CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 665675 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/665675.

Nodus 665675 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA XVIII. ANATOME (*) Maecenas, rapta meministi Phyllide nuper Qui fletus, lacrymaeque virum sine fine dolentum, Quo gemitu, quali steterit querimonia luctu: Quippe ipso aetatis, formaeque miserrima flore In medio ante diem cecidit, non lege senectae. Hoc quamvis fuerit miserabile, non tamen extra Communes hominum est casus, mortalia quando Caelestes rapiunt inopino turbine Divi. Sed minime commune est quod nos deinde canemus, Et quod te fortasse latet: nam Phyllidos artus Exanimos medici avertunt, doctisque secandos Cultris supponunt, ut honos accresceret arti. Ut ferro fecere viam, tum plurima mira Et nova comperiunt, nulli quae visa priorum Nunc primum dicenda meo sunt ore, mihi quae De medicis quidam, Phoebaeae haud tiro palaestrae, _______________________ (*) Anglicus Spectator n.º 281 in cerebro delicatuli cujusdam adolescentuli per anatomiam inciso plurima exstitisse refert mulierosae mollitudinis, et aestuantis amoris indicia. Poeta, quippe qui ad scribe - ndum liber, idem de puella nimii ornatus, sibique conciliandae adole - scentium venerationis studiosissima, narrat. Quo exitu id contigerit, Lectoris sit judicare. Quique interfuerat, narravit amicus amico. Principio tenui fibrarum nexilis orbe Membrana, inclusum quae cor parte ambit ab omni, Pera velut, loculique, aut tuto capsula septo, Tota cicatricum signis distincta scatebat Exiguis huc atque illuc, sed tam exiguis, ut Quamvis arguto componas lumina vitro, Vix subtile putes, quod opus vaga nevit Arachne, Fixit acu in Phrygio mulier vel Lydia peplo. Signa cicatricum sed prima haerentia fronte Non intus subiere tamen: fueranque sagittis Vulnera amatorum sicco pars lumine facta, Pars lacrymis, pars risu etiam: durissimus omnia Excussit clypeus, summoque umbone pependit Omne sine ictu imbelle, et non penetrabile telum. Flavus at ille latex, cui cor lente innatat ipsum, Nunc alacri saltu mirabile! summa petebat, Nunc infra, pressus quasi pondere, desiliebat. Haud aliter tubulis argenti pondera vivi Servata in vitreis designavere calorem Aeris, alta petunt si quando, at frigore rursum Devexo quoties recidunt per tenuia lapsu. Non tamen iste vices ostendere tempestatum, Sed rerum longe graviorum aptissimus humor. Nam si quis juvenum pluma pulchellus ab ista Urbana tunicae ventosus honore recentis, Vociferans peregrinum ore increpitabat inane, et Ridiculus ridere nihil ridenda subiret Conclavi, et primum pedibus vix limen iniret, Tum leviore statim saltu supera alta petebat Flavescens liquor ille, aestuque ardebat amico Congeneris specie, et raptus dulcedine vultus. At quoties aetate gravis, nec inania curans Vir fuit, antiqui cui mores, priscaque vestis, Sordidior toga, neve bene in pede calceus haerens, Continuo (captum quodam moerore putares) Dejectus lento casu piger ima petebat Dissimilis similisque docens discrimina formae Ad vitae exemplum, et normam, legemque prioris. Haec externa tamen fuerant. Sed corculam, age, ipsum Quale fuit? quam laeve manus digitosque sequentes Effugere, et prono elabi per lubrica lapsu! Frigidius nive, frigidius glacie, et, veniam si Des verbo, ipso frigore frigidius: tamen arctis Nervorum intortum nodis, plexuque tenaci Fibrarum haerebat: validos dissolvere nodos Nulla queat virtus, nulla ars: perrumpere possit Sola acies ferri nodorum Gordia vincla Daedaleos miris sinuantia flexibus orbes, Accessus nulli ad linguam: commercia nulla Cordi cum lingua: optabant contraria semper, Semper et adverso urgebant discordia fluctu. Ipsi etiam, a cerebro qui ducto tramite nervi Cordi immittuntur, quibus aut odisse solemus, Aut capi amore, vel ira, aut invidisse, duobus Ex oculis moliti iter ad cor, intus et olli Inserti, quanto aestu cor agitabile miscent! Si doluit Phyllis, si quo est laetata lepore, Qualiscumque fuit vitae color, ira, voluptas, Aut amor, aut odium, arbitrio nihil illa cerebri Sensit, sed dicas oculis servire coactam Vitam egisse ferae cicuris prope more modoque. At lanci impositum innata levitate videres Ascensu volucri sublime ad sidera ferri, Ut pluma, aut tenues chartarum frusta per auras. Nec quid mireris; cellis quia inanibus intus Mille redundabat: sua cellis arma reposta Servantur: strophium illo, alioque foramine mitra, Hoc pecten, volucrisque hoc machina picta flabelli, Unguenta, et minium, cerussaque, nomina mille Nugarum, studio levitas quae fecit inepto, et Ferre dedit rebus minimis, desiderium quae Molle animi fuerant, ignavaeque unica vitae Sollicitudo, rei dare pondus idonea nulli. Mille petita procis captivos mille trahebat Post currum, blandoque fovebat Phyllis amore, Spemque dabat cunctis, et vultu, lumine, risu, et Dulcibus alloquiis animos mulcebat inanes. Urbe ferebatur quin tota, interprete fama, Rivales alios felix vicisse Menalcas Conjugio dulci, exuviisque potitus opimis. Plane hoc credibile, et si non erat ille Menalcas, Debuerat tamen esse aliquis, qui corde locatus In medio victrici impleret imagine sedem Aulae totius regnator. Cernere nullos Vultus, ullius nec posses ora Menalcae, Quin, quae praecipua, atque adytis est cellula in imis, Effigiem speculi, et fragili fidissima vitro Praetendit simulacra, ad quae componere vittam, Et crispare comam, capitique aptare mitellam, Perque genas duxisse rosas, vel lilia Phyllis, Ut lubuit, suerat, totasque insumere luces Usque os contemplans, quod jussa retorquet imago. Hic medici finem docto fecere labori, Et me fas posuisse stylum. Tu Phyllide ab una Uno disce modo metiri Phyllidas omnes, Maecenas, memori mea dicta et pectore conde, Et tibi habe: teneris cave sed vulgasse puellis.