CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 658593 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/658593.

Nodus 658593 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA VIII. APOLOGIA Nempe ego inurbanus multis, et dicor ineptus In Satyris, audax risus captare malignos Urbanis a munditiis, cultuque leporum, Artibus ingenuis et iniqua indicere bella; At contra, vitium indigno palpare favore, Dum fures, moechos, meretrices tangere parco, Et patior Salios scortari vindice nullo. Quid faciam, Maecenas, consule. Censeo versus Ne facias. Ais omnino ut taceam? Ajo. Sed istud Purgabo facile crimen tibi. Non ego mendax Posse negem dormire, dabis nisi scribere versus; Otia sed tolles liberrima, et omnia inertis Vitae subduces oblivia: nulla voluptas Blanditur mihi, ut hic mentis gratissimus error. Nam si adversa valetudo incidit, acrior aut si Cura premit, recreant dulces ante omnia Musae, Atque malis revocant animum a praesentibus aegrum. Musaeo utilius libatur guttula melle, Integrea sorbentur quam pocula, pharmacopolae Quae secta lepidi misere incincta papyro. Praeterea discincto ubi jam nil restat agendum Rure (licet media saepe hoc contingat in urbe), Aedificare casas jubeas, par ludere et impar, Ut puerum, aut decimo cantare et psallere lustro? Hercule dispeream, nisi versus scribere detur. Quale malum nostris timeas a versibus, ede. Anne ego forte meis aliquid si illevero chartis, Illico libertas periit, venitque repente Annibal ad portas? Voltaeri frigida scripta, Putidulamque novae si dixi fabulam Elisae, Cur mihi Maeviolus, quaeso, Baviusque poetae Indignentur? inepta malorum ego carmina vatum Helleboro potius, Satyris quam digna putavi. Inde poetarum omnino de laude silemus. Insano speravi insanos parcere frustra. Hoc tamen invitis, adimant si cetera, certe Extorquebo, meo nimirum carmine laedi Neminem, ab hoc siquidem quia nigra calumnia longe Exulat, et vitae nota nulla alicujus inusta est. Dicere de rebus, personis parcere certum est. Sentio concinne Satyram consistere posse, Commode et urbano inspergi sale, commode aceto, Nulla licet bellos moveat meretricula lusus, Nec bis deprensi facinus joculare Libonis Det risus, vetulique Venus pretiosa Metelli. Haec melius leporum atque inter certamina murum Rubrica in mediis picta, aut carbone tabernis Admiranda suis dederint spectacula lixis. Verum istis graviora malis, ut furta Petili, Hispullae morbum, censum sumptusque Treboni, Qui poterit Satyra, et Musa ridere jocosa; Vexari hunc morbo sani dicemus eodem, Quo qui ridet ad exequias nati. Mala tanta Judice, crede mihi, potius quam eguere poeta. Cum turpi quoties Piso coenavit amica Rancida terga suis, vappae et se proluit haustu Innocuus Veneris, sed vilis gurges aceti, Forsitan erubuit? Dicas nescire virum. Quam Abjecte hoc peccarit? Ut omnia cetera donem, Antejus monuit coram, et reprehendit. At ille Neglecto Antejo ad silicernia nota revertit. I nunc, et Satyram scripturus age, incipe carmen. O cives, vidua est et virgo puerpera turpis: Turpe est matronas, turpe est potare puellas. Turpis amor mimae est Salio: intolerabile probrum Si facit ille palam populo spectante Quiritum. Hosne putes veteri facile decedere vitae, Atque bonos, aliam ceu vestem, sumere mores Ad Satyrae nutum? Quid enim fomenta podagrae, Creta quid Aethiopi faciat, vel frictio gibbis? Quis cessit Satyrae iracundus, amator, avarus? Multa queas prudens mature anteire monendo, Atque rudes peccandi ad frugi effingere vitam: Ut puerum monitor si circumducat, et olli Dum nihil haeret adhuc animo, dum purus adhuc, et Integer est maculae, docilem sic occupet aurem. O puer, ut matura tibi cum adoleverit aetas A pravis olim facile caveasque libenter, In vitas tu civium, ut in speculum inspice mecum. Cernis uti pallet Sertorius? ut macer est, ut Ejectat nigro mixtos cum sanguine dentes? Cur formosa olim, tremit artubus, atque senili Tulliola emoritur tussi, properatque tricennis Immaturi ad busta rogi? Male sana libido, et Rapta Venus temere affert stultis cum nece morbos. Si Quintillus eget, quid mirum est? Alea pernox Perdidit hunc. Cane pejus vita tu aleam, et angue, Nunc veteratorum nimia grex callidus arte est, Naris et emunctae nimium, multique fritilli Fortunam emendant digitis, stultisque relinquunt Nil, praeter vanis mala deploranda querelis. Nonne est Milo puer nuper fraudatus ab Aulo Ingenti summa? rixas, convicia nosti, et Fabula quanta ierit totam famosa per urbem. Luxuriae studium, ac nimio quaesita voluptas Sumtu, attrivit opes misere, famamque Tigelli. Dum ludit semper, potgat, scortatur, amatque, Incidit in Syrtes alieni naufragus aeris: Mox victum ut coepit conductis quaerere nummis, Furari et rapere omnesque expilare coactus, Vultur uti, pirata, lupusque famelicus audit, Fraxineos viden' ut sub pollice digerit orbes, Templaque sollicitat Divum, lustralibus atque Respergit frontem guttis, votivaque ab aris Cerea suspendit, Superisque abnormia mittit Oscula, cum spectator adest? at palpat amicam Interea et populo illudit Catilina, sibi ipsi Egregie mendax: at non ego credulus illi, Mimica cui pietas, tortique est actio colli. Haec exempla movent. Praeceptis arida contra Frigidaque est virtus. Pater olim vatis Horati Sic natum instituit secum omnia circumcursans Ostia, et exemplo praemonstrans digna caveri. Fecerit haec si quis, potius, me judice, perdat, Quam recti falsa sub imagine servet alumnum. Rectius a teneris tu sane turpia celes. Neve novam imbueris testam sapienter aceto. Qui scit, an in pravum natura, et mobilis aetas Non potius secum reputet? Proh! Quanta voluptas Est vitiis si fama, valetudo, bona, vita, Gloria queis emitur, mutantur amoribus, atque Luxuria, et ludo! Haud dubie hic latet illecebra ingens. I, monitor, vale: ego, ut dederit se occasio primum, Experiar. Qui tunc revoces, retrahasque ruentem? Nec vitiis sine magnis vixit Horatius. Ad nos Immortalia pervenere poemata vatis. Maxima sugilles igitur si opprobria rerum, Aut magnum exitium integris hoc, quod mihi jactas Tam vehemens, Satyrarum opus afferet, irrita sive Torquebis jacula in sontes, quibus aerea frontem Muniit et pectus triplici lorica metallo. Hae sapiunt Satyrae Boeotica regna: ego Athenis, Vatisque indignas puto naso, et corde periti. Quas ego si coner tractare, absurdius errem Immemor ipse mei, prima quid fronte libelli Proposui, nomenque feram scriptoris inepti, Vani, et mendacis, sibi qui contrarius ipsi, Cogitat urbano dum risus carpere flore, Vulnera sanguineis potius dat agrestia telis. In genere hoc tamen etsi quid peccavimus, omne id Excidit invito, et judex ignoverit aequus. Nam nos accusator acerbus adegit iniquo Stare loco, tibi me et mea dum defendere conor. Hac tamen in re, Maecenas, hoc juverit unum, Obtrectator enim discet, livorque malignus, Qualia, cum voluit, faciat mea vulnera dextra. Jamque edico palam. Taceas male, livor: ego, si Tu taceas, numquam intactus distringere ferrum Coner, sed pluteo Satyrae, capsisque jacebunt, Ensis uti tectus vagina. At si hiscere forte Tantillum ausis, heu! flebis male, livor; ego nam Protinus educam, Satyramque in viscera condam. Sed tu forte moves litem mihi, livor, iniquam; Nec nosti, quam sit tibi sensus hebes, neque uti te Finxerit ingenio natura maligna pusillo. Ecquid sensisti, quaenam sententia nostris In Satyris lateat? quid et intus et in cute salsi? Rusticus obloquitur palam aperteque omnia: contra Tectior urbani est ratio: quae tangere gestit, Innuit urbanus: clam irrepit: parvaque saepe Tractantis similis magnas plerumque secat res. Carminis hic si fors color est naturaque, non me Poeniteat sanum Satyrae, neque carminis hujus. Distamus primum scurris, quia nomine ficto Ludimus, ut ficto comoedia nomine ludit, Et vitam lepida, et mores risisse theatris, Nescia personas per risum inducere veras. Graeca Menandraeo fuit haec comoedia socco, Haec fuit urbani Romana Thalia Terenti, Scipiadae res digna stylo: Venusina colorem Praetulit hunc furtim, atque exemplo est pagina cunctis. Phyllida, Calaudinam, dixique Lycorida, et Aeglen, Ne appellaretur Sempronia, Polla, Catulla. Sed quid sunt Phyllis, Claudina, Lycoris, et Aegle? Illud idem, Chremes est quod scenae, Phormio, Davus. Quo venit et delator, et omnis servus, avarusque Omnis: jure mihi meretrix celetur eodem Nomine, ineptorumque nimis studiosa puella. Fallitur hic nemo cordatus: tu mihi tanti Indocte obtrectator, non es, ego ut tibi scribam. Si res ipsa minus tibi, vel quia parva, probatur, Vel bona materies Satyra quod tangitur acri Immerito, laudari, aut certe digna sileri, Nescio quid tibi nunc oculos male fascinat aegros. Stultitiae ante aram cum tot curamus inepta, Atque in tonstrinis Europes fata movemus, Cum peregrinamur nihilo sapientius, ac si Vere grues validis tranarint aera pennis, Absurde cum philosophamur, et esse videri Cum volumus docti, sed pravi intus, vel inertes, Haec tu parva putas? Musae his decernis honorem? Et tamen his vitae totius vertitur error. Cum legit historias Pholoe peccare docentes, Cum scribit Claudina, Lycoris flava disertum Vatem cum alloquitur, vitro cum Phyllis et Aegle Illacrimant; cum vana viris, et vana puellis Vita agitur, salse et possim ridere facete, Hos intra donec video consistere fines. Distat enim Veneri Attica disciplina Platonis, Publicaque est adeo, atque omnino criminis expers, Officiosa jocos init, et ridetur honeste. Nil tamen utilius ridebis, tum quia sensim In Venerem ducet, quaeque est nunc Phyllis, et Aegle, Lesbia paulatim fiet, Saufeja, Lycisca. Tunc vero non ulla domus, non ulla mariti Cura subest: faciunt eadem, curantque mariti. Et nati, a teneris quae hausere, exempla sequuntur. Dic, ubi mater, ubi hic genitor, vir, filius, uxor? Desipit hic, toto hic disconvenit ordine vita. Et domus infelix domini ruit in caput. Heus tu Tunc Satyris incumbe, eversaque Pergama serva. Dum vana exercet stultam socordia vitam, Femineisque viros temere sedisse cathedris, Femineasque juvat meditari et volvere nugas, Dum celebrat coetus omnis matrona viriles, Mutua dum sexus contagia spargit uterque, Dum sapiunt solum minimis dare pondera rebus, Artibus ingenuis quantum decedere censes, Quantum doctrinae? Cui publica commoda, leges Cui curentur, amicorumque negotia? Inerti Quis ferat avelli mollis se ad seria lusu? Perdendi nummos peregre, scabiemque ferendi, Atque peregrino studium femoralia cinctu Quem tenet, hic morbo pariter concedet eodem. Si mansisset Cotta domi, tu, Villice noster, Non herbam audisses solarem, et terrea poma. Quod si Philosophis barbam vulsisse reponas, Et male voltaeri lepidam allatrasse puellam, Me facite hoc patiar damnari crimine ab illis, Quos apud ingenii vecors Inscitia nomen Abstulit, et famam obscenus, laudemque pudici. Illepidis ergo Satyris non utile salso Miscui inurbane, non ulla arma impia sumsi, Qui frontem primo pravorum aggressus in ortu Respexi ad causas, nervosque incidere quaerens Morborum, in vitam unde omnis diffunditur error, Parvula dum vello, proscindo grandia, ut ova Elidat si quis serpentum. Negligit haec ars Lenones, moechos, scurriliter et meretrices Semper in ore habuisse, os semper tundere furi, Infandasque forum in medium producere noxas; Stultitiam at risu contenta petisse jocoso Non effert pravas, sed tutius innuit artes, Plusque juvat specie ridentis vera monendo, Sic iter ad penitas certum mollita medullas. Rusticus hoc differt urbano, scurra faceto. Haec mihi suaviloquis Satyra lusisse volenti, Urbanisque modis Charites in vota vocatae Annuerunt... Sed non hoc nostrum est dicere. Lector (Haec si forte aliquando legentur) judicet aequus.