CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 662366 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/662366.

Nodus 662366 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA XIV AMAZONES Quisquis Gratidiae et Glyceres pus, atque venenum, Bella, inimicitias, rixas, et jurgia nondum Audivit, nostra discat narrante Camena. Insignes ambo forma, atque aetate puellae Nobile amicarum fuerant par, atque gemellum Urbanae formae et cultus nugacis amore Gratidia, et Glycere. Melius componere mitram Quae posset capiti, aut strophio zonaque fluentes Collegisse sinus, vel nudo incedere cultu, Argutaque pedem solea, aut vincire cothurno: Hoc unum teneri fuerat certamen amoris. Mille genas poterant duxisse coloribus, atque Lilia perfacile illic diffudisse, rosasque, Sevit ubi violas, ferrugineosque hyacinthos Nocturnus capitis dolor, atque insomnia pernox. Saepe tamen Charites coeptis in vota vocatae Adfuerant, vel adesse videbantur. Venus ipsa Arte sua, et juvit cinctu persaepe puellas. Invida consensus tales Discordia rupit. Formosae, studium formae quibus unica cura est, Sic fidas coluisse solent, et amare sodales, Dimidiumque vocare animae, et trito addere fuco Cetera verba, recens quaecumque sacraverit usus, Quod cultus, formaeque putent sibi cedere laude. Ut sensere pares, aut fors mage posse placere, Totus amor, tenuem ut vanescit in aera fumus. Inde facem propriae iratae deperdere formae Extemplo veluti privignum odere novercae. Unguibus hoc ulcus meditata Dea improba foedis Sollicitare, novumque animis infundere virus. Protinus in Clymenes vultus mutatur et ora, Veraque fit Clymene. Clymene urbani arbitra cultus, Et verbo cui posse datum nune vertere vittae Ut libuit, nunc fata stolae, modo crinibus aurum Demere, mox iterum posuisse, et quid decet, aut non Definire, ut Pythia de tripode. At rudiores Callida nulla aeque ridere puella puellas, Errorumque apices, cultusque notare vetustos Nulli ignoscendos, nulla et virtute piandos. Ergo diva potens Clymenes sub imagine falsa Forte ambas in coetu quodam nacta sodales Ariculus hoc clam instillavit nescio cujus. Ut bene Gratidiam mitra illa, decetque crocota! Quam pulcra est hodie! Glyceren cur dedecet omnis, Quem cirumposuit, cultus? Jam defluit aetas Illi, jam vetulam vultus prodit. Mihi longe Junior, et toto altera junior esse semestri Visa, placetque magis: Glycere inconcinna videtur. Ora puellarum per mille vagatur, et aures Secretus primo rumor, mox publica fama Judicium Clymenes Glyceres perduxit ad aures. Ut misera audivit, plus ipso expalluit auro, Plus buxo, specumque, manu forte tenebat, Excidit, it nervis extemplo frigidus horror, Et tensor valido luctamine concutit artus. Non comtae mansere comae, pulcherrima cervix Nutat, jactatique pedes quassantur, et ulnae: Diriguere oculi: vox haeret, filius ut si Parvulus, aut dulcis periisset forte catella. Judicium Clymenes, spretaeque injura formae Exstimulant, mixtusque pudor: sed conscia formae Mens, et adhuc primis aevi flos integer annis Arbitria ostendunt Clymenes injusta. Sed ecquis Non Clymene credat? Clymenen quis dicere falsam Quisve ausit sentire aliter; quam protulit ore Femineis Clymene judex lectissima nugis? Sit quodcumque voles de forma, at nomina certe Amisi formae, dicar formosa nec ulli Posthac, hoc uno infelix male perdita verbo. Exin Gratidiam nobis Romana juventus Praeferat, et placeat plus illa quam ego? Spolia ampla Illa habeat victrix? Me rideat improba et altos E nostris sumat fastus insana ruinis? Haec promissa fides? Me occulta fraude petisti, Obrepsit Clymenes cum emta ad suffragia furtim. Composito rupit vocem, quodcumque loquuta est. His iram a Clymene in veterem detorsit amicam. Ergo Gratidiam odisse, atque illi male velle Occulto primum, post omni ambage remota. Formosae irasci plus, quam dicuntur amare. Certe meta in amore datur, sed nullus in ira Est modus, aut finis: quod si nocuisse potestas Esset, quam vellent, miseris mortalibus; heu quae Instarent caedes, et fuso sanguine bella! Sustulit at melior, viresque coercuit intra Exiguos natura modos, risuque pacisci Posse dedit, misera quod erat fors morte luendum. Quamquam enim in imensum Glyceres excreverit ira, Atque atrox odium furiis stimularit amaris, Et licet ad summum ventum sit, non tamen ultra Processere irae, urbano quam frigidus usu Mos praefinivit, muliebri et lege decorum. Gratia dissiluit nam prisca, nec amplius illae Osculo, et amplexu sese petiere puellae. Jam garrire nefas simul aut ridere, nec una Aut choreas juvat, aut notos invisere coetus. Nullaque habent, flavae quae dant mandata puellae Mane, ipsamque negant dare, et accepisse salutem. Obvia in occursu, quasi tetrum offenderit anguem, Quaelibet avertit vultus, et lumina torquet, Infestoque odio subtilis texta flabelli Praetendit, digitosque oculis. Majora sed istis Quaedam fama tulit (famae Judaeus Apella Credat) Gratidiae de habitu, et cultu clam, et ad aures Secreto Glyceren quaedam, et vulgasse maligne. Illam fasciolis aequare latus breve, et esse Depygem, nisi suppositam det fascia pygam: Et fultam talis male, et alterutro pede varam. Credidit hoc juvenum nemo: excepere sed omnes, Quotquot sunt, avido sensu, plausuque puellae. Nempe ratae propriae perbelle accedere formae Quidquid detractum est alienae. Tanta malorum Incrementa suo ut sensit Discordia ab astu, Laeta domum repetit, tantum potuisse nocere, Et tantum admirans minima consurgere de re Iliada, ultro aliis sese parat impigra noxis. Dissidia ista tamen, longique incommoda belli Indignabantur pastores, Tityrus, Alcon, Mopsus, Damoetas, et cum Corydone Menalcas, Et veteres ardebant conciliare sodales, Praesertim Lycidas. Lycidae sapientia nymphis A teneris nota unguiculis, primaque juventa. Nunc senior, sed cruda homini, viridisque senectus Et praestantis adhuc mens flagrantissima formae. Communis forte intererant convivio amici Cum Lycida, cum Gratidia Clymene, et Glycere, atque Complures alii, pastorum et multa puellis Mixta cohors laeto ducebant gaudia risu. Hic Lycidas thalamo effultas ut vidit eodem Consedisse simul tres nymphas, potima censens Haec oblata sibi et mollissima tempora fandi, Accedit causae non infacundus agendae Ante stolas orator, formosumque senatum, Erectisque humeris, erecto et pectore, collum Contrahit, inflexaque omnes cervice salutat, Et pedis anteferens apte vestigia dextri Incipit: O ego Dardania ceu Pastor in Ida Uni si malum e vobis, quae pulcrior esset, Donarem! vel terna in frusta aequalia sectum Dividerem, vel lis nondum composta maneret: Tam anceps haererem, dubiusque animi, neque gnarus Quid facerem. Audivit dicentem ut talia forte, Non tulit, at contra sic protinus excipit Aegle: Quid faceres tu? Tu malum, mihi crede, vorares. Exoritur statim inexstincto suavissima risu Vociferatio: laudantum clamore lacumar Increpuit, salsisque jocis, juvenumque cachinnis Atque puellarum, quae Aegles plausere lepori, Et victum salibus Lycidam adspersere malignis, Olim in femines nomen populare cathedris. Infestas sed nulla coit pax inter amicas. Bellum saevit adhuc, in longum et saeviet aevum.