CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 666958 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/666958.

Nodus 666958 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA XX. AD MAECENATEM Absentem quod me sponte, et defendis amice, Nonnulli quoties culpant, mordentque maligni, Candide Maecenas, humaniter, atque benigne, et Pro tua amicitia facis, atque fide, ut tuus est mos; Statque tui vivax, et stabit gratia facti Semper apud memorem. Nunc, ipse ut non mihi desim, Non quia me obtrectatori purgare laborem, Sed tibi me cupiens magis, et mea facta probari Contentus te uno, et pendens te totus ab uno, Accedo dicturus apud te, quomodo quidquid Culpant, aut rectum est, aut saltem criminis expers. Quid tamdem est, vitio mihi quod vertunt? Duo nempe: Scribere quod Satyras decrevi, et vivere ruri. Quod scribam Satyras, qui norunt? Num recito illis? Num cuiquam, praeter te, et paucos praeter amicos? Quorum ego judicio, si illi quid forte probarint, Delector; sin, tum docilis mea scripta retexo. Non ego censuram, nec formidare lituram Pugnax, aut lentus meliora sequi, monuere Cum quid forte mihi. Hygiane, aut Betondius umquam, Aut tulerit Bettera inhonesta, et turpia ineptis Ipsorum ante oculos me impune immittere chartis? Cujus ego dente, atque stylo mordere maligno Aggressus vitam, dicenda tacenda loquutus Traduxi ad populum immeriti, aut meriti? Pater ecquis Nati facta sui audiit ex me? Quis, rogo, furti Damnetur me teste? Fabullam ego quando, ubi, dixi Moecham? deprensum vulgavi ecquando ego Plancum? Sermone effertis vos qualia quotidiano, Nempe agitis cum inter vos jucunde atque jocose. Nil nostris ergo nigrum reprehenderit aequus In Satyris judex, nil cujus poeniteat me, Qui vitium nulli objeci, tantum illa minora Cautus delegi salse et ridenda facete, Facta sibi quae nemo neget, quae imo sibi pulcre Facta putet: qua de re ego multum discrepo ab illo, Festivaque puto Satyra, sed non cruce, dignum. Tota nec a me hoc, quanta est, porticus extorquebit, Illum ego tantumdem ut sanus peccasse putem, qui Olim Ephesinae igni succendit templa Dianae, Et qui Luculli pomum decerpsit ab horto. Dignus servari modus hic in moribus, inde In Satyras dignus traduci, finibus et res Quaeque notanda suis ita, ut admittentia risum Libero et urbano risu exagitentur honesti; At si quae excessere modum dignissima fletu Judicibus potius sint, quam excutienda poetis. Exulet hoc omne a Satyris genus: exulet, atque Scurrarum in trivio pingues exerceat aures. Regia scribendi fuit haec nobis via: ab ista Trans versum digitum ecquando discessimus? Aut quid Peccavi infandum, in Satyra si forte negavi Quemquam non hodie temere, aut coenare pusille, Nec satis ad verum exacta ratione saporum, Qui non calleat, ars quales sibi chymica vires 55 Vindicet in coenas? Nulla est sine pharmacopola Mensa paranda. Coque o veteri decede culinae, et Esto pharmacopola vicarius archimagiri. Stultitiam risisse, gulamque recentis Apici, Ad coenam lepide procedit ab his qui elementis, Cur dignum est mulcta? Num fortasse hoc ego dixi? An non te primum narrante audivimus, atque Non ne leves homines simul ambo irrisimus aeque? In quo ego deterior? Nisi forte ego pecco, lepores Quod nostros numeris, pedibusque coerceo senis: Omnibus at vinclis contra, omni et lege solutus Libera tu, quocumque impellit splendida bilis, Infers per vacuum temere vestigia passim. Cur ergo placuere tibi tua, displicuere Nostra tibi tantum? Dic, dic, corruptissime judex, Si qua potes. Potius sed dicam ego, et excutiam te Totum, intus nudis rimatus viscera venis. Quidquid livoris tetri usquam est, invidiaeque Omne mala hoc largita tibi est natura venenum, Nativumque vomis, ceu vipera, in omnia virus, Non quia sunt mala, sed potius quia sunt aliena. Sed quantum sceleri concessit, provida tantum Natura ingenio detraxit, foedaque honestis, Pinguiaque urbanis secernere posse negavit. Inde times Satyras, urbanorumque leporum Spicula, certus quidquid non intelligis, illud Implacato odisse odio: nec enim tibi parcet, Sed non praevisa cor figet arundine. Quod si Acrius intendas, mens haec sibi conscia culpae est. Inde fit, illa statim ut coeant contraria in unum, Quod Satyras maledictis dum ipse facis, tamen idem Improbus odisti Satyras, latrasque poetas Hostis et eversor, non censor et arbiter artis. Vis triduo mecum rediisse in gratiam, amicus Et fieri extemplo? Naturam, si pote, pravam Helleboro expelle, aut furca. Sic fiet, ut olim Odisti quaecumque probes mutatus, amesque, Nam tua non illic agitur res amplius ulla. Haec satis ad pravos. Verum est, quod me male torquet Maecenas intus: quod nolim in publicum ego ullo Adductus pretio exspuere... Atqui nescio quis clam Irrepsit!... Nemo est... Sed acutas subrigit aures: Num quid inaudivit?... Nil dixti. Qui audiat?... Ergo Parva quidem, multi sed res est plena pericli, Quam, dicam, quamque opto tuas demittere in aures. Scribere enim Satyras adigit me magna voluptas Scribendi, fateor, proprioque errore notandi Singula, quae in vita culpa evenere magistra. Hoc mihi deliciae. Hoc permitte, oro. Hoc placet unum, Et melli est. Hoc ambrosiae, hoc mihi nectaris instar. Quod si urgere voles me et cogere pluribus, illud Ultro etiam puerile, atque esse fatebor ineptum, Sed placitum defendam, et vi expugnabile nulla. Quid mihi plus sapiat, teneras subeatque medullas Mollius, occurit quam quod salis, atque leporis Arrepto calamo perituris tradere chartis Carpentem veterum gemmas, longoque imitantem Intervallo illorum salse aut scripta facete Ut tibi (Dii faciant!) possint quandoque placere, Maecenas, lectos cum inter recitentur amicos? Denique, dicatur si hoc esse insania, morbus, Annuo, sed nullo morbum medicamine muto. At vivo ruri. Forte hoc mihi non licet uni? Nec video satis, hoc mihi cur est invidiosum, Quod factum est saepe et multis et fortibus, atque Me melioribus. At ruri me detinet illud Primum quod revocant me nulla negotia in urbem, Quod calor extrudit, laureta et quaerere cogit, Et platanos, et lene strepentis murmur aquai. Naturae servimus in hoc. Tum me loca sola Mire delectant, umbroso et silva recessu, Importunus quo accedat nemo, mihi nemo Illa urbanae elementa ubi narret suavia vitae, Queis vos languiduli fomentum, et molle levamen Oti ducentes vacuas componitis horas, Et lenta aridulo vobis sermone movetis Taedia. Cui fuerit tolerabile quaerere sano, Jugeribus quot Cottae excedit jugera Crassus? Quis rem mercando, quis fenore strenuus auget? Unde Libonis opes? Sicci jejunia nasi Quantum contulerint Capitoni, pulveream ex quo Nasorum in tabulas manceps digessit arenam? Cui non decoxisse lucrosum? Quisve recentes Fecit Amyntae ocreas, et quali sutor aluta? Quis vestem, Mancina, tibi donaverit, et cur? Quis peregrinantum tulerit mendacia, inepti et Gloriolam fumi, gentes, loca, factaque nugis Cum male corrumpunt puerilibus, et nihil ore Emittunt praeterquam reges, atque tetrarchas? Forte superveniens haec inter Galba facetus Enarret. Luxu deperdita Phryne ab eo, qui Nummos crediderat, mulum sex milibus emit Sic expilato illudens. Mediocriter atqui Non haec sunt tangenda sine Archilocho, et sine iambis! Hoc ego, sive lepos, sive est sapientia, nullo Ferre modo possum; meque his exsolvere vinclis Mirum, quam propero, et quam illinc erumpere conor, Atque mea me libertate involvere ruri! Praecipue quia possum etiam nescire libenter Quid rex Parthorum moveat, quid Seres et Indi, Aethiopesque nigri, aut Japonius incola volvat. Ex his postquam ego me in rus conjeci, et mea in antra Otia nactus ibi vacuo liberrima regno, Libris me immergo, sitiens ut fontibus hydrops, Grajorumque patres multo veneratus honore, Multo Romanos, quorum est sapientia princeps, Exemplo arreptus, Musaeque pedestris amore Deferor in Satyras, pravos expendere mores, Ridiculisque jocosum adspergere laetus acetum Partim odio errorum, partim dulcedine risus. Sed tamen usque mei memor officii, atque pudoris Extenuans vires consulto urgere peperci Acrius, et risum quam educoere malo cruorem. Sic bene totius pateant incommoda vitae, Naturaeque viam possim secernere ab arte. Quo verum incipiat, quo pulcrum fonte, decensque, Incertis ubi certa, absurdis congrua pugnent, Non alio melius, Satyrae quam discitur usu. Ipse etiam scopulos Satyra vitare magistra Mille queas vitae latitantes angulo in omni, Si doctor tibi fias, si tibi tutor eidem, Ad Satyras vitam ipse tuas componere certus: Ne, dum aliena sagax adeo mala cernis acutum, Improbus ignoscas tibi, caecum aut te tua fallant. His ego praecipue studiis me alo, et artibus hisce Mirifice oblecto, seniumque, et fallere curas Instituo, expertem ambitionis, avaritiaeque Vitam agitans, me ipso contentus, nec tibi forte Maecenas, nec paucis injucundus amicis. Sic omnes placidi illuxere dies mihi, eunt sic Soles post solem, et noctem altera consequitur nox. Denique quidquid ago verbo claudatur ut uno, Sponte mea lecto, scripto, ambulo, coeno, quiesco.