aristoteles Arabas, sociasque Gothorum Cogit in arma manus. Inter sylvas Academi Divinus dubitat Plato, et aurea somnia nectens Melle soporato delirium amabile ludit Carminis egregii. Tantum sibi proxima vero Deligit, et servat, nec veris flectitur ille Nec falsis, solum inter tanta probabile captat, Et, Cohibe assensum, nocte increpat atque die. Illi hoc Militiae signum, et totis data tessera castris: Sic picta in tabula, sic sculpto in marmore vultus Stare vides, at pulcra deest in imagine vita. In folia, et flores haec belle se induit, et ver Laetum agitat, nec pomis, nec fructu utilis arbos. Hinc nova seditio. Dubitandi hinc nomina magna Arcesilas, rerum et Pyrrhon extrema sequuti Edicunt: Sciri nil posse omnino. Academi Scinditur in geminas studiorum factio partes. Ecce coronatus, Syrio et caput unctus amomo, Effultusque latus violis, et flore rosarum Inter aquae fontes se Epicurus molliter infert, Concilioque locat sapientum. Est dia voluptas, Tartaraque explosi mittuntur in ima dolores. Interpres Divûm falsus! Casu ille, atomisque Victitat. Heu stomacho non esca ferenda valenti! Quis te praetereat tacitum, te maxime doctor Orte Samo, totius at orbis paene viator. Fraude Paraetonia, et coxae qui nobilis auro Scurra, et sacrarum es consanguinitate fabarum. Euphorbus quondam sub Trojae moenibus, at nunc In novum ab Iliaco trajectus corpore corpus, Et tot Pythagoras prodis post saecula rursum. Cras quid eris, nescis. Non te jejunia longa, Non te quinquennis lex importuna silentî, Nec tergo et vitae pecudum sententia mitis Edocuit, quam sit mentiri turpe, et iniquum  Poeta morte praeventus hanc satyram non absolvit