CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 662999 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/662999.

Nodus 662999 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA XV SYLVANUS Sylvani rabulae Arcadiam, plausumque forensem, Saxosi quoties concredit in otia ruris, Orat ubi ad ventos causam, quam nuper in urbe Judicio magno de surrepto egerat hirco, Maecenas, audi dum narro. Jocosa labori Adspirasse novo ne dedignare, Thalia. Principio villae locus est, scribendaque forma. Montis praerupti dorso, et procul a maris ora Caucaseas inter cautes, media in silice, ampla Stat domus, atque opibus domini dignissima villa: Multa tegunt circum virides spineta lacertos, Sed nulli fontes adsunt, nullae arboris umbrae, Nulli horti, via nulla, tamen Campania felix Haec est Sylvano, Bajaeque, et Tuscula Tempe; Hae latebrae dulces. Urbana hîc fessus opella Ut semel a collega, et curis proripuit se Mirum quam vivat laetus, regnetque beatus! Hîc (quia non possis naturam expellere furca Nec rabulae possunt non semper dicere causam Rure, domi, media inter pocula, ut ante tribunal) Se declamando exercet facundus, et acer In primis orator, ubi sol montibus umbras Decedens mutat, saxo et resupinus acuto Pendulus a Scytica infelix ut rupe Prometheus Horrendo laterum conatu, Stentoreaque Voce, simul, veluti pandat tria Cerberus ora, Incipit hircinam longinqua ab origine causam, Et tamquam subsellia, scribae, praetor adesset Coram, supploditque pedem, dicendaque trinis In digitis partitur, rubricas citat, atque Annosi non intellecta volumina baldi, Et Pandectarum nigro linit omnia jure. Diluit, accusat, defendit, et instat, et urget, Post multis lacrymis, ceu pro Milone perorat, Flebilibusque modis affectus excitat, atque Longaevum genitorem hirci e nigro excitat orco, Et parvos flet natos, et sine dote sorores. Dicenti auditor non deest; nam verba loquentis Excipit et reddit salse, atque imitatus acute Verna procax, flos ruris. Ad haec palus est prope putris Sive lacuna (caret pagus melioribus undis), Quo potum vemunt seri sub vesperis ortum, Et Sylvano orante etiam, pecudesque, bovesque, Immundique sues, et turba aurita rudentum. Quorum ut dicentem sensit, pars subrigit aures, Cornua pars tollit, pars caudam intorquet, et omnes Respondent, plauduntque alacri clamore per umbram. Praecipue auriti tollunt ad sidera vocem, Saltibus et laetis juvenantur. Garrula voces Alternat geminans vicinis montibus Echo. Causa perorata est: victor discedit, et altis Succedit tectis hirci patronus abacti.