CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 664854 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/664854.

Nodus 664854 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA XVII. ACADEMIA Vix ego crediderim micam salis omnibus esse Nugis, quas tanto verborum turbine primi Grajorum vendunt. Stoae paradoxa, Lycei Somnia, Pythagorae commenta varfi, tua virtus Nota, Epicure, ab haris minimum distare suillis, Quid plus fabellis sapiant, nugisque canoris Non video. Quis non aegrotus, dicite, quae non Tantumdem nutrix deliret anicula? Acute Cum sapit, incidit in multam nae Graecia febrim. His tamen excipio revera expertus, et usu Edoctus vitamque illorum, et munia, quotquot In sylvis censent Academi existere verum. His morum exemplar vita respondet in omni, Fida repercussae crystalli ut fronte renidet, Nec quidquam a veris simulata abdudit imago; His nihil in rebus certi est: nil posse negari His placet, aut affirmari, sed partem in utramque Omnia perpendi. Curvo dignoscere rectum Horum manca negat sapientia. Quisquis at haeret Anceps, annuere est, et cudere dogmata parcus. Proximior vero hic color est, haec formula falso. Quid facias, bivio ignotas didictus ad oras? Siste gradum lapsus memor, et compesce jugales. Macti animis ergo, quorum sapientia victrix Sub pedibus tenet ampullas, et sesquipedalem Fastum, et ventoso innatam capiti caprificum. Sic ego, adhuc in vita cum essem tiro, videbam Et linguae magno, et laterum contendere nisu Omnes de se homines, et rebus saepe suis, et Unumquemque fidem sibi haberi velle, scholarum Possit ut in ludo sibi credi quisque magister. Credideram primo deceptus; sed meliorem Restituit nasam Arcesilae, sensusque Platonis, Et didici tantis demum dubitare magistris De omnibus, in vita fieri quaecumque viderem. Non dicas, quorsum haec tendunt? Dicam hercule. Tu, si Forte vacat, sequere, et totam discurre per urbem, Civium et in vitas, et mores inspice mecum, Emunctae naris spectatoe, visaque fari Qui possis, dicenda et seposuisse tacendis. Experiere statim, cecini quam vera, tibi cum Principio veri plena, et falsi omnia dixi. Anne putes aliter, vacua cum Virro taberna Declamat, statuasque et rumpit voce columnas, Divitiasque suas coram populo crepat? Audi, Nunc audi, jactet quo maxima praedia censu! Quantum frumenti! plusquam metit Africa. Quantum Vini servatur cellis! jam cede Falerni, Totaque Methymnae, atque Chii vindemia cede. Non bene mille cadi capiunt vim dulcis olivi. Quantis nominibus creverunt fenora! Ruptis Quae congesta sibi est, et quanta pecunia in arcis! Nil ultra exspectat! jam opus est numerare talentis. Adde super quam grande sonant et lauta culina, et Lauta supellex: argenti quot millia, et auri, Quae superare queant veteris patrimonia Croesi! Hanc noctu atque diu ignotis, motis, et amicis Virronis narrat praesens facundia crambem. Non credas homini de se tam certa ferenti Sponte sua? At grandis poscit jam filia dotem. Dotem? sed Virro decise sesteria quae det, Non habet, et scriptis perierunt signa tabellis. Ille patrocinium, et coenae promittit honorem Sponsori, vel Quintili de mense olearum Emturo viva pendentium ab arbore casus Incertos. Audin' Judaeus amicus Apellae Alteri in occultam quid furtim immurmuret aurem? Heus tu! Credere Virroni assem, obolumve caveto. Non aliud tota est nomen damnosius urbe. Conductis nummis coenavit heri, unctius esset Hermogeni ut parasito, Gargilioque nepoti. I nunc, et nullo firma discrimine lancis, Divitibus ne magis, Virro an propior sit egenis, Qui tanta in re tantum alieno mergitur aere. In partem sapiens utramvis disputet aeque. Verte oculos nunc ad Rhodopen. Quae forma! juventae Qui flos! Quam bene crine caput crispare revincto, Sublataque potest suras ostendere palla! Ut mille incerdit stipata imberbibus! Illi Ut circa latus assultant, glomerantque phalanges, Et cupidi laeto assensu, fremituque sequuntur! Quem vult, illa beat vultu, vel lumine torquet, Versilis aut ictu dat somnum, admitque flabelli. Perge domum Rhodopen deducere: cumque cubile Ingreditur cubitum, ancillam scitare reversam Quo species ierit tanta, et flos ille juventae Conscia narrabit, dicetque quibus phialis, quot Pyxidibus servantur formae elementa, puellae Cras alios vultus factura, aliosque datura Pulveribus mixitis ancillae ex arte colores. Crinem ancilla dabit, dabit aevum, lumina, dentes. Gnara tibi Rhodopen Rhodopes: de matre creare. Aequantue pulvillo humeri, tantaque magistra Surae accrevit honos, lateri fultura, et odoro Caesaries capiti cristata, superciluusque Arcus, purpureusque genis minii color. Illa Illa papyraceas aptavit pectore mammas. Nec Rhodope sola est: hoc Phyllis, Cynthia pacto, Hoc formosa Chloe est. Ecquae fuit illa, reperta In Circo, cujus bombycina pyga puellae est? Dic age, nam bene nosti, et eris mihi magnus Apollo, Qua mulier forma, quo sit pede, quove colore, Pulcra, an deformis, juvenisne, an grandior aevo, Depygis, curva, aut clauda, aut nasutula, Romae Ambigat, et judex numquam dijudicet aequus. Nunc age, pallidulo juvenem vultu, macieque Enectum, obstipa gressus cervice ferentem, Et tacitum specta. Jam barbam cerne, caputque Rasum, atque intexo femoralia barbara lino. Quisnam hic? Agnosco vultus, exsanguiaque ora Doctiloqui juvenis, primis sapientia quem annis Gymnasio, et doctae secessu exercuit umbrae in Ludolo Athenarum. Quali nunc mole librorum Implevit pluteos! Stant mundi pumice et auro, Ordine dispositi, cedro incorrupta supellex.. Atque ille assidue nunc hos, nunc perlegit illos, Inde sapit puer, et meditatus grandi pallet; Nescio quae submissa infrendens voce loquutus Nota mathematicis peregrina vocabula rerum, Flos delibatus sophiae, Phoebique medulla. Et si forte udo est correptus frigore noctis, Tussit, ut aegrotus tussibat Horatius olim. Miratur genitrix longaeva; soror bona: salsas Sed crispat nares senior, ridetque Quirinus. Quid facias tu? Longi fructum quaere laboris; Annorum et tot ini rationem, et computa. Adhuc ne Invenisti aliquid? Potuit defendere amicum Sublimi eloquio, aut civi depellere litem? Nil minus: omnino infans, nec potis hiscere verbum est. Quippe horret causas, et ferrea jura perosus Grande negat coeno ingenium mersisse forensi, Crassus ubi sapit, et Tulli versatilis ardor. Ergo, si spectas libros, doctissimum habes hunc: At si rem magis anceps inter lauream, et inter Aurita foedam haerebis cervice tabellam. Sideribus quaenam haec moles, eductaque caelo? Luculline domus? Stant atria marmore, cedro Stant valvae; et septae solem exclusere fenestrae: Arduaque inducto pendent laquearia gypso. Ostro aulaea nitent: pictis conclave tapetis Sternitur, et mollem submittunt serica plumam Pulvinaria. Quisnam has Juppiter incolit aedes? Juppiter! Ecce herus hic. Nuper de rure paterno Venit in urbem jam grandis, jam vertere aratro Glebas, et durum doctus tractare ligonem. Artem servitio mutavit, seque locavit Scauro: filiolum ad ludum deducere Scauri, Perferre huc illuc domini mandata per urbem, Inter et ancillas unctam everrisse culinam, Suffurari aliquid, quod fors objecerit, omnis Vita fuit: vix litterularum prima elementa Discere,epistolium ut posset conscribere matri:Mox, quam opibus domini navim conductus agebat, Imperio regit, audit dux. Navisque Magister Lucius Aemilius civis Romanus; agreste Cappadocis vetus illud nomen dicere non est, Qui audeat; obliti sunt omnes: quippe secunda Ille usus fortuna, ut nemo a Gadibus, aut ab Euxino bene nummatus redit, impulit ex quo Syrtibus, aut medio demersit in aequore puppim. Nunc turpi ingentes exercit fenore quaestus; Mercatur quidvis, mentitur, pejerat, atque Conditione, domo, cnsu mjora volutans Oblitorus patriamque casam, patriumque ligonem, Affecatat caelum, risu mediocrita vellit, Aedificat, luxu perit, hortos comparat, atque Ex Asia reducem Lucullum furcifer aequat. Quem dices hunc? Incipies mox noscere, postquam De serta audieris vadimonia mille, solomque Versum. Venali domus at praeclara sub hasta, Hortique Alphenum praeconis voce sequuntur. A fure ingenuum praeco discriminet unus. Hos tibi praecipuos delegi. At maxima turba est Cetera, quam vellem si percensere, dies me Et te deficeret. Quapropter praetereamus Fallacem Nattam Vibii praesentis amicum, Et coram omnigena palpantem laude: ubi vero Secessit paullum, Vibio quis nequior, aut quis Stultior, audieris si Nattam? Praetereamus Fullonum Vulteji, et Maenae nobilitatem, Quamvis non tanta ipsae Lentulitate Carinae, et Appietate sonent: verbo complectar et uno Quidquid Romae agitur. Discordia maxima secum est: Unicuique, atque omnis homo est simul alter, et albus, Ut dubitem quos corvis, quos tribuisse columbis. Quot buccae calidum flantes, et frigidum eodem Ex ore occurrunt, et Sphynge aegnimata digna? Difficilem extricet quaenam prudentia nodum? Quae dirimat litem cerebro Jovis orta Minerva? Nulla quidem, a dubio si latum abscesseris unguem. Heu! nisi jam nimium dubites, sapiasque cavendo, Deperies Rhodopen, Virroni credere nummos Cogeris, Gracchique loco, et Ciceronis habere Elinguem, indoctum: sella sedisse curuli Censebis fullonum atavos: et cetera multa Quotidie occurrent. Ergo tibi formula sorte Haec est proposita: aut in vita labier omni, aut Mecum in pacatis Academi degere sylvis.